BIBLIOTHECAE
BODLEIANAE
C O D I C U M
MANUSCRIPTORUM
ORIENTALIUM,
VIDELICET
HEBRAICORUM, CHALDAICORUM, SYRIACORUM, AETHIOPICORUM, ARABICORUM, PERSICORUM, TURCICORUM, COPTICORUMQUE
CATALOGUS,
JUSSU CURATORUM PRELI ACADEMICI
A JOANNE URI CONFECTUS.
P A R S P R I M A.
O X O N I I,
E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO.
m dcc lxxxvii.
P R AE F A T I O.
DUAE res erant, quae hunc Catalogum nostris curis et impensis absolvendum quodammodo deposcebant. Primo, Literarum Orientalium Utilitas jam indies magis manifesta, sive ad Asiaticarum Gentium Historiam, Mores, et Protectum in variis Artibus ac Scientiis indagandum, sive ad Divinarum Scripturarum interpretationem felicius
explicandam adhibeantur. Dein, ipsa Bibliothecae Bodleianae Conditio et Apparatus, quae certe nulla alia re magis se effert, quam Codicum Orientalium copia. Noluimus profecto ex nostra parte aliquid deesse, quod vel Literas Orientales
magis promoveret, vel Bibliothecae nostrae Famam et Utilitatem latius propagaret.
Lautam hancce Bibliothecae nostrae supellectilem praecipue debemus Viro Illustrissimo Gul. Laudo, Archiepiscopo Cantuariensi, qui inter varia quibus distinebatur negotia, eodem quo Bodleius ipse Fundator studio Literarum incrementis prospiciebat. Hunc in finem, Arabicae Linguae, quae hactenus caeteris
minus exculta fuerat, Lecturam primus instituit; et Codices quamplurimos ex variis terrae partibus ingentistudio et sumptu immani conquisivit. Publica ejus gesta et Politicam vitam aliorum judicio permittimus: Hanc illi laudem ne invideant, qui ab eo partium studiis alienissimi sunt: Iniqui enim essemus nisi
lubenter et palam praedicaremus, Virum fuisse erga hanc Academiam et erga bonas Literas animo magno et liberali. Nec vero in irritum cessit Virisummi
Studium et Munificentia. Celebrantur jam inde harum Literarum cultores
Narcissus Marsh, Archiepiscopus Armachanus; Thomas Mareschallus; Edvardus Pocockius; Thomas Hydius; Robertus Huntingtonus, Episcopus Rapotentis; Thomas Gravius; Edvardus Bernardus; qui omnes in Codicibus comparandis operam posuerunt, mox in Bibliothecae Bodleianae usum cessuris; partim quod ipsi suis studiis perfuncti Codices suos in Bibliotheca Bodleiana tanquam in rei Literariae summa arce reponi voluerunt, partim quod istos propriis sumptibus, Literarum incrementis et eruditissimorum Virorum memoriae rite consulens, conquisivit Academia. Alios ex Oriente transmisit Thomas Roe, Eques Auratus, Regis Britannici ad Constantinopolim Legatus. Accesserunt alii ex recentiori Ricardi Rawlinson, LL. D. Jacobi Dawkins, Armigeri, et Thomae Hunt, Ling.
Heb. Professoris Regii et Aedis Christi Canonici, munificentia.
Interea Penus ista in immensum creverat, et prae ipse mole sua minus cognita,
et in communem usum minus accommodata evaserat. Etenim dum tantos Thesauros undique comparabant, et tantum Codicum cumulum congerebant Viri
docti et munifici, neque ipsis, neque Academiae quae Codices excepit, facile erat
Libros singulos recensere, et suum cuique Titulum, Capita, et rerum Elenchos
accurate adscribere. Etenim, ut fit, in manus veniebant Libri temporis injuria deformati, hac vel illa parte mutili, velpartium ordine perturbati, diversi vel
unius vel diversorum Auctorum Tractatus simul consarcinati, atque etiam Scriptura connexi, ita ut opus fuerit singulos Codices a principio ad finem evolvere, atque etiam magna ex parte perlegere, priusquam cuncta in ordinem redigere, et Catalogum
Catalogum rite compositum conficere possis. His de causis temere et defunctorie, prout tempus patiebatur, Codices in Catalogum redigebant, posteris relinquentes eundem denuo recensere ac rite disponere. Quod cum opus fuit tanti et Laboris et scientiae ad hunc usque diem infectum permansit. Plurimi fane hunc vel illum Codicem explorabant sed desiderabatur omnium de integro Recensio.
Itaque ne diutius Bibliothecae nostrae Famae et Utilitati aliquid deesset, arbitrati fumus ad com?nune rei Literariae Bonum et Decus fore si Catalogum novum, in quo Libri diligenter recensiti, ac certo ordine digesti Lectoribus sub unum veluti conspectum subjicerentur, conficiendum curaremus. Accesserunt Vota plurimorum Laude et scientia conspicuorum Virorum, imprimis Thomae secker, Archiepiscopi Cantuarientis. Istius Consiliis usi fumus de Homine qui Negotium aggrederetur. Refugiebant enim plerique qui in his Literis versati erant rem tantae Morae, Taedii, et Laboris. Intelligebat autem Praesul summus ex Literis commendatitiis Josephi Yorke, Equitis Aurati, qui tunc temporis Regis Britannici apud Belgas Foederatos Legatus erat in istis regionibus compertum fuisse qui huic rei ultro se offerebat. Is erat Joannes Uri, Hungariensis, qui jam tum Lugduni Batavorum commorans sub Cl. J. schultens Linguis Orientalibus operam dabat. Virum ita nobis commendatum ultro excepimus et annuo stipendio donavimus donec negotium ad finem perductum fuerit. Is igitur in hac Recensione per multos annos desudavit: singulos Codices qui in Linguis Hebraica, Chaldaica, Aethiopica, syriaca, Arabica, Persica, Turcica conscripti fuerint ad examen revocavit, Argumenta eorundem nonnunquam paucioribus, interdum vero (ubi nempe illud exigere videretur Argumenti Dignitas) diffusioribus verbis exposuit Titulos diligenter inspexit, eosque ut et ipsa Auctorum Nomina, tum Latine, tum ipsis scriptorum Codicumque Linguis, quoad fieri potuit, exhibuit: Inconditam atque indigestam Codicum congeriem non tantum in Linguarum in quibus exarati erant Classes diduxit, sed etiam, habita ubique Voluminum formae ratione, in scientiarum et Disciplinarum Ordines, prout in optimis Catalogis feri consuevit, digessit. Praeterea, an Libri membranacei, bombycini, chartacei sint, quot singuli foliis constent, utrum integri, an parte quadam mutili ad nos pervenerint, qui eorum Domini seu Possessores fuerint, ut et Amanuenses a quibus, Tempus item quo, necnon Locum ubi exscripta vel editi, et num elegans Characterum figura, itemque alia quae circa scriptores notatu digna occurrebant, indicavit. Postremo, Auctorum eorumque Operum Indicem alphabetico ordine digestum, ut quicunque illum adierit, facile inspicere possit, qui Auctores et cujus generis Opera singulis codicibus contineantur, pro singularum Linguarum Libris, exceptis Aethiopica et Coptica, quod his perpauci sint contexti, ad calcem totius operis adjecit.
Fatendum est tamen, quod dolemus, Catalogum adhuc imperfectum esse. Quocunque enim id casu evenit, in Recensione tantorum Codicum non pauci praetermissi sunt. sunt et alii qui nondum in Recensionem redacti sunt. Hi omnes novum opus vel secundam hujus partem complere possunt. sed confecta tanta parte, quae certe et Dignitate et Utilitate longe major est, noluimus diutius Literarum Orientalium Cultores ista fraudare. Hic igitur qui nunc in medium profertur Catalogus primae partis vicem habeat; alteram mox aggressuri sumus. DABAMUs EX AEDIBUs CLARENDONIANIs, DIE 2d� FEB. MDCCLXXXVII.
CODICES MANUSCRIPTI
HEBRAICI ET CHALDAICI,
UNA CUM ARABICIS
CHARACTERE HEBRAEO EXPRESSIS.
VETUS TESTAMENTUM
I N F O L I O.
C O D E X I.
CODEX membranaceus, pulchritudine eximius, foliis 233 constans, quo continentur:
i0. Quinque megilloth sive volumina, a jacobo bar nathan, in usum r. moshe ben r. shemuel, anno Mundi 5117, christi 1357, literis quadratis, exquisitissimis bellissimisque exarata, et a josepho bar shabtai bar shelomo, in ejusdem honorificentissimi Doctoris gratiam, punctis et accentibus insignita: qui, nullo instructi mandato, ab addenda Masora prorsus abstinuere. Targum, charactere minutiore punctis affecto expressum, lateri cujusque Libelli accommodatum est; insuper aben esrae et r. salomonis Commentarii librum ruth, canticum canticorum atque ecclesiasten, in margine illustrant.
20. Haphtaroth sive textus prophetici, per sabbata et alia festa, in Synagogis legi soliti. Literae et puncta a praedictis jacoboa et josephob sunt.
[Laud. A, 171.]
II
Codex membranaceus, in principio mancus, folia, duas in columnas dispertita, 143 complens, atque aetatem undecimi seculi redolens. Ibi exhibetur bibliorum, duobus Voluminibus contentorum, volumen primum, quod perficit pentateuchus, literis Hebraeo-Hispanicus, quadratis, grandiusculis, aequalibus et simplici elegantia conspicuis, exaratus, de quo haec commemoranda in primis veniunt : eum cuncta destitui Masora, Libros vero ejus non picturis, aut vasta quadam elementorum initialium figura, sed quatuor linearum tantum intercapedine, distingui;
2
gui; praeterea characteres vetustate nonnullis in locis ita absorptos esse, ut a lectoribus, ne penitus subducerentur oculis, redintegrari vel denuo ascribi debuerint; denique puncta et accentus, ut ex diversitate perspicuum est atramenti, recens accessisse. Initium fit Gen. XXVII, 31. [Laud. A, 172.]
XXIV.
Codex membranaceus, eadem et manu et forma, ac superior, exscriptus, majori tamen custoditus cura, foliis 443 constans. Complectitur bibliorum, duobus Voluminibus contentorum, volumen secundum, ubi in limine conspiciuntur prophetae priores sive libri historici, nimirum JOSUAE, judicum, samuelis et REGUM; deinde sequuntur PROPHETAE posteriores ordinis utriusque, maiores nempe et minores ; his postremo succedunt haGioGRAPHA, quae ita se excipiunt: PSALMI, JOBUS, PROVERBIA, QUINQUE MEGILLOTH, DANIEL, ESDRAS, NEHEMIAS, PARALIPOMENA. [Laud. A, 162.]
XXV.
Codex membranaceus, amplus atque pene quadrus, characteribus quadratis, grandibus et perelegantibus, tres in columnas descriptus, folia 68 implens, ubi reperitur targum five paraphrasis JONATHANIS CHALDAICA in LIBROS JOSUAE, JUDICUM, RUTH, SAMUELIS et
regum, punctorum vocalium accentuumque expers. Praeponuntur variae in hagiographa lectiones, quibus in- ter Se ben asher et ben naphthali, occidentales item et orientales, discrepant. [Laud. A, 168.]
XXVI.
Codex membranaceus, augustus, amplus, folia 260 complens, et aetatem quatuor minimum seculorum prae Se ferens. Eo continetur
pentateuchus, una cum targum onkelosi, isque forma literarum quadrata, vasta, exacta et perquam nitida, cum punctis, ex- aratus, ac Sub triplici columna ita digestus, ut versus Chaldaici versibus Hebraicis, singuli singulis, immediate subjungantur. Attexitur et Masora, Sed valde contracta et concisa, imo non paucis in locis prorsus omittitur: major, Supra paginam posita, lineas duas occupat; infra posita, tres; nonnunquam duas duntaxat ; luculento et aequabili, ast minuto, charactere Scripta; minor intercolumnia ornat, et margines. Literae initiales magnitudine longe reliquas superant. [Laud. G, 97.]
XXVII.
Codex chartaceus, mole ingens, folia, certas in columnas partita, 306 complectens. Ibi exhibetur pars bibliorum in quatuor linguis, Hebraica, Graeca, Latina et Anglica, videlicet esdras, nehemias, tobias, judith, esther, jobus, psalmi, proverbia, Ecclesiastes, canticum canticorum, liber sapientiae et ecclesiasticus: repositis in margine variantibus Graeci textus lectionibus. [Laud. L,73.]
XXV.
Codex membranaceus, peramplus, elementis, quae puncta quoque exhihibent, quadratis, illisque praegrandibus et ad venustissimam typorum speciem accedentibus, in gratiam illustris familiae cujusdam Judaicae, exaratus, foliis, quadruplici columna distinctis, 97 constans. Ibi continetur bibliorum, quatuorVoluminibus comprehensorum, volumen primum, complectens gene- sin, exodum et duo prima levitici capita, cum paraphrasi onkelosi, Hebraico contextui, nullo lineae, nullo literarum, discrimine, versibus alternis interposita. Additur simul tergemina Masora, charactere expressa exiliore; praeliminaris, circa primores Librorum voces, in quadrum redacta, sub rosarum, liliorum et aliorum florum, necnon
non elephantorum, camelorum, aquilarum, cervorum, ciconiarum, leonum sphingumque, habitu repraesentatur; magna, absque ullo anomalo vel orbico ductu, textum in supera ora tribus, in infera quatuor, lineis cingit; parva denique, inter columnas spatia, et margines, occupat. Is codex, qui ex infula Harmuzia, vulgo Ormus dicta, est: advectus, ad seculum quartum decimum videtur referendus. [Arch. Bodl. A, 95.]
VIII.
Codex membranaceus, peramplus, eadem et manu et forma, qua prior, exaratus, folia, quorum nonnulla in principio inquinata ab aqua sunt, 105 continens. Exhibet Bibliorum, quatuor Voluminibus comprehensorum, volumen secundum, quod complent Leviticus, numeri et Deuteronomium, cum paraphrasi onkelosi, singulis versibus Hebraicis substrata, ubi initium fit Lev. III, I. Volumen tertium foliorum 140, quod complecti debebat libros josuAE, judicum, samuelis et regum, itemque jeremiam et ezechielem, desideratur. [Arch. Bodl. A, 96.]
IX.
Codex membranaceus, peramplus, eadem et manu et forma, ac prior, exaratus, foliis, quorum penultimum intercidit, 150 constans, ubi continetur Bibliorum, quatuor Voluminibus comprehensorum, volumen quartum, exhibens isAiAE vaticinium, duodecim PROPHETAS MINORES, QUINQUE MEGILLOTH, PSALMOS, JOBUM, PROVERBIA, D ANIELEM, ESDRAM, NEHEMIAM, et DUOS LIBROS PARALIPOMENORUM, absque Paraphrasi Chaldaica. [Arch. Bodl. A, 97.]
X.
Codex chartaceus, literis quadratis, grandibus et pinguibus, nec multam redolentibus antiquitatem, exaratus, folia 134 habens. Ibi occurrit liber geneseos, punctis vocalibus instructus, sed versuum distinctionibus, Masorae observationibus,
3
et utplurimum accentuum notis, destitutus, cujus inter lineas, intervallo pollicis latitudinem assequente diremtas, interpretatio Latina, ad verbum expressa, conspicitur inserta: characteres pari ubique magnitudine gaudent, et literae begadchephat, ubi Grammaticae exigunt rationes, lineola signantur Raphe. Codex non a Judaeo, verum ab alio aliquo, literas Hebraeas pingendi perito, videtur scriptus. [Arch. Bodl. A, 278.]
XXXI.
Codex membranaceus, elementis quadratis, grandiusculis et aequalibus, ita exaratus, dilutiori tamen atramento, ut nihil in tota scriptione non egregie concinnatum fit, foliis, duas in columnas divisis, 224 constans. Ibi continetur Bibliorum, duobusVoluminibus comprehensorum, volumen primum, quod complent pentateuchus, et prophetae priores, nimirum josua, judices, libri samuelis et regum, punctis vocalibus et accentibus insigniti. Masora admota est utraque, litera descripta minima, quam lynceis legere oculis vix possis: major, in superiore foliorum parte, lineas duas; in inferiore, tres occupat; spatium reliquum minor vindicat. Praemittuntur ben asher et ben naphthali dissensiones, indices item nonnulli Masoretici, cum Parasharum tabella. Codex hicce, aetate seculi tertii decimi decurrente, videtur scriptus. [Pocock. 347.]
XXXII.
Codex membranaceus, eadem et manu et forma, qua prior, exaratus, folia 230 numerans, ubi exhibetur Bibliorum, duobus Voluminibus comprehensorum, volumen secundum, complectens prophetas posteriores, nempe maiores et minores, itemque hagiographa, quae hoc procedunt ordine:
4
dine : libri chronicorum, psalmi,
jobus, proverbia, daniel, esdras, nehemias, ecclesiastes, canticum canticorum, lamentationes jeremiae, ruth, esther. Libri metrici non continua ferie, sed ut carminis prae se serant faciem, pinguntur. [Pocock. 348.]
XIIL
Codex chartaceus, literis Rabbinicis, grandibus et luculentis, exaratus, foliis 243 constans, quo continetur pentaTEUCHI HEBRAEo-CHALDAEo-ARABICI, in duoVolumina tributi,volumen primum, exhibens Genesin et Exodum tali dispositione, ut singulis versibus Hebraicis singuli versus Onkelofiani sive Chaldaici, et singulis Chaldaicis singuli subnectantur Arabici. Auctor interpretationis Arabicae est r. saadia gaon phiumensis, Judaeus usquequaque doctissimus et celeberrimus, qui non Pentateuchum solum, sed et reliquos V. T. Libros, in gratiam popularium suorum, longe lateque per universum imperium Mohammedicum in Afia et Africa dispersorum, Arabice reddidit. Omitti non debet, textus priores punctis affectos esse, ultimum vero iis carere: puncta namque Arabum vocalia characteribus rite exprimi Hebraicis nequeunt. [Pocock. 348.]
XIV.
Codex chartaceus, eadem et manu et forma, qua praecedens, exscriptus, idque anno Christi 1448, folia 285 complens, ubi reperitur pentateuchi hebraeo-chaldaeo-arabici, in duo Volumina digesti, volumen secundum, complectens Leviticum, numeros et Deuteronomium, cujus ad calcem sequens a calligrapho annotata est: epigraphe: Colophon est impositus huic legi initio mensis Nisan anni Contractuum millesimi septingentesimi sexagesimi in
urbe Hamath ad fluvium rebellem sive Orontem sita, descripsitque servus parvus, pauper, ELIA BAR JESHUA BAR CHALPHONa. [P0C0ck. 396.]
XV.
Codex chartaceus, vetustate exesus, blattasque passim et tineas passus, ac ruinosus, foliis 183 constans. Ibi continetur liber proverbiorum, cum subjuncta singulis versibus Arabica anonymi et interpretatione, et sat limata in verborum phrasiumque potestates commentatione, characteribus Rabbinicis, grandibus et lectu facilibus, descriptus, qui hoc decoratur titulo: Studium Sapientiae b. Praemittitur praefatio bene longa, sed initii expers. Ad textum Hebraeum accessere puncta. [Pocock. 70.]
XXIV.
Codex chartaceus, charactere Rabbinico, majusculo, puro et nitido, anno Contractuum 1665, Christi 1353, Mardini in Mesopotamia exaratus, qui foliis constat 240. Ibi exhibentur prophetae priores, videlicet libri josuae, judicum, samuelis et
regum, ex lingua Hebraica in Arabicam conversi. Calligraphi nomen est mordechai ben r. uziEL c; possessoris, r.abraham ben r.jeshua: auctor autem interpretationis a Clarissimo pocockio, in Spec. Hist. Arab. p. 361, vocatur Judaeus anonymus, quem stylus alium a Saadia indicet. Quisquis sit ille, quia verbis contextus non presse adhaesit, paraphraste potius quam interpretis nomine est insigniendus. [Pocock. 349.]
XXV.
Codex membranaceus, initio mutilus et fine; foliis, tres in columnas tributis,
187
UNA CUM ARAB. CHAR.
187 constans. Continet bibliorum, duobus Voluminibus comprehensorum,
volumen primum, quod absolvunt pentateuchus, josua, judices, libri
samuelis, cum Fragmentis regum et chronicorum, literis Hebraeo-Germanicis, quadratis, magnitudine et elegantia mediocri, exarati, simulque punctis vocalibus et accentibus insigniti: accedente, praeter marginalem, Masora textuali, quae in Summa pagina per lineas duas, in ima per tres, progreditur; interdum in circulos abit. Hic codex incipit gen. xxxiv. 21: definit 11 chron. ix. 4: aetate videtur Sex Secula dudum transcendisse. [Hunt. 11.]
XVIII.
Codex membranaceus, utrinque mutilus, eadem et manu et forma, qua superior, exscriptus, folia 209 implens, bibliorum, duobus Voluminibus comprehensorum, volumen secundum constituens. In limine comparent libri regum, cum prophetis majoribus, ubi Jeremiam ratione ordinis sequitur ezechiel, hunc Isaias; postea succedunt duodecim prophetae minores; ultimo loco occurrunt hagiographa, quorum haec est series: ruth, psalmi, jobus, proverbia, ecclesiastes, canticum canticorum, threni, daniel, esdras, nehemias, esther.
Initium fit i reg. xxii. 35: finis, 1 paral. ix. ii. [Hunt. 12.]
XIX.
Codex membranaceus, aetatem quatuor circiter seculorum prae se serens, folia, duas in columnas dispertita, 191 complens. Exhibet pentateuchum forma literarum quadrata, grandiuscula et non ineleganti, exaratum, punctis item et accentibus instructum, adjecta utraque Masora, sed minutiore charactere expressa: minor, in marginibus et columnarum intervallis, non caret elegantia; major, in summa pagina et ima, in circulos, rhombos, triangula,
aliasque figuras, bellissime formatur. Desunt voces Librorum initiales. [Hunt. 69 ]
XX.
Volumen rotatile, usibus olim alicujus Synagogae destinatum, longum pedes duos et quadraginta, latum pedes duos totidemque pollices, coriis viginti una junctis constans. Ibi reperitur liber geneseos, cum parte Exodi priore, eaque usque ad capitis duodecimi versum 37 protensa, literis quadratis, uncialibus, sed punctorum accentuumque expertibus, exaratus: nulla in eo Masorae nota, nulla capitum versuumque distinctio, nullus, praeter characterum coronulas, visitur ornatus. Volumen hocce, non mediocris este antiquitatis, argumento est, quod, absumtis longo aevo tribus pellibus, aliae in locum earum suffectae sint. [Hunt. 618.]
XXI.
Volumen rotatile, eadem, qua superius, manu descriptum, longum pedes tres, latum pedes duos, coriis duobus una junctis constans, ubi continetur Fragmentum Exodi, idque, in altera quidem pelle, a capitis decimi quarti versu 28 usque ad capitis decimi septimi versum 9; in altera vero, a capitis duodecimi versu 38 ad capitis decimi quarti versum 28; pertingens. [Hunt. 622.]
XXII.
Volumen rotatile, eadem, qua praecedens, manu exscriptum, longum pedes triginta, latum pedes duos, coriis quindecim una junctis constans, quo continentur Exodus et Leviticus : prior a capitis decimi septimi versu 9 incipiens, posterior in capitis vicesimi versu 21 desinens. [Hunt. 619.]
XXIII.
Volumen rotatile, eadem, qua antecedens, manu exaratum, longum pedes
octo
B
6
octo et quinquaginta, latum pedes duos, coriis triginta una junctis constans: complectitur Leviticum a capitis vicesimi versu 21 ad finem usque; et reliquos deinceps pentateuchi libros. [Hunt. 620.]
XXIV.
Volumen rotatile, longum pedes quatuor et quinquaginta, latum pedem unum tresque pollices, coriis quatuor et viginti una junctis constans, quo continentur haphtaroth sive sectiones illae propheticae, quae singulis pentateuchi sectionibus, usu apud
Judaeos recepto, adjungi, atque in synagogis, singulis diebus festis, legi consuevere. scriptura eandem, quam superius, prae se fert manum. [Hunt. 617.]
XXV.
Codex membranaceus, peramplus, characteribus Hebraeo-Germanicis, quadratis, praegrandibus et pinguibus, scitissime exaratus, foliis, triplici columna distinctis, 307 constans. Complectitur
pentateuchum, una cum paraphrasi
Chaldaica, quae alternis versibus contextui Hebraeo subjungitur, addita Masora utraque; praeterea quinque megilloth, haphtaroth item et jobum: atramentum in punctis est subrusum; in literis, integrum et illaesum. Codex hicce ultra annos quadringentos non videtur assurgere. [Maresc. 1.]
XXVI.
Codex membranaceus, amplus, literis Hebraeo-Germanicis, quadratis, vastis et crassis, pereleganter exscriptus, foliis, duas in columnas divisis, 304 constans, ubi continentur libri samuelis et regum, prophetae item posteriores, tres videlicet majores et duodecim minores, cum punctis vocalibus et accentibus, necnon utraque Masora, parce ascripta: major enim, ad summam paginam lineam duntaxat unam, ad
infimam non plus quam duas, occupat. Initium fit 1 sam. vi. 10. [Maresc. 3.]
XXVII.
Volumen rotatile, primitus in synagoga aliqua lectum, longum pedes octoginta, latum pedes duos et tres pollices, coriis quadraginta una junctis constans. Ibi reperitur pentateuchus, elementis literarum quadratis, perpolitis et coronatis, sed absque punctis vocalibus et accentibus, nocnon capitum versuumque distinctionibus, exaratus: in quo nulla Masorae apparent vestigia, et Libri non sunt a se invicem, nisi quatuor tantummodo linearum intervallo, separati. Hocce volumen, vel minus esse antiquum, vel summa servatum cura, nitor pellium ostendit. [Rawlinson. A.]
XXVIII.
Volumen rotatile, longum pedes octo, latum pedem unum, membranis quatuor una junctis constans, ubi continetur liber Esther, charactere quadrato, coronulis ornato, atramento autem robusto et illustri, scite admodum politeque, sed fine punctis vocalibus et accentibus, fine Masora, exscriptus. Trium seculorum aetatem non superat. [Rawlinson. B.]
XXIX.
Codex chartaceus, anni destitutus nota, folia 138 complectens, ubi continetur proverbiorum liber, charactere quadrato, perpulchro, sed punctis carente, exaratus, adjunctum habens Commentarium, literis Rabbinicis nitide descriptum, qui textum sacrum undique cingit: hujusce Commentarii auctor, in Prologi fine, diserte indicat, nihil ibi a se allatum iri, quod ex sapientum dictatatis, Medrash Rabba, Tanchuma, Pesikta et Talmude, non derivarit. Nomen ipsi est soliman aben moshe aben suso et maimon a. [Museo, 81.]
VETUs
VETUS TESTAMENTUM
IN QUARTO.
XXX.
Codex membranaceus, charactere quadrato, majusculo, magnificentissime et pulcherrime exaratus, facie plus quatuor secula computans. Exhibet psalmos, Masora carentes, inque scriptione Disticha referentes, cum punctis vocalibus et accentibus: ibi nomen Tetragrammaton integre scribitur, et literae begadchephat, quando Dagesh leni instrui non possunt, lineola afficiuntur Raphe, Superne incumbente; praeterea Keri marginale utplurimum in textu ipso occupat locum, nota marginali nulla apparente. Adjicitur ad calcem index. [Laud. E, 22.]
XXXI.
Codex membraneceus, literis Hebraeo-Germanicis, quadratis, perpulchris, illisque, quod ad voces initiales, rubris, exaratus, ubi continentur psalmi, cum punctis vocalibus et accentibus, Sed omni Masora et Keri destituti, atque alternantibus lineis ita Scripti, ut prior posteriorem duabus circiter literis utrinque Superet, appictis foede et inscite nonnullis, Sub Psalmorum initia, lineamentis. In priore postremi folii parte conspicitur Alphabetum Cabbalisticum, cum sphinge hexagono insidente; in posteriore vero haec Latine legas scripta: Hoc Psalterium Ebraicum est de Bibliotheca venerabilis Monasterii Sancti Eadmundi accommodatum fratri Ricardo Brynckelei ordinis minorum sacreque theologie humillimo professori. 1502. [Laud. L, 16.]
XXXII.
Volumen rotatile, longum pedes decem, latum pollices octo, membranis quatuor una nexis constans, ubi reperitur liber Esther, absque ullis punctis, absque ullis capitum versuumque distinctionibus, et Masorae animadversionibus, exscriptus,
7
quippe qui in festo Purim publice praelegebatur. Forma characterum est quadrata, nitida, venusta, et corniculis ornata. [Arch. Bodl. A, 186.]
XXXIII.
Codex membranaceus, literis quadratis, crassis, pulchris, nonnunquam tamen vacillantibus, exaratus, folia 125 complens. Continet librum ezechielis, cum interpretatione Latina, eaque gemina; una locum inter lineas, altera, quae aetate cum textu conjuncta esse videtur, marginem occupante. Puncta sunt addita, Masora omissa. Aliquid omnino peregrini est, quod librarius initium scriptionis, contra morem orientalem, fecerit a sinistra, finem a dextra, quodque orationem Dominicam bis Hebraice expresserit in calce. [Museo, 159.]
XXXIV.
Codex membranaceus, eadem qua prior exscriptus manu, foliis 185 constans, quo continentur Esdras, nehemias, jobus, threni, esther et ruth,
cum punctis vocalibus et accentibus, verum absque ullo Masorae vestigio. Primis duobus, inter lineas, adjecta est interpretatio Latina, verbum pro verbo reddens; porro Esdras et jobus initialibus carent vocibus: liber autem ruth terminatur in capitis quarti versu 16. Atramentum in literis Hebraicis est firmum et illustre, in punctis subpallidum. [Museo, 851.]
XXXV.
Codex chartaceus, luculenta exaratus litera, paginis 283 constans, ubi reperitur Targum sive paraphraseos Chaldaicae
DAICAE in libros chronicorum, a samuele clerico manu descriptae et latinitate donatae, volumen primum Chaldaice et Latine, continens librum primum chronicorum usque ad libri secundi capitis tertii versum 8. Annectitur impressum ejusdem translationis specimen. [Clerc. 8.]
XXXVI.
Codex chartaceus, paginas 416 implens. Ibi occurrunt:
10. Paraphraseos Chaldaicae in libros chronicorum, a SAMUELE Clerico manu descriptae et latinitate donatae, volumen alterum Chaldaice et Latine, complectens librum secundum chronicorum, qui initium ducit a capitis tertii versu 8. In calce operis haec leguntur: Absoluta est versio haec Targum Chronicorum sive Paralipomenorum 15 Novembris, anno Domini 1662, sub nocte.
20. Tractatus anonymi de Arte Arabum metrica, Sermone et literis Arabicis Scriptus. [Clerc. 9.]
XXXVII.
Codex membraneceus, literis quadratis, non magnis, at puris, exactis, aequabilibus et tibi constantibus, exscriptus, idemque antiquitate simul et integritate paucis vel nulli Secundus. Ibi representantur libri veteris testamenti omnes, sub duplici columna digesti, una cum punctis et Masora parva. Genesi, folio uno intermedio carenti, praemittuntur Prolegomena quaedam, charactere minutissimo et vix aspectabili conscripta: sequitur rashii Commentarius, contextum Sacrum lineis in summa pagina duabus, in infima tribus, cingens. Deuteronomio Subnectuntur ben asher et ben naphthali discrepantiae. Daniel et libri duo Esdrae ultimum in hagiographis occupant locum. Quod ad codicis spectat aetatem, calligraphus eam in Operis calce his indicat verbis: Ego shemuel bar jacob serugiel a exaravi hos danielem et esdram, suntque absoluti in urbe Soria anno 4864. Nomen viri, ad cujus exararit usum, vetustate vel casu aliquo abrasum legi nequit; fuisse tamen eum Nasi Seu
Principem inde veri videtur simile, quod planta pulcherrima et urna mannae appelletur. In Sequenti pagina haec legas Italice Scripta: La presente Bibbia manoscritta e stata veduta da me diligentemente e trovata translata fideliss. seritta con ogni accuratezza cosi de punti come di accenti l'anno 5064 alla creatione del mondo con il Massored piccolo et l'espositione di R. Salomone sopra il Pentateucho, et in ogni dubio da stampa si puo ricorrere a questa che per l'antichita e realta e verissima e bona. Jo. Leon Modena, Rabi Hehr. in Venetia il di 8 Octobre 1628 de'Chritiani che e 5388 alla creatione del mondo secondo il computo degle'Ebrei. Observari interest, celeberrimum hunc illa aetate Judaeorum Magistrum, pro Daleth millenario, parum compte picto, legisse He, atque ob incongruum qui inde emersurus erat numerum, duobus Tau de in dustria Suppressis, fecisse 5064. Noster ergo codex, si librario fides, scriptus est anno Christi 1104. [Arch. Seld. A, 47.]
XXXVIII.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, ubi continentur:
10. Haphtara deborae, cum praeposita jonathanis in canticum illius paraphrasi: additis passim utrique textui punctis.
20. Commentarii anonymi in ecclesiasten, esther, canticum canticorum, jobum: ultimus illorum exaratus anno Mundi 5197, Christi 1437.
30. R. jedaiae Praecepta morum varia.
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS.
ria, ex antiquis Graecorum et Arabum Philosophis collecta, atque in certas sectiones distincta, quibus titulus: Delectus Margaritarum a. Opus primum Arabice Scriptum, in Hebraicam postea linguam conversum a r. jehuda ben tibbon.
40. Anonymi Libellus de aristotelis morti proximi oratione, Liber Pomi b inscriptus : fingitur ibi Philosophus ille animam fugientem mali aurei odore aliquantisper retinuisse, atque isto temporis intervallo, de vita futura et morte contemnenda, cum astantibus discipulis praeclare disseruisse. [Pocock. 184.]
XXXIX.
Codex membranaceus, formis literarum quadratis, Hebraeo-Gallicis, compositissimis, exaratus, folia 196 habens. Complectitur psalmorum librum, punctis vocalibus et accentibus notatum, simulque interpretatione anonymi Arabica, singulis versibus subtexta, necnon Commentariolo, singulis Psalmis Subnexo, instructum, cui praemittuntur indices nonnulli Masoretici, cum prologo. In calce codicis haec leguntur:
Ego SHABTAI filius R. JEREMIAE NOMICO, cujus requies sit paradisus, emi Librum hunc a R. SASON filio JEHUDAE HISPANIc die 3 mensis Marcheshvan anni 5144, Scilicet christi 1384. Adduntur plura, Sed prave et incondite Scripta. [Pocock. 281.]
XL.
Codex chartaceus, characteribus Rabbinicis, venustis et luculentis, anno christi 1580, exaratus, complectens prophetas aeque maiores atque minores, de Hebraico in Arabicum sermonem ab anonymo translatos, quibus librarius, in voluminis frontispicio, Sequentem praemisit epigraphen: Aggredior scribere Paraphrasin prophetarum posteriorum, qui sunt ISAIAS, jeremias, ezechiel, et duodecim, anno Creationis 5340 d. Folia nonnulla, usu et incuria hinc inde avulsa, recentior Supplevit manus. [Hunt. 206.]
XLI.
Codex membranaceus, charactere quadrato, aequabili et grandi, cum punctis, exaratus, Sed per totum Squalidus, quasi unguine et adipe oblitus, qui Solia, duas in columnas divisa, 148 implet. Ibi occurrunt Leviticus, numeri et Deuteronomium, quibus Arabs quidam mendose praefixit titulum Genesis et Exodi; necnon quinque megilloth: liber esther, qui ultitum occupat locum, tantummodo usque ad capitis tertii versum 10 protenditur. Atramento dilutissimo et tenuissimo, ubi impervium est oculis factum, nova manus nigrius Superinduxit. Nulla Masorae vestigia apparent, nihil ad latera textus legitur. [Hunt. 235.]
XLII.
Codex membranaceus, elementis literarum quadratis, Hebraeo-Italicis, grandibus, aequalibus et nitidis, exscriptus, Soliis, duas in columnas partitis, 207 constans. Ibi exhibentur prophetae posteriores tam maiores quam minores, videlicet isaias, jeremias, ezechiel, hoseas, joel, amos, abdias, jonas, michaeas, naum, habacuc, sophonias, aggaeus, zacharias, malachias. Puncta, et Masorae vestigia in margine hinc illinc obvia, literis videntur coaetanea esse. [Hunt. 261.]
Codex
XLIII.
Codex membranaceus, nec aetate insignis nec nitore, folia 127 complens, ubi continentur josua et judices, charactere quadrato, punctis vocalibus et accentibus praedito, exarati, appositis literis numeralibus, quae in margine superiori capita, in laterali versus, indicant: neutrius Masorae conspicitur ibi nota. [Hunt. 396.]
XLIV.
Codex membranaceus, veterrimus, literis quadratis, majusculis et magnificis, scriptus, at utrinque truncus. Ibi Chaldaice exhibentur:
10. Paraphrasis onkelosi in genesin, Exodum, et initium Levitici, cum punctis.
20. Historia excidii Templi Hiero- Solymitani, Soliis quinque constans.
30. Quinque Bibliorum LIBELLI, nimirum RUTH, canticum canticorum, Ecclesiastes, threni, Esther.
[Hunt. 399.]
XLV.
Codex chartaceus, figuris literarum Rabbinicis, luculentis et tersis, absque anni exaratus nota, Soliis 132 constans. Ibi continetur liber jobi, cui nomen Elenctici a inditum, cum interpretatione Arabica duplici, eaque passim Scholiis illustrata: una r. SAADIAE perpetua; altera r. mosche gecatiliae interrupta, et priori hic et illic tantum substrata. Contextus Hebraeus majusculis est literis expressus, idemque punctis insignitus. Praemittitur praefatio. [Hunt. 511.]
XLVI.
Codex chartaceus, literis Rabbinicis, anno Mundi 5077, Christi 1317, a r. shelomo sedesh b exaratus, Soliis 280 constans, quo continetur pentateuchus, hoc insignis titulo: Interpretatio legis in Linguam Arabicam C Interpres est r. gaon saadia alphiumi d, qui seculo decimo floruit. Moneri par est, Parathas, quarum primam truncatam r. moshe altortos supplevit, magno a se invicem intervallo distingui, vocesque initiales charactere quadrato et vastiore pingi. [Hunt. 523.]
XLVII.
Codex chartaceus, pervetus, literis exaratus Rabbinicis, egregiis et nitidis, folia 88 implens, in quo occurrunt daniel, esdras, nehemias, cumpunctorum vocalium et accentuum notis. Sparguntur nonnunquam in oris aliquot Keri et Jathir. Postremum folium, ubi scriptionis erat annus, vetustas corrupit. [Hunt. 367.]
XLVIII.
Codex chartaceus, charactere Rabbinico, lectu perfacili et fatis grandi, transcriptus, folia habens 45. Ibi reperitur Fragmentum ecclesiastae, punctis instructum, atque Commentario anonymi Arabico, Sensum literalem praesertim investigante, munitum: id tribus tantum postremis capitibus, si quatuor priores capitis decimi versus exceperis, constat. [Hunt. 616.]
XLIX.
Codex chartaceus, non una exscriptus manu, quo continentur:
i0. liber Esther, cum r. Isaac arami Commentario, impressus: in margine conspicitur interpretatio ejusdem Libri Arabica, manu exarata.
20. Liber geneseos, Commentario Arabico munitus, et ab isAAco ben shelomo,
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 11
shelomo, in gratiam r. shemuel bar joseph, anno contractuum 1866, Christi 1554, descriptus. Ait anonymus, in fragmento praefationis, se Commentarium huncce, Frontem aharonisa, nominasse.
30. Interpretatio psalmorum Arabica: desiderantur postremi tres. [Hunt. 416.]
L.
Codex chartaceus, valde remotam antiquitatem prae se ferens, ubi reperitur pentateuchus arabicus, isque litera Rabbinica, duplicem manum arguente, sed sine ulla vel scriptoris, vel temporis, vel loci, quo facta sit scriptio, mentione exaratus: interprete r. saadia gaon phiumensi, ex Phium, olim Pithom, urbe Aegypti. Cognomen ipsi gaon, id est Excellens, doctrinae fama adjecit. [Hunt, 460.]
LI.
Volumen rotatile, longum pedes decem, latum pollices sex, membranis quinque una junctis constans. Comprehendit librum esther, literis quadratis, minusculis, coronatis et venuste effictis, exaratum, sed sine punctis et Masora: cujus extremitates serti flosculi ambiunt. Includitur in sacculo, ex corio confecto. [Rawlinfon. C.]
LII.
Codex membranaceus, vetustus, elementis quadratis, ornate et concinne transcriptus, foliis 243 constans. Ibi reperiuntur numeri et Deuteronomium, cum paraphrasi chladaica, singulis versibus Hebraicis alterne subtexta, illique Haphtaris nonnullis, atque Commentario rashii, Rabbinicis literis expresso, ex omni parte cincti. Initium fit num. iv. 44. [Maresc. 51.]
LIII.
Codex chartaceus, charactere Rabbinico, luculento et compto, anno Contractuum 1778, Christi 1466, exaratus, folia numerans 190. Ibi exhibentur judices, cum punctis vocalibus et accentibus; itemque libri regum, ast hi absque punctis: apposito, in ora supera et infera, rashii Commentariolo, qui non ultra, quam ad caput usque tertium Libri primi Regum, pertinet. Nomen scribae r. abraham bar meir. [Marsh. 607.]
LIV.
Codex membranaceus, litera Rabbinica, impolita et incomposita, exscriptus. Continet pentateuchum, cum punctorum tum MaSorae expertem, in quo Scriba, qui eum in usum proprium videtur deproperasse, utitur nonnunquam Scribendi compendiis: nectuntur ei rashii in canticorum canticorum et ecclesiasten Commentarii. [Marsh. 635.]
LV.
Codex chartaceus, concinne compactus, exhibens Interpretationem pentateuchi Persicam, charactere Hebraeo, punctis affecto, expressam, cum notulis nonnullis hinc inde in margine obviis: autographum est mareschalli, e Bibliis Polyglottis descriptum. [Maresc. 45.]
LVI.
Codex membranaceus, characteribus quadratis, minutis, perpulchris, cum punctis, exaratus, foliis 316 constans. Exhibentur ibi josua, judices, libri samuelis et regum; jeremias, ezechiel, isaias, prophetae minores ; daniel, esdras, nehemias, paralipomena, ruth, esther, psalmi, jobus, proverbia, ecclesiastes, canticum
12
tIcum canticorum, threni, duplici columna dispositi, Sine Masora. Codex in illorum videtur numero collocandus, qui Seculo decimo tertio Scripti sunt. Initium sit jos. x. 6: finis thren. iii. 30. [Tann. 173.]
LVII.
Codex chartaceus, literis Rabbinicis, grandiusculis, luculente, cum punctis, descriptus, foliis, quorum unum atque alterum lacerum in fine, 88 constans, ubi continentur libri samuelis: prior incipiens a capitis secundi versu 3, posterior desinens in capitis vicesimi quarti versu 10. Accedunt nonnullae MaSorae animadversiunculae. [Marsh. 91.]
LVIII.
Codex chartaceus, characteribus quadratis, peregrinam manum olentibus, exaratus, folia 72 complens. Continet librum ruth, danielem, esdram et nehemiam, cum punctorum notis. Visuntur aliquot Keri hinc illinc in margine. [Marsh. 21.]
VETUS TESTAMENTUM IN OCTAVO, ETC.
LIX.
Codex membranaceus, figura literarum quadrata, quadantenus minuta et vacillante, annos minimum quingentos supergressa, exaratus, Soliis 103 constans. Complectitur psalmorum librum, partim punctis instructum, partim destitutum, qui haec digna notatu habet: regulae Orthographicae, plus quam par est, negliguntur, suffixa et praefixa non addenda adduntur, addenda praetermittuntur; nomina Divina ita confunduntur, ut tetragrammaton jehova, nunc pro elohim, nunc pro adonai, ponatur; et versa vice; praeterea vocabula non pauca, imo Sententiae, vel omittuntur vel transponuntur, interdum et non legitima legitimis Substituuntur; denique ex Masoretarum notis, quas Keri vocant, aliae in textum invehuntur, aliae intactae relinquuntur. Punctator, malo
occurrendum ratus, omissa hic et illic Supplevit, superflua subtilissime expunxit: tetragrammaton, quod tangere nefas putabat, lineola tantum Superne ducta removit.
[Bodl. 2271, 627.]
LX.
Volumen rotatile, longitudine pedum octo, pollicum quatuor latitudine, membranulis Sex una nexis constans, ubi reperitur liber esther, charactere quadrato, minuto, longe elegantissimo, descriptus: nulla ibi punctorum, nec Masorae, nota. [Bodl. Arch. 177.]
LXI.
Codex membranaceus, multiplici exaratus manu, ubi habentur:
10. Psalterium Hebraicum, literis quadratis, minutis, parum exactis, cum punctis, exscriptum, et variis coloribus interstinctum: oras notae quaedam Latinae in Radices occupant.
20. PSALTERIUM LATINUM, annotatiuncilis passim illustratum, atque coloribus rubro et caeruleo illuminatum.
30. Th. gascoign Relatio de rich. scroop Archiepiscopi Eboracensis decollatione, factajussu henrici iv.
40. Ejusdem Querimonia de vitiosa Archiepiscopi Cantuariensis electione A. D. 1443. [Bodl. 1878, 30.]
LXII.
Codex mernbranaceus, litera quadrata, minuta, omnibus tamen calligraphiae numeris expleta, exaratus, idemque eleganter compactus, complectens librum psalmorum, cum punctis vocalibus et accentibus: ibi Sophpasuk minio
13 UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS.
nio pingitur; Jathir textu pulsum, Keri contra infertum, conspicitur. Triplex claudit codicem Alphabetum, Hebraicum nempe, Arabicum, Graecum. [Bodl. Arch. B. 3009, 20.]
LXIII.
Codex membranaceus, characteribus quadratis, grandibus et elegantibus, cum punctis, anno Mundi 5235, christi 1475, exaratus. Ibi continetur psalterium, in quinque distributum Libros, quorum quisque aureis sub initium literis fulget: primus Psalmos xLi; Secundus xxxi; tertius xvu; quartus item xvii; quintus XLiv; exhibet, praetermissa MaSora utraque. Calligraphus, quod Librum quintum quartum, quartum tertium, tertium Secundum, appellarit, aberrasse ab janua censendus est. Praemittitur elenchus : in calce leguntur versus aliqui Biblici in precibus adhibendi. [Seld. 105. Sup.]
LXIV.
Codex membranaceus, charactere quadrato, majusculo et punctis praedito, exscriptus, ubi reperitur Fragmentum libri judicum, foliis quatuor duntaxat constans: primum, a capitis quarti versu 14 usque ad capitis quinti versum 14; fecundum, a capitis quarti versu 13 ad ejusdem capitis versum 23; tertium, a capitis sexti versu 20 ad ejusdem capitis versum 30; quartum, a capitis item sexti versu 8 ad ejusdem capitis versum 20, procedit. Masora circumfunditur. [Seld. 101.]
LXV.
Codex membranaceus, non usque adeo vetus, literis quadratis, minutissimis et punctorum expertibus, Scriptus, foliis, hic illic praepostere positis, 120 constans. Exhibet ecclesiasten, utraque Masora septum, cujus initium, cubitali charactere expressum, exquisitissimo coruscat auro; tum librum esther, in quo par deprehenditur ornatus; denique haphtaroth : in horum initialibus vocibus, post unamquamque literam nigram, rubra conspicitur. Scriba r. david bar isaac COHEN, in extrema pagina, ait, fe quinque absolvisse Megilloth, cum Haphtaris. Omnino duo tantum visuntur. [Seld. 106.]
LXVI.
Codex chartaceus, literis Rabbinicis, luculentissime exaratus, in quo occurrunt:
i0. Proverbia salomonis, cum interpretatione Arabica, contextui Hebraeo, punctis insignito, versibus alternis substrata.
20. Commentarius in Tractatum, cui titulus: Capitula Patrum. Sequuntur Excerpta ex eodem tractatu. [Pocock. 285.]
LXVII.
Volumen rotatile, longum pedes tres, latum totidem pollices, membranulis duabus iisque Solutis constans, ubi reperitur liber esther, punctorum vocalium atque accentuum, ut et Masorae, expers, cujus character est minutulos, nitor mirabilis, elegantia quam absolutissima, cylindrus denique ejus affabre et tornatus et laevigatus. [Seld. Arch. 72, 4.]
LXVIII.;
Codex membranaceus, characteribus quadratis,venustis et exactis, anno Mundi 5243, christi 1483, exaratus, foliis 267 constans. Ibi continentur pentateuchus, psalterium, quinque megilloth, haphtaroth, duplici columna, exceptis Psalmis, distincti, una cum punctis et utraque Masora. Initiales Librorum voces, in quadris rubrica exor- natis, aurea sunt litera expressae. Nomen dei tetragrammaton ubique plene scribitur. [Pocock. 30.]
Codex
D
14 CODICES MANUSCRIPTI HBR. ET CHALD
LXIX.
Codex chartaceus, literis Rabbinicis, a Medico quodam jacobo bar job, anno Contractuum i646, Christi 1334, nitide exaratus. Ibi exhibetur liber ecclesiastae, punctis insignitus, nec Arabice solummodo translatus, sed et Commentario, vocum in primis significationes persequente, expositus, foliis 172 constans. Interpres anonymus, qui simul et commentator, verbis contextus fatis presse adhaesit. Praeponitur praefatio. [Pocock. 274.]
LXX.
Codex membranaceus, elementis literarum quadratis, bellissimis ac tersissimis, descriptus, folia 185 complens. Continet Exodum, punctis vocalibus et accentibus, ut et utraque Masora, instructum, cum praemisso Parasharum conspectu, hoc in frontispicio aenigma habente: Puer extitit in mundo, qui natus est ante patrem suum, et virginitatem sustulit matris suae, et tertiam partem occidit mundi a. [Pocock. 7.]
LXXI.
Codex membranaceus, externa facie obsoletus, plurimis locis mutilus, aetatem praeter propter septem seculorum habens. Ibi continentur hagiographa sive libri chronicorum, psalmi, JObus, proverbia, quinque megilloth, daniel, esdras, nehemias, charactere quadrato, punctis praedito, exscripti, admota Masora utraque: magna, per universum textum, oram superiorem et inferiorem una utrinque linea cingente; parva, latera occupante. Incipit 1 chron. 11. 21: desinit neh. xiii. 15. [Hunt. 591.]
LXXII.
Codex membranaceus, parvulus, litera quadrata, cum punctis, elegantissime exaratus, ubi continentur prophetae minores, cum ezechiele, hoc perturbato ordine: hoseas incipit a capitis decimi versu 12; joel desinit in capitis secundi versu 3; amos a cap. primi versu 13 ad cap. fecundi versum 5 procedit; joel a cap. secundi versu 3 progreditur ad
finem; amos, incipiens a cap. primi verfu 1, terminatur in ejusdem cap. versu 13, exin a cap. quinti versu 16 ad finem perducitur. Sequuntur Abdias, jonas, michaeas, naum, habacuc, sophonias, aggaeus, zacharias, malachias. Ultimo in loco est ezechiel, qui a cap. primo ad cap. xvi. versum 47 ; dein a cap. xxi. versu 6 ad cap. xlii. versum 13, protenditur. [Hunt. 604.]
LXXIII.
Codex chartaceus, characteribus Rabbinicis, lectu facillimis, exaratus. Complectitur Deuteronomium, punctis et Raphe non per totum, sed usque ad caput septimum duntaxat, instructum, idque ita digestum, ut Parashae et cum iis concurrentes Haphtarae alternis Se invicem vicibus excipiant. Incipit a capitis tertii versu 12 : at repositis, quae transposita Sunt, foliis, initium erit cap. 1. vers. 16. [Hunt. 475.]
LXXIV.
Volumen rotatile, longum pedes duodecim, latum pollices duos, membranis Septem una junctis constans, quo continetur liber esther, literis quidem quadratis, Sed parum compositis, exaratus: coronulis, punctis et MaSora, carens. In stannea conditur Pyxide. [RawlinSon. D.]
LXXV.
Codex chartaceus, forma literarum Rabbinica, luculenter exaratus, folia 229 complens.
UNA CUM ARAB. CHARACL HEBR. EXPRESSIS. 15
complens. Comprehendit genesin a capitis quarti versu 20 usque ad capitis xxxvi. versum 7; Exodum a capitis quinti versu 8 ad capitis xl. versum 19; totum denique Deuteronomium: puncta sunt omissa atque Masora. [Marth. 10.]
LXXVI.
Codex membranaceus, literis quadratis, perpulchris, exscriptus. Ibi occurrunt:
10. Psalmi non ferie continua, sed ut carminis formam referant, scripti, cum punctis et indice, absque Masora. Margines anonymi occupat Commentarius charactere Rabbinico. Nomen Dei tetragrammaton plene pingitur. Initium
facit PSAL. iv.
2�. R. jehudae hachasid Liber, agens de deo, ejus unica et simplici essentia, laudibusque ipsi uni et foli debitis, sub forma et ratione Canticorum, singulis hebdomadae diebus pronunciandorum. Titulus est: Canticum Unitatis et Unici a. [Bernard. AE, C, 1, 10, 5.]
LXXVII.
Codex chartaceus, charactere Rabbinico, grandiusculo, scite descriptus, exhibens isaiam, cum punctis: per annum nomine destitutum 1560, quo exaratus dicitur, Seleucidarum videtur intelligi, incidens in christi 1248. {Bernard. AE, C, 1, 22.]
NOVUM TESTAMENTUM
IN QUARTO.
LXXVIII.
Codex chartaceus, multiplici scriptus manu, ubi continentur:
10. Epistola posterior Petri apostoli ; epistola secunda et tertia Johannis apostoli; epistola Judae apostoli, sermone Syriaco, charactere autem Hebraico, punctis insignito, exaratae: assuitur in principio Carmer Lamiat Alagem, Arabica et lingua et litera expressum.
2�. R. shelomo ben moshe alguerini b de Coelo et Mundo Tractatus, ex avicenna et aristotele decerptus: sequitur r. joseph Microcosmus.
3�. R. Mosis maimonidae Responsa ad Quaesita quaedam ex lege sibi proposita.
40. Ejusdem Epistola duplex: prior Meridionalis nomine circumfertur; altera docetur, quo se pacto homo, in persecutionum diebus, gerere debeat.
50. Ejusdem Oratio de Resurrectione mortuorum, Arabice primum concepta, Hebraice hinc a r. shemuel ben tibbon reddita.
6�. Abunasar alpharabi, summi olim inter Arabas Philosophi, Dialectica, novem et octoginta thesibus, quae Capitula c nuncupantur, tradita. Frontispicium deest.
7�. Tractatus Arabicus de morborum cognoscendorum curandorumque ratione, initio carens. Hujus auctor musa ben obaidalla israelita cordubensisd. [Pocock. 280.]
NOVUM TESTAMENTUM I N OCTAVO.
LXXIX.
Codex chartaceus, capacissimo praeditus margine, literis Rabbinicis, minutulis, splendide exaratus, Soliis 275 constans. Complectitur quatuor sacrosancta evangelia, de Graecis Arabice conversa: primum, ut calligraphus in clausulis notat, conscriptum est anno post
plexi: membrana est robustissima, atramentum decolor. Auctor, artis hermeneuticae laude florentissimus, vitam usque ad annum christi 1232 produxisse fertur. [Hunt. 77.]
XCII.
Codex chartaceus, anno Mundi 5212, christi 1452, non inconcinne exaratus, foliis 130 constans, quo continetur Commentarius in exodum, duplici Sub columna digestus, et hac inscriptione insignitus: Revelans Profundaa. Multa ibi e Philosophiae penetralibus deprompta. Auctor est r. shemuel ben r. saadia mototh [Hunt. 8l.]
XCIII.
Codex chartaceus, situ hic illic exesus putrefactusque, folia 344 complens. Ibi occurrunt ralbag sive r. levi ben gerson in leviticum, numeros et deuteronomium, Commentarii, variis doctrinalibus et moralibus, quae e singulis locorum expositionibus eliciuntur, usibus sive porismatibus instructi. Desiderantur Sub initium nonnulla. [Hunt. 110.]
XCIV.
Codex chartaceus, absque memorato exaratus anno, Solia 297 complectens, ubi exhibetur Commentariorum mysticorum in pentateuchum, duobus Voluminibus absolutorum, et Lex Oblationis c inscriptorum, Volumen primum, genesin, exodum et leviticum, enucleans. Auctor vocatur r. jacob bar chananel sekili
[Hunt. 82.]
XCV.
Codex chartaceus, luculente descriptus, foliis 260 constans, in quo habetur r. isaac gaon in pentateuchum Commentarius, Arabica lingua confectus, sed scitis Rabbinicis et gerris Talmudicis ita ubique refertus, ut voces Arabicas, primo intuitu, prorsus abesse crederes. Ultima folia post Parasham deut. xxxix.
10, humore putrefacta, legi non possunt. [Hunt.115.]
XCVI.
Codex chartaceus, pure et eleganter, sine tamen anni nota, exaratus, ubi reperitur r. isaac gaon c Commentarius in exodum Arabicus, isque nunc diffusior, nunc brevior, prout argumentorum, de quibus agitur, ratio postulat, foliis 180 constans. Complura ibi et varia Doctorum, tam priscorum quam recentiorum, referuntur placita. [Hunt. 134.]
XCVII.
Codex chartaceus, anno Mundi 5204, christi 1444, egregie exaratus, Solia 236 implens. Ibi continetur Commentariorum mysticorum in pentateuchum, duobus Tomis comprehensorum, et Lex Oblationis f nuncupatorum, Tomus primus, genesin, exodum et leviticum, exponens: auctore r. jacob bar chananel sekili.
[Hunt. 113.]
XCVIII.
Codex chartaceus, luculentis exscriptus literis, praetermissa anni nota, comprehendens r. david ben joseph kimchi in duos regum libros Commentarium; foliis, quorum priora decem recens adjecta Sunt, 117 constat. [Hunt. 130.]
Codex
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSlS. 19
XCIX.
Codex chartaceus, folia 170 complexus, quo continetur allegoricus in numeros et Deuteronomium Commentarius, sub calcem truncus, desinens quippe in Sectione deut. xxxii. 5. Nomen auctoris ignoratur, a quo tamen rambam, aben esra, joshua ben levi, saepenumero laudantur: istis igitur recentior Suerit oportet. [Hunt. 146.]
C.
Codex chartaceus, cum auctoris nomine, tum principio carens et sine. Exhibet Fragmentum commentarii in Leviticum, foliis 47 constans : ibi praecipue de rebus ad leprosorum atque mulierum menstruo laborantium Leges spectantibus disputatur. [Hunt. 147.]
CI.
Codex chartaceus, ab initio mancus, annoContractuum 1686, Hegirae 776, Christi 1347, Sobae in Syria elegantissime exaratus, folia 180 habens, ubi comprehenditur Commentarius satis accuratus in genesin et exodum, isque Arabico sermone compositus: auctore r. abraham ben r. mosche gaon ben r. maimon daiian Olim ad r. isaac bar obadia pertinuit. [Hunt. 166.]
CII.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, primoribus et postremis foliis diminutus, exhibens anonymi Commentarium in psalmos, jobum, ruth, canticum canticorum, ecclesiasten, proverbia, brevi stylo ac methodo conscriptum, qui a versu primo psal. decimi usque ad captitis primi prov. verfum 21 pertingit. Folia aliquot in jobo loco sunt mota. [Hunt. 268.]
CIII.
Codex chartaceus, utrinque mutilis, foliis 270 constans, in quo occurrit anonymi in genesin Commentarius, e Libro Sohar imprimis et Tikkunim exscriptus, ubi Cabbalae beneficio complura panduntur mysteria: praeterea quicquid fere sententiarum ad Libri istius sacri explanationem sit, ibi congeritur exponiturque. Definit in Parasha gen. xlvii. 28. [Hunt. 287.]
CIV.
Codex chartaceus, a r. mosHe bar nathan deth narbonensi, anno Mundi 5083, Christi 1323, in usum r. chaiia cohen, pereleganter exaratus. Ibi reperitur r. david KIMCHI in ezechielem Commentarius, foliis 190 comprehensus, cui, quia complurium vocabulorum significationes ex praestantissimo ben gannach Lexico erant ab auctore exscriptae, nova manus, erasis primis vocibus, hunc praefixit titulum:
Liber Radicum ABI WALID BEN GANNACHb.
[Hunt. 155.]
CV.
Codex membranaceus, anno Mundi 5090, christi 1330, descriptus, folia 172 implens. Complectitur Commentarium in isaiam, a r. david bar joseph ben kimchi elucubratum, et variis ab anonymo in margine infertis animadversionibus instructum. Librarius fe appellat jehuda bar joseph. [Hunt. 234.]
CVI.
Codex chartaceus, folia 148 numerans, ubi continentur:
10. Commentarius super aben ezram in
18 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
plexi: membrana est robustissima, atramentum decolor. Auctor, artis hermeneuticae laude florentissimus, vitam usque ad annum christi 1232 produxisse fertur. [Hunt. 77.]
XCII.
Codex chartaceus, anno Mundi 5212, christi 1452, non inconcinne exaratus, foliis 130 constans, quo continetur Commentarius in Exodum, duplici sub columna digestus, et hac inscriptione insignitus: Revelans Profunda a. Multa ibi e Philosophiae penetralibus deprompta. Auctor est r. shemuel ben r.
saadia mototh b. [Hunt. 8l.]
XCIII.
Codex chartaceus, situ hic illic exesus putrefactusque, folia 344 complens. lbi occurrunt ralbag sive r. levi ben gerson in Leviticum, numeros et Deuteronomium, Commentarii, variis doctrinalibus et moralibus, quae e singulis locorum expositionibus eliciuntur, usibus sive porismatibus instructi. Desiderantur Sub initium nonnulla. [Hunt. 110.]
XCIV.
Codex chartaceus, absque memorato exaratus anno, Solia 297 complectens, ubi exhibetur Commentariorum mysticorum in pentateuchum, duobus Voluminibus absolutorum, et Lex Oblationis c inscriptorum, Volumen primum, genesin, exodum et leviticum, enucleans. Auctor vocatur r. jacob bar chananel sekili d.
[Hunt. 82.]
XCV.
Codex chartaceus, luculente descriptus, foliis 260 constans, in quo habetur r. isaac gaon in pentateuchum Commentarius, Arabica lingua confectus, sed scitis Rabbinicis et gerris Talmudicis ita ubique refertus, ut voces Arabicas, primo intuitu, prorsus abesse crederes. Ultima folia post Parasham deut. xxxix. 10, humore putrefacta, legi non possunt. [Hunt. 115.]
XCVI.
Codex chartaceus, pure et eleganter, sine tamen anni nota, exaratus, ubi reperitur r. isaac gaon e Commentarius in exodum Arabicus, isque nunc diffusior, nunc brevior, prout argumentorum, de quibus agitur, ratio postulat, foliis 180 constans. Complura ibi et varia Doctorum, tam priscorum quam recentiorum, referuntur placita. [Hunt. 134.]
XCVII.
1 �
Codex chartaceus, anno Mundi 5204, christi 1444, egregie exaratus, Solia 236 implens. Ibi continetur Commentariorum mysticorum in pentateuchum, duobus Tomis comprehensorum, et Lex Oblationis f nuncupatorum, Tomus primus, genesin, exodum et leviticum, exponens: auctore r. jacob bar chananel sekili.
[Hunt. 113.]
XCVIII.
Codex chartaceus, luculentis exscriptus literis, praetermissa anni nota, comprehendens r. david ben joseph kimchi in duos regum libros Commentarium: Soliis, quorum priora decem recens adjecta Sunt, 117 constat. [Hunt. 130.]
Codex
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSlS. 19
XCIX.
Codex chartaceus, folia 170 complexus, quo continetur allegoricus in NUMEROS et DEUTERONOMIUM Commentarius, sub calcem truncus, desinens quippe in Sectione deut. xxxii. 5. Nomen auctoris ignoratur, a quo tamen rambam, aben esra, joshua ben levi, saepenumero laudantur: istis igitur recentior fuerit oportet. [Hunt. 146.]
C.
Codex chartaceus, cum auctoris nomine, tum principio carens et sine. Exhibet Fragmentum commentarii in leviticum, foliis 47 constans: ibi praecipue de rebus ad leprosorum atque mulierum menstruo laborantium Leges spectantibus disputatur. [Hunt. 147.]
CI.
Codex chartaceus, ab initio mancus, anno Contractuum 1686, Hegirae 776, christi 1347, Sobae in Syria elegantissime exaratus, folia 180 habens, ubi comprehenditur Commentarius fatis accuratus in genesin et exodum, isque Arabico sermone compositus: auctore r. abraham ben r. mosche gaon ben r. maimon daiian a. Olim ad r. isaac bar obadia pertinuit.
[Hunt. 166.]
CII.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, primoribus et postremis foliis diminutus, exhibens anonymi Commentarium in psalmos, jobum, RUTH, CANTICUM CANTICORUM, ECclesiasten, proverbia, brevi stylo ac methodo conscriptum, qui a versu primo psal. decimi usque ad captitis primi prov. versum 21 pertingit. Folia
aliquot in jobo loco sunt mota. [Hunt. 268.]
CIII.
Codex chartaceus, utrinque mutilus, foliis 270 constans, in quo occurrit anonymi in genesin Commentarius, e Libro Sohar imprimis et Tikkunim exScriptus, ubi Cabbalae beneficio complura panduntur mysteria: praeterea quicquid Sere Sententiarum ad Libri istius Sacri explanationem iit, ibi congeritur exponiturque. Definit in Parasha gen. xlvii. 28. [Hunt. 287.]
CIV.
Codex chartaceus, a r. mosHe bar nathan deth narbonensi, anno Mundi 5083, christi 1323, in usum r. chaiia coHEN,pereleganter exaratus. Ibi reperitur r. david kimchi in ezechielem Commentarius, foliis 190 comprehensus, cui, quia complurium vocabulorum lignisicationes ex praestantissimo ben gannach Lexico erant ab auctore exscriptae, nova manus, erasis primis vocibus, hunc praesixit situlum: Liber Radicum abi walid ben gannach b. [Hunt. 155.]
CV.
Codex membranaceus, anno Mundi 5090, christi 1330, descriptus, folia 172 implens. Complectitur Commentarium in isaiam, a r. david bar joseph ben kimchi elucubratum, et variis ab anonymo in margine infertis animadversionibus instructum. Librarius fe appellat jehuda bar joseph. [Hunt. 234.]
CVI.
Codex chartaceus, folia 148 numerans, ubi continentur:
10. Commentarius super aben ezram in
20 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
in pentateuchum, inscriptus: Biur sive Declaratio a. Nomen auctoris r. shelomo ben jaish.
2�. R. joseph ben caspi Tractatus, in quo ea, quae aben ezra in Commentario suo in pentateuchum obscurius dixerat, fusius dilucidiusque edisseruntur.
30. R. abrahaM in notabiliora Moreh Nebochim loca Commentarius: is tres in partes discretus Mysteria Legis b inscribitur. [Hunt. 293. j
CVII.
Codex chartaceus, characteribus luculentis, non designato anno, exaratus, foliis 200 constans. Ibi exhibetur Commentarius in GENEsiN, Arabica lingua conscriptus, in quo auctor, qui est r. isaac gaon, haud inhaeret stricte verborum phrasiumque explanationi, sed variorum Doctorum quoque affert interpretationes, eaSque aestimat et momentis Suis ponderat. [Hunt. 294.]
CVIII.
Codex membranaceus partim, partim chartaceus, literis exscriptus minutis, ubi reperitur Commentarius literalis et moralis in pentateuchum, folia, quorum nonnulla vel Sunt lacera, vel inversa et loco mota, 147 complens: ibi Talmud Solum laudatur. De auctore non constat; initium enim et sinis desiderantur. [Hunt. 454.]
CIX.
Codex partim membranaceus, chartaceus partim, utrinque truncus, foliis 95 constans. Comprehendit rashii sive r. salomonis galli in leviticum, numeros et deuteronomium, Commentarium, qui, incipiens a Sectione lev. xxv. 1, deficit in deut. xxvi. 1. Folia aliquot vetustate avulsa recentior supplevit manus. [Hunt. 445.]
CX.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, isque in gratiam r. salmoni bar missim kimchi c, anno Mundi 5156, christi 1396, pulcherrime exaratus, continens r. ezrae ben shelomo, vulgo ex Familia Kimchiana r. salmoni d dicti, in quatuor prophetas priores, nimirum josuam, judices, libros samuelis et regum, Commentarium, folia 176 complexum, qui Grammaticus et literalis est: illud tamen omne quod ad josuam pertinet, praeter finem octo lineis constantem, desideratur. Calligraphus vocatur moshe ben r. jeshua aben moshe roman c. [Hunt. 300.] CXI.
Codex chartaceus, perita exaratus manu, foliis 212 constans, quo continetur Commentarius in parashoth numerorum et deuteronomii, itemque in haphtaroth iis ex usu Judaeorum respondentes, Hebraeo-Rabbinicus, cui et Arabica quaedam immiscentur: auctore r. saadia ben david, qui ibi Grammaticam r. joNAE, Targum onKELosi, Talmud, saepenumero laudat. [Hunt. 312.]
CXII.
Codex membranaceus, concinne compactus, ab abraham bar simson nitidissime exscriptus, folia, tres in columnas distincta, 278 habens. Ibi repraesentantur rashii sive r. salomonis jarchi in prophetas priores, et posteriores tum maiores tum minores, itemque
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSlS. 21
itemque psalmos, jobum, proverbia, quinque megilloth, danielem,Commentarii. Nonnulla sub finem, proinde et anni nota, desiderantur. [Museo. 68.]
CXIII.
Codex chartaceus, absque memorato exaratus anno, ubi habentur:
10. R. david bar joseph ben kimchi in jeremiam Commentarius: folia 104 complet.
20. ben asher et ben naphthali variae Lectiones in isaiam.
30. R. david ben joseph ben kimchi in ezechielem Commentarius, foliis 108 constans. [Museo. 85.]
CXIV.
Codex chartaceus, a josepho bar levi bar moshe, anno Mundi 5248, christi 1488, Sobae Splendide exaratus, ubi occurrunt:
10. R. abdiae ben abdalmochsln hispani sive r. david ben joseph kimchi in isaiam Commentarius, folia 130 complexus.
20. Opus in capita viginti duo diductum, inscriptumque: Congregentur aquae a, cujus auctor r. shemuel ben azaria, vulgo hispanus tibbonis filius. Id totum in Allegoriis, verbis mysticis, nodis item difficilioribus, qui nimirum in Lege, inque Prophetarum et Philosophorum scriptis, abditi latent, evolvendis et exponendis occupatur: in limine Philosophicis rationibus demonstratum itur, quare aquae et maria non obruant vel inundent terram.
[Marsh. 142.]
CXV.
Codex membranaceus, concinne compactus, foliis 270 constans. Ibi conspicitur Commentarius in prophetas priores, itemque posteriores maiores aeque ac minores, binis sub columnis digestus, qui, uno alterove sub initium folio carens, usque ad caput malachiae secundum pertinet. Auctor est rashi site r. shelomo ben isaac. [Arch. Bodl. D, 23.]
CXVI.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, anno Mundi 5092, christi 1332, excellenter descriptus, qui folia complet 196. Eo continetur Commentarius in pentateuchum Medrashicus, sub duplici allegari solitus titulo : uno nempe, Tanchuma sive Consolatio; altero, Jelammedenu, hoc est, Docebit nos. Opus magnae apud Judaeos et existimationis et antiquitatis, cujus auctor, ex sententia communiore, est r. TANCHUMA BAR ABBA.
[Musco. 3757, 20.]
CXVII.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, atramento dilutiori, charactere ineleganti, exaratus, foliis 170 constans, ubi reperitur r. david bar joseph ben kimchi in ezechielem et prophetas minores Commentarius, pertingens usque ad malachiae verba: Et convertet cor patrum ad Filios. [Museo. 3761, 24.]
CXVIII.
Codex chartaceus, pereleganter, sine anni tamen designatione, transcriptus, foliis, partim subrubidis, partim subfulvis, 210 constans. Exhibet Commentarios binos, priorem in isaiam, et ab initio et a sine nonnihil truncum; alterum in jeremiam, integrum: utriusque auctor r. david ben joseph kimchi
22 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
kimchi. In Fronte bernardus Scripserat: Utile erit et Christianum cum editis conferre: ita licebit supplere. [Bernard. 20.]
CXIX.
Codex membranaceus, a jehuzedek bar elchanan a, anno Mundi 5051, christi 1291, duas in columnas nitide descriptus, idque in r. aharon bar eliezer usum, quo continentur:
10. Liber Pesikta dictus, folia 72 complectens: ibi auctor, cui nomen r. cohana b, diversa loca Biblica, specialiter de vacca rufa, sabbato et festis, agentia, ex Mithnicorum et Gemaricorum dictis exponit. Initio quaedam desiderantur.
20. Commentarius in nonnulla exodi capita, juxta tredecim regulas exegeticas confectus, inscriptusque Mechilta, foliis 80 constans. Incipit a capite XII: desinit, intermediis aliquot omissis, in xxxv.
30. Commentarius in leviticum, Lex Sacerdotum; interdum Siphra, appellatus, folia 150 implens. Praemittuntur veterum Rabbinorum in exponenda Lege tredecim modi.
40. Commentarius in numeros et deuteronomium, sinis expers, folia tamen 127 habens : Siphri vocatur. De Operum horum auctoribus dissentiunt Judaei. [Maresc. 24.
CXX.
Codex chartacetus, literis lectu facilibus, non annotato anno, exaratus, qui foliis 250 absolvitur. Continet Opus, Illustratio Commentarii c inscriptum, ubi videlicet ea, quae a r. shelomo gallo in suis super pentateuchum Commentariis obscurius involutiusque dicta erant,
in clara luce collocantur: auctore r. moshe gabbai barshem tob hispano.
[Museo. 3762, 25.]
LIBRORUM SACRORUM INTERPRETES IN QUARTO. CXXI.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, idemque characteribus minutissimis exaratus, ubi comprehenditur Commentarius in isaiam et jeremiam, presso admodum stylo ac methodo concinnatus, foliis quippe 58 constans, in quo tamen nonnunquam Linguae idiotismus et genius fatis enucleate exprimuntur: prologo, auctoris nomine, ut et scriptionis aera, caret. [Laud. B, 78.]
CXXII.
Codex chartaceus, a joseph bar ali ben isRAEL, in gratiam r. isaac ben r. abraham coHEN, anno Mundi 5245, christi 1485, praesigni charactere exscriptus, quo continetur r. shimon bar zemach duran d, seculi decimi quarti Scriptoris, in jobum Commentatarius, qui hoc circumfertur nomine: Amans Judicium c. Multa ibi e Philosophorum mente exprompta. Praemittitur praefatio, cum Carmine laudem Operis complectente. [Laud. L, 1.]
CXXIII.
Codex chartaceus, anno Mundi 5171, christi 1411, transcriptus, ubi exhibetur r. levi ben gershom f sive gerson in jobum Commentarius: auctor ille, qui, in Hispania natus, seculo decimo
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSlS. 27
cimo quarto floruit, tot exarasse scripta fertur, vix ut numerando percenseri possint. [Laud. L, 8.]
CXXIV.
Codex chartaceus, multiplici rudique exaratus manu. Ibi continentur:
i°. Observationes novae, sed imperfectae, in Commentarium quendam super PENTATEUCHUM, cum annexo Explanationis cujusdam in JOBUM Fragmento.
2°. R. DAVID BEN JOSEPH BEN KIMCHI HISPANI in PSALMOS Commentarius.
30. Novae animadversiones in Commentarium quendam super PENTATEUcHuM, titulo: Novitates a. ConI. num. 1.
40. Commentarius in JOBUM, auctore R. LEVI BEN GERSHOM.
50. Commentarius in QUINQUE MEGILLOTH, anno Mundi 5223, CHRISTI 1463, ab ELIEZER MOSHE BEN JOAB descriptus. Auctor est R. TOBIA BAR ELIEZER B.
6°. Libellus de Nativitatibus et Sortibus, initii et finis expers: constat sententiis arte dispositis. [Laud. L, 6.]
CXXV.
Codex chartaceus, in quo Scilicet reperiuntur:
i°. Anonymi Commentarius in PROVERBIA, charactere perexili, et lectu difficili, Scriptus.
20. R. LEVI BEN GERSON in QUINQJJE MEGILLOTH Commentarius : hic impressus Rivae Trid. anno Mundi 5320, CHRISTI 1560. Ibi tamen LIBER THRENORUM non conspicitur. [Laud. L. 11.]
CXXVI.
Codex chartaceus, manu triplici, eaque imperita, exaratus, ubi habentur:
i°. RAMBAN sive R. MOSHE BAR NACHMAN in JOBUM Commentarius, Explanatio c appellatus. Floruit auctor Seculo decimo tertio.
20. Commentarius in PROVERBIA, anno Mundi 5209, CHRISTI 1449, exscriptus: hujus auctor R. LEVI BEN GERSHOM.
30. Carmen, constitutiones quasdam Juridicas complectens, addita explicatione prosaica.
4°. Commentarius in VOLUMEN ESTHER, quem elucubravit R. ABRAHAM HISPANUS, cognomento ABEN EZRA.
50. Dialogus de ciborum lege concessorum et vetitorum statutis, Arabico conceptus Sermone, [Laud. L, 14.]
CXXVII.
Codex membranaceus, elegantissime, non acta anni mentione, transcriptus, foliis 356 constans. Continet Commentarios in PENTATEUCHUM, et QUINQUE MEGILLOTH, RUTH nempe, CANTICUM CANTICORUM, ECCLESIASTEN, ESTHER et LAMENTATIONES JEREMIAE, CUM praefatione, ubi de quinque modis commentandi Legem sit sermo. Auctor est R. ABRAHAM BEN MEIR ABEN EZRA,
[Pocock, 108.]
CXXVIII.
Codex chartaceus, charactere nitido, minus tamen venuste conformato, exaratus, folia 287 complens. Ibi reperitur Opus, quod totum in difficilioribus et perplexioribus locis, quae videlicet in R. ABRAHAM ABEN EZRAE Commentariis super PENTATEOCHUM obvia sunt, clare et dilucide edisserendis versatur: confecit id lucique commisit R. SHEM TOB BEN GAPHRUTH d. [Pocock. 108.]
Codex
24 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
CXXIX.
Codex chartaceus, rubigine vetustatis obsitus, in quo occurrunt:
i°. R. DAVID KIMCHI Commentarius in PSALMOS, Expositio Laudum a nuncupatus.
2°. R. ABRAHAM ABEN EZRAE ArCana b sive de recondita LEGIS doctrina Libellus, quatuor foliorum.
3°. Ejusdem in ECCLESIASTEN Commentarius, anno Mundi 4900, CHRISTI 1140, exaratus. In capitis septimi initio talis se offert nota : Medium Libri faciunt verba Tob Shem. Ergo non Appendix hujusce Commentarii, ut apud Clarissimum WOLF. Bibl. Hebr. Tom. iii. pag. 49 legitur, sed pars illius dimidia indicatur.
40. Tractatus duplex de mactandorum animalium ratione apud Karaeos: posterior anonymus, alter ab ISRAELE AFRICANO confectus, inscriptusque : Ritus Mactationis C.
50. Tractatus de mactandorum animalium ratione apud Rabbanaeos, tribus constans foliis. Auctoris nomen tacetur. [Pocock. 213.]
CXXX.
Codex chartaceus, parum scite exaratus, ubi continentur:
i°. Tractatus, a R. LEVI BEN GERSHOM compositus, ac Signum animcea d appellatus. Auctor ibi, quae in Commentariis ABEN EZRAE in PENTATEUCHUM obscuriora et abstrusiora occurrunt, ea exponere aggreditur.
2°. Commentarius triplex in ABEN EZRAM super LEGEM: auctores vocantur
R. SHELOMO GATANIO, R. MATATHIA JIZHARI, R. ABEN CASPI E.
[Pocock. 183.]
CXXXI.
Codex chartaceus charactere parvo, puro, anno Mundi 5195, CHRISTI 1435, descriptus, foliis 130 constans. Comprehenditur ibi Commentarius in CANTICUM CANTICORUM, Arabica lingua elaboratus, idemque magno ingenii et doctrinae apparatu ornatus: auctore R. JOSEPH COHEN, MAIMONIDAE discipulo. Praemittitur longa fatis praefatio, cujus primum folium lacerum. [Pocock. 189.]
CXXXII.
Codex chartaceus, literis minutissimis, lectu tamen haud difficilibus, a R. SHABTAI BAR ABRAHAM, anno Mundi 5280, CHRISTI 1520, in usum proprium exaratus. Ibi exhibetur incerti scriptoris in LEVITICUM Commentarius, juxta tredecim Rabbinicos Legem interpretandi modos contextus, qui in fronte Lex Sacerdotum; in calce, Expositio in Legem Sacerdotum f, appellatur, foliis, quorum postrema aliquot madore sunt putrefacta, 190 constans: non omnino distinctus a Siphra. In prima Libri pagina R. DAVID BEN SHALOM CHARIRI s non auctoris, sed possessoris, est nomen. [Hunt. 400.]
CXXXIII.
Codex chartaceus, anni destitutus, nota, folia implens 210. Complectitur Commentarium in GENESIN, sermone Arabico conscriptum, ubi, et sensus externus sive obvius et internus sive mysticus, luculenta illustratione aperitur: auctorem
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 25
auctorem habet R. SAADIAM, BEN DAVID de Patre; BEN MERZUK de Familia, dictum. R. ISAAC CHALPHON, ad quem codex pertinuit, tale in calce reliquit effatum: Maledictus sit qui furabitur illum, benedictus vero, qui leget in eo. [Hunt. 426.]
CXXXIV.
Codex chartaceus, Arabico exaratus sermone, constans Soliis 300. Ibi continetur Commentarius in EXODUM, a R. SAADIA BEN MERZUK a compositus, et a NISSIM TEMAM, tum in principio tum in fine, circulis, aliisque figuris, illisque nunc rubris nunc prafinis, sententias Biblicas complectentibus, exornatus. Ex Libris fuit olim R. ISAACI CHALPHON. [Hunt. 410.]
CXXXV.
Codex chartaceus, luculente, non designato anno, exscriptus, folia 186 complens. Continet Commentarium in LEVITICUM, lingua Arabica elaboratum : auctore R. SAADIA BEN MERZUK, Fuit aliquando illius possessor R. ISAAC CHALPHON. Librarius NISSIM TEMAM, in ultima pagina, dicit: Si sermo argentumy silentium aurum. [Hunt. 522.]
CXXXVL
Codex chartaceus, eadem ac superior exaratus manu, folia 204 habens. Ibi exhibetur Commentarius in LIBRUM NUMERORUM, Arabicus, quem conscripsit et foras dedit R. SAADIA BEN MERZUK. Complura ibi e veterum Rabbinorum mente exprompta. Quondam R. ISAACI CHALPHON Bibliothecam ornavit. [Hunt. 528.]
CXXXVII.
Codex chartaceus, foliis 170 constans. In eo habentur :
1°. R. SAADIAE BEN DAVID sive BEN MERZUK in DEUTERONOMIUM et THRENORUM LIBRUM Commentarii, Arabice concepti.
2°. Opusculum Hebraicum, illud describens bellum, quod singulis Sortium festis Judaei, Duce Bakbuk sive lagena vinaria, adversus puteum aquarum gerere Solent, partes vini tuentes. Situlus est: Tractatus de Inebriatis b, In sine quaedam deesse videntur.
3°. Explanatio HAPHTARAE, quae extat JER. VIII. 13, Arabica. [Hunt. 415.]
CXXXVIII.
Codex membranaceus, characterum forma et elegantia praesignis, folia 197 continens. Ibi reperitur anonymi m PENTATEUCHUM Commentarius, ex R. MOSHE BEN MAIMON, R. MOSHE BEN NACHMAN, R. SHELOMO BEN ADRATH, R. SHELOMO JARCHI, aliorumque scriptis, collectus, qui, incipiens a GEN. capite vi. desinit in DEUT. XXXIII, R. CHAIIM LANIADO, in prima pagina, ait: Semper homo, dixere Rabbiniy inscribat nomen suum in Libro suo, ne forte veniat aliquis e platea, et dicat illum esse suum; ea de causa et ego inscripsi nomen meum in Libro meo. [Hunt. 411.]
CXXXIX.
Codex chartaceus, prava et incondita manu, anno Mundi 5226, CHRISTI 1446, exaratus, qui foliis absolvitur 117. Exhibet Opus, scholia in obscuriora et difficiliora loca, quae in R. SALOMONIS JARCHI super PENTATEUCHUM Commentario extant, complectens, titulo: Illustratio c. Nomen auctoris R. SHEMUEL ALMOSHNINO. Additae quaedam ad oras glossae et animadversiones. [Hunt. 517.]
Codex
26 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHAID,.
CXL.
Codex chartaceus, non una exscriptus manu, ubi reperiuntur:
i°,. Anonymi Opus lectu perdifficile, quo tractatus quidam Philosophicus, ad certa S. Scripturae loca accommodatus, exponitur, quinquaginta capitibus conclusum.
2°, Responsa Sapientis ad Quaesita quaedam, Sibi a Discipulo ex PENTATEUCHO proposita: ibi RAMBAM et RAMBAN persaepe laudantur.
3°. Explanatio in R. ABEN EZRAE Commentarium Super LEGEM. Illius
auctor R. SHELoMo FRANCo a.
4°. R. ABRAHAM BEN ALTABIB B IN FRANCUM STricturae sive animadversiones. [Hunt. 559.]
CXLI.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, isque a vermibus, quod ad priora folia, aliquatenus arrosus. Ibi reperitur R. ABRAHAM BAR CHAIIM BEN RAMUC c in PSAMOS Commentarius, qui prolixus est, et ad omnes versus pertinet: at tam impedite impliciteque scriptus, ut, nisi repuerascas ad noscitanda elementa, vix ibi quicquam legas. Praemittitur Pfalmorum index, cum Rhythmo. [Hunt. 481.]
CLXII.
Codex chartaceus, situ vetustatis squalidus, iSque a tineis comesus, complectens Succinctum in SECTIONES LEGALES et PROPHETICAS, Festis Solennibus legi consuetas, Commentarium, in fine jnutilum, folia tamen 114 implentem: nomen auctoris non proditur. [Hunt. 555.]
CXLIII.
Codex chartaceus, prae vetustate ruinosus, temporis quo exaratus est vestigio carens, ubi reperiuntur RASHII Sive R. SHELOMO BEN ISAAC in NUMEROS et DEUTERONOMIUM Commentarii: iidem omnino cum illis, qui in publicum Saepe jam divulgati Sunt. Nonnulla in medio codice folia desiderantur. [Hunt. 425.]
CXLIV.
Codex chartaceus, nitide, absque anni annotatione, exscriptus, foliis 248 constans. Continet Opus, Enucleatus RAMBAN D inscriptum, ubi ea, quae a R. MOSE NACHMANIDE, in suo super PENTATEUCHUM Commentario, vel praetermissa vel leviter tacta erant, luculentissime et dilucidissime explicantur. Appellatur auctor R. ISAAC. [Hunt. 556.]
CXLV.
Codex chartaceus, foliis ab initio 18 mutilus. Eo continentur:
i°. Cabbalisticus R. ABIGDOR in selectiora PENTATEUCHI loca Commentarius, foliis 13 constans. Initium sumit ab EXOD. capite xxi: terminatur in DEUT. XXXIII. I.
2°. Anonymi Commentarius e sive Libellus, ea scriptionis compendia, quae per notabiliores PENTATEUCHI phrases in Masora occurrunt, exponens. Complet 26 paginas. [Hunt. 609.]
, . . . . • •,
CXLVI.
Codex membranaceus partim, partim chartaceus, fine et anni nota carens. Occurrit in eo peregregius in JOSUAM, JUDICES, et PRIMUM SAMUELIS LIBRUM, Commentarius, qui industriae et calamo R. DAVID BEN JOSEPH BEN KIMCHI acceptus fertur. Deficit in capitis vicesimi quinti versu 39. [Hunt. 558.]
Codex
UNA CUM ARABi CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 27
CXLVII.
Codex chartaceus, multiplici exaratus manu, quo continentur :
i°. Fragmenta Commentariorum in nonnulla s. scripturae loca: in quibus de Providentia DEI, patientia JOBI, curru EZECHIELIS, tabulis MOSIS, aliisque rebus, subtiliter et variis ratiocinandi modis disseritur. Unum ita incipit: Dixit ISAAC de Prosapia ARUNAS a.
2°. Commentarius anonymi in GENESIN, initium ducens a capite XVIII.
30. Tractatus de Arte incidendi sive diffecandi corpora humana, capitibus xxx. comprehensus. Auctor non nominatur. [Hunt. 613.]
CXLVIII.
Codex chartaceus, characteribus parvis, absque titulo et anni nota, exaratus, foliis 42 constans. Continet Cabbalisticum in PENTATEUCHUM Commentarium, a Parasha prima ad eam, quae DEUT. xvi. 18 extat, protensum, ubi secundum Gematriae regulas, vocabulis ad arithmeticam revocatis, res variae, in profundo demersae, eruuntur. Principium tale: Cur incipit Lex a Beth et non ab Aleph ? Nullum de auctore verbum. [Hunt. 596.]
CXLIX.
Codex membranaceus, haud una exscriptus manu, ubi exhibentur:
i°. Anonymi in DANIELEM et ESDRAM Commentarii : prior folia 20, posterior 10, complet.
2°. Dialogus inter opulentum Regis cujusdam filium et religiosum quendam virum de DEO ejusque timore, de anima, de fide amicis praestanda, de praemio et poena, de fortunae inconstantia, de rerum caducarum et periturarum contemptu, xxxv. capitibus, prosa et rhythmo conceptis, constans, cui titulus: Liber Religiosi et Filii Regis b. Opus Graece primum scriptum, hinc Arabice, ac denique ab ABRAHAM BAR CHASDAI, qui seculo XII. inclinante floruit, Hebraice translatum, dicitur. Desideratur primum caput.
3°. R. JOSEPH KARAC in LIBRUM JOBI Commentarius, Solia 57 implens.
CL.
Codex chartaceus, nobili exaratus charactere, ubi habentur:
1°. R. MOSHE BEN NACHMAN D IN JOBUM Commentarius, a JACOBO BAR MOSHE OBADIA Valladoleti Seu ValliSoleti, anno Mundi 5218, CHRISTI 1458, descriptus.
20. Commentarius in CANTICUM CANTICORUM, verba contextus Sacri minio habens depicta. Auctor R, JOSEPH KIMCHI. [Maresc, 73.]
CLI.
Codex chartaceus, ab OBADIA BAR, SHELOMO, anno Contractuum 1823, CHRISTI 1511, pulchre exaratus, foliis 153 constans, Continet Commentarium in GENESIN, omni Sere allegoria destitutum, quem R. SHEMUEL HANNAGID BAR DAVID BAR SHELOMO C expraestantissimis Rabbinis collegit. Opus bonae frugis plenum. [Marsh. 643.]
CLII.
Codex chartaceus, eadem ac prior scriptus manu, folia 168 complens. Ibi reperitur R. SHEMUEL HANNAGID in LIBRUM NUMERORUM Commentarius: auctor singulas textus sacri voces vel phrases diligenter persequitur, et fatis bene explicat. Ad calcem haec a Librario annotata leguntur verba: Libri quatuor, auxilio occulta scientis, ad exitum sunt
28 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHAILD.
sunt perducti, incipiam ergo Librum Deuteronomii. [Marsh. 626.]
CLIII.
Codex chartaceus, litera perparvula exaratus. Ibi exhibetur ignoti auctoris in PENTATEUCHUM Commentarius, ex celebrioribus Judaicae Sapientiae Magistris, cumprimis e RASHII operibus, decerptus, adjectis ad oras, quando res aliqua obscura et difficiles explicatus habens occurrit, luculentissimis Scholiis: mutilus utrinque est, quippe, ducto initio a capite GEN. XVIII. terminatur in DEUT. xvi. 18. [Marsh. 73.]
CLIV.
Codex chartaceus, nitide et terse, anno CHRISTI 1513, transcriptus, ubi occurrunt:
10. Commentarii in PROVERBIA, JOBUM, DANIELEM, ESDRAM, ac denique LIBROS PARALIPOMENORUM, ab anonymo collecti. Ad calcem haec conspicitur epigraphe: Absoluta est haec Collectio, feria quarta, die 25 mensis Tammuz anni 273, ad mandatum R. JACOB GALLI a
20. Expositiones in QUINQUE MEGILLOTH Medrashicae. Auctoris nomen abest. [Seld. Arch. A, 102.]
CLV.
Codex chartaceus, perexili descriptus charactere, ubi continetur Commentarius in LEVITICUM, Sermone Arabico elaboratus, atque Exegesis b nuncupatus, cujus singulas Sectiones praefatiuncula praecedit, simulque Carmen rhythmicum claudit. Clarissimus WOLF. Bibl. Hebr. Tom. iv. p. 937, illum ad R. SAADIAM BEN DAVID refert: omnino auctor ignoratur. [Musco 171.]
LIBRORUM SACRORUM
INTERPRETES IN OCTAVO.
CLVI.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1556, CHRISTI 1244, perbelle exaratus, continens Commentarium in ISAIAM, Arabica lingua elucubratum, et Paraphrasis C inscriptum, qui foliis, quorum priora recens sunt suppleta, 152 constat: auctore R. SAADIA BEN JOSEPH, Synagogae capite. Floruit SAADIA ille seculo decimo. [Pocock. 32.]
CLVII.
Codex membranaceus partim, partim chartaceus, folia, cum tineis et blattis luctantia, 104 complens. Complectitur literalem et Grammaticum in LIBRUM PROVERBIORUM Commentarium, ubi verba contextus sacri, quae explicantur et excutiuntur, minusculis sunt characteribus expressa, passimque punctis insignita. Auctor R. MOSHE BEN KIMCHI HISPANUS. [Hunt. 227.]
CLVIII.
Codex chartaceus, longinquitate temporis ruinosus, foliis 110 constans. Ibi reperitur Commentarius in SECTIONES illas LEGALES et PROPHETICAS, quae diebus festis et solennibus, in Judaeorum Synagogis legi consuevere, Arabice conscriptus: auctorem habet R. TANCHUM HIEROSOLYMITANUM.
[Hunt. 607.]
Codex
UNA CUM ARABi CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 29
CLIX.
Codex chartaceus, principio aeque ac fine carens, ubi reperiuntur:
i°. Commentarius in PENTATEUCHUM Grammaticus, a R. NACHMAN BAR FRANC in gratiam R. ABRAHAM BAR MORDECHAI, anno Mundi 5176, CHRISTI 1416, exaratus: auctore R. EZRA BEN SHELOMO BEN GATNIN, Cognomento ESTROK SHELOMO A, a quo id operis, ut ipse in calce testatum reliquit, ad umbilicum est perductum, anno Mundi 5132, id est CHRISTI 1372, Grumenti Sive in urbe Agrimonte.
2°. Ejusdem Liber qui inscribitur: Secretum Domini timentibus se b. Auctor ibi Commentariis ABEN EZRAE in PENTATEUCHUM lucem et praesidium afferre conatur. [Hunt. 217.]
CLX.
Codex chartaceus, densus, forma oblongus, anno Contractuum 1633, CHRISTI 1321, descriptus. Continet Meletemata et Animadversiones in selectiora PENTATEUCHI loca, ea praecipue, quae de ritibus in Paschate celebrando servandis, deque Sacerdotum legibus et officiis, praecipiunt : addita appendice.. Opus, excepta Talmudica farragine, Arabice elaboratum: auctore R. ISAAC GAON. [Hunt. 24I.]
CLXI.
Codex chartaceus, longinquitate temporis attritus exesusque, foliis 103 constans. Ibi comprehenditur incerti scriptoris in GENESIN et primam EXODI Parasham Commentarius, isque ad priscorum religionis Judaicae interpretum mentem accommodatus: diligens in primis est auctor in annorum computo. [Hunt. 391.]
CLXII.
Codex chartaceus, literis luculentis, nitidis, omissa anni nota, exaratus, folia 96 continens. Ibi exhibetur Commentarius in LIBRUM NUMERORUM, ab auctore anonymo partim ex praeclaris R. MoSHE HADDARSHAN, R. PINCHAS BEN JAIR, R. JEHUDAE BEN SHELoMo, R. TANCHUMAE, operibus, partim ex propriis cogitatis, conflatus. R. JOSEPH BEN HILLEL ait in calce : Emi ego illum mihi ipsi, faciat me DEUS dignum, ut legam in eo ego; et semen meum ; et semen seminis mei, usque ad finem omnium generationum in Secula seculorum. Amen. [Hunt. 389.]
CLXIIl.
Codex chartaceus, vetustus, nec temporis prodens vestigium, nec auctoris nomen. Continet Commentarium in DECALOGUM, Arabicum, capitibus decem, foliis situ squalentibus 12, comprehensum, qui hoc praenotatur titulo: Decem praeceptorum Paraphrasis c [Hunt. 402.]
CLXIV.
Codex chartaceus, duplici exaratus manu. Continentur eo:
i°. R. ISAAC ABUHAB d in nonnullas SECTIONES LEGALES Commentarius, partim literalis, partim allegoricus et Cabbalisticus. Complura ibi passim congeruntur ex Talmude, et aliunde.
2°. Fragmentum Commentarii in PSALMOS : non exprimitur auctoris nomen. [Hunt. 342.]
CLXV.
Codex chartaceus, cum auctoris nomine, tum anni carens nota, ubi reperitur Commentarius in EXODUM, Arabica
30 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
bica lingua conscriptus, isque ab allegoriis abstinens, in solo sensu literali inhaerens : laudatur nonnunquam R. SAADIA GAON, ut et Talmud. Primum folium Commentarii in GENESIN finem duntaxat exhibet. [Hunt. 376.]
CLXVI.
Codex chartaceus, accurata descriptus manu, foliis 314 constans. Ibi continetur Commentariorum mysticorum in PENTATEUCHUM, a R. JACOB BEN CHANANEL SEKILI compositorum, ac Lex Oblationis inscriptorum, Pars posterior, quae LEVITICUM, NUMEROS et DEUTERONOMIUM, explanat, ducto initio a capite xvi. Tale Operi imponitur fastigium : Memoriam nominis mei annunciabit obsignatio mea, postquam in terram meam reversus fuero: etenim manus mea consumetur, et scriptum meum remanebit. Anno Contractuum 1842, nempe CHRISTI 1530. [Hunt. 476.]
CLXVII.
Codex chartaceus, literis perparvis exaratus, folia 154 complectens. Ibi exhibetur Commentarius in PROVERBIA, eruditus, et compluribus ad sancte vivendi studium incitamentis refertus: verum prae temporis injuria utrinque truncus, incipiens scilicet a capitis secundi versu 9, desinens in capitis xxxi. versu 18. De auctore nihil compertum. [Hunt. 407.]
CLXVIII.
Codex chartaceus, varia scriptus manu, ubi continentur:
i°. Commentarius anonymi in LIBRUM NUMERORUM et primum DEUTERONOMII caput, Arabice elaboratus.
2°. Conciones Arabicae de Fide, Justitia, Perfectione, Precatione, Modestia, Pudore, Mifericordia.
30. CANTICUM CANTICORUM, cum punctis, et Paraphrasi Arabica, usque ad capitis octavi versum 5 pertingens.
40. Commentarius Arabicus in DEUTERONOMIUM, incipiens a capitis tertii versu 23, desinens in Parasha, quae extat XXIV» 10. [Hunt. 496.]
CLXIX.
Codex chartaceus, egregio exaratus charactere, foliis 160 constans. Eo continetur Commentarius in EXODUM, initio et fine prae vetustate mutilus, incipiens quippe a capite decimo, desinens in capitis XXXVIII. versu 21. Laudantur ibi R. AKIBA, R. ELIEZER, R. BEN NACHMAN. De auctore non constat. [Hunt. 397.]
CLXX.
Codex chartaceus, characteribus ex scriptus minutis, qui folia numerat 81. Ibi occurrit anonymi in insigniora et notabiliora GENESEOS, EXODI et LEVITICI, loca Commentarius, utrinque mancus, et variis pravis transpositionibus laborans. [Hunt. 577.]
CLXXI.
Codex chartaceus, situ passim et madore corruptus, foliis 256 constans. Continet Commentarium in EXODUM, Arabicum, compluribus quaesitis et responsis, itemque historiolis Tulmudicis, distinctum, qui, incipiens a capite primo, deficit in capitis xxx. versu 11. Auctoris nomen latet. [Hunt. 497.]
CLXXII.
Codex membranaceus partim, partim chartaceus, folia 62 complens, ubi continetur R. MOSHE BAR NACHMAN in JOBUM Commentarius, duplici manu exaratus, cui situlus: Expositio a. Floruit RAMBAN seculo decimo tertio. [Marsh. 45.]
Codex
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 31
CLXXIII.
Codex chartaceus, charactere exaratus mundo, lectu facili, constans foliis 63. Complectitur brevissima methodo conscriptum in LEVITICUM et DEUTERONOMIUM Commentarium, sed mancum fine: deficit enim in capite xxvi. Nomen auctoris reticetur. [Marsh. 65.]
CLXXIV.
Codex chartaceus, initio et fine dessitutus, foliis constans 122. Ibi reperitur anonymi in GENESIN et EXODUM Commentarius, incipiens GEN. VI. 9, definens EXOD. XXVII. 20. Conjectae quaedam ad oras notae. [Marsh. 225.]
T A L M U D
ET ILLIUS INTERPRETES I N F O L I O.
CLXXV.
Codex membranaceus, peramplus, splendidissime, non indicato anno, exaratus, foliis, duas in columnas partitis, 334 constans. Continet Commentationes in illos Talmudis Tractatus, qui scilicet inscribuntur de Sabbato, de Mixtionibus, de Paschate, de Ovo quod die festo natum est, de Scenopegiis, de Principiis anni, de Lectione voluminis ESTHER, de Solennitate expiationum, de Jejuniis, de Profanis, de Mulierum menstruis, de Benedictionibus, de Fratriarum jure, de Literis matrimonialibus, de Divortiis, de Sponsalibus et Sponsalitiis, de Muliere ad adulterium declinante, de Votis, de Damnis, de Conductione et Locatione, de Emptione et Venditione, de Synedriis, de Plagis, de Juramentis. Auctor vocatur R. JESHAIA POSTERIOR a. [Laud. A, 163.]
CLXXVI.
Codex membranaceus, politissimis exscriptus literis, qui foliis, triplici columna distinctis, 141 constat. Ibi continetur R. MOSIS MAIMONIDAE Compendii Talmudici, quod Jad Chasaka sive Manus fortis; interdum Mifhne Tora, id est Repetitio Legis, appellatur, Volumen primum, complectens Libros tres: primus inscribitur de Scientia; secundus, de Amore; tertius, de temporibus. Antecedit praefatio, cum praeceptorum affirmantium et negantium, Librorum item et tractatuum totius Operis, sciagraphia sive indice. [Laud. A, 165.]
CLXXVII.
Codex membranaceus, luculente, fine anni mentione, exaratus, folia, duas in columnas divisa, 162 implens. Comprehendit R. MOSIS MAIMONIDAE Compendii Talmudici, quod quatuor Partibus, quatuordecim Libros simul complectentibus, absolvitur, Volumen secundum, exhibens Librum quartum de Mulieribus; quintum, de Sanctitate; sextum, de Separatione. Librarii nomen JONATHAN BEN SHABTAI.
[Laud A, 166.]
CLXXVIII.
Codex membranaceus, venustissimis transcriptus characteribus, foliis, tres in columnas dispertitis, 211 constans. Ibi reperitur praedicti Compendii Talmudici Volumen quartum, in quo sequentes conspiciuntur Libri hoc ordine: decimus nempe de Purificationibus, initii expers, duodecimus de Possessionibus et Acquisitionibus, undecimus de Damnis, decimus tertius de Judiciis, decimus quartus de Judicibus, quartus de Mulieribus. [Laud. A, 164.]
Codex
24 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
CLXXIX.
Codex membranaceus, belle exaratus, folia, quorum quodque duas in columnas abit, 127 complens. Complectitur succinctam anonymi Enarrationem Tractatuum Talmudicorum de Benedictionibus, de Profanis, de Primogenitis, de Sabbato, de Mixtionibus, de Paschate, de Ovo quod die festo genitum est, de Diebus quati festis, de Jejuniis, de Lectione Libri ESTHER, de Initiis anni, de Expiationibus, de Scenopegiis, de Damnis, de Rebus inventis, de Societate in commerciis, de Juramentis, de Idololatria, de Plagis, de Literis matrimonii, de Fratris mortui uxore vel ducenda vel discalceatione dimittenda, de Libello repudii, de Sponsalibus et Sponsalitiis, de Muliere menstruo laborante, de Votis. Laudantur ibi RAMBAN et RASHI : utroque igitur auctor recentior. [Laud. B, 152.]
CLXXX.
Codex membranaceus, foliorum 88, qui olim ad R. ELIEZER BAR SHEMUEL COHEN pertinuit. Ibi reperitur R. MOSIS MAIMONIDAE Compendii Talmudici Pars prima, duos complectens Libros, unum de Scientia, alterum de Amore, inscriptum : posterior deficit in Libro Legis. Praeponitur praefatio, cum Praeceptorum syllabo, Librorumque et tractatuum totius Operis situlis. [Laud. F, 115.]
CLXXXI.
Codex membranaceus, peritia characterum quadratorum et elegantia vel praestantissimis par, foliis, duplici columna distinctis, 343 constans, quo continentur Compendii Talmudici, Mishne Tora sive Repetitio Legis nuncupati, Libri priores quinque, inscripti videlicet de Scientia, de Amore, de Temporibus, de Mulieribus, de Sanctitate. Praemittitur Praeceptorum affirmantium et negantium feries, cum totius Operis conspectu. [Pocock. 307.]
CLXXXII.
Codex chartaceus, vetustus, folia habens 300. Continet Commentarium in quartam Talmudis partem, quae est Seder Kodashimy Arabico confectum sermone, cujus auctor R. MOSES MAIMONIDES. Desiderantur quaedam in initio: etenim incipit a capite tractatus Baba Kama octavo. [Pocock. 295.]
CLXXXIII.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1533, CHRISTI 1221, elegantissime descriptus, folia 208 complens, ubi exhibetur R. MOSIS MAIMONIDAE Commentarius in Partem Talmudis primam sive Seder Seraim, Arabice elaboratus: praemittitur praefatio, quam a Clarissimo POCOCKIO Latinae consuetudini traditam in Porta MOSIS videre est. [Pocock. 260.]
CLXXXIV.
Codex chartaceus, literis transcriptus quadratis, folia, capacissimo margine praedita, 96 complens, ubi conspicitur Partis Talmudicae primae, Seder Seraim appellatae, Tractatus tertius, isque, per aliquot paginas, R. sALOMONIS Commentario munitus, verum ita madore multis in locis corruptus, ut characteres vix possint cognosci: de iis agitur ibi rebus, de quibus dubium, an Decimae DEO datae sint, necne. [Hunt. 21.]
CLXXXV.
Codex chartaceus, rudi praecipitique exaratus manu, ubi habetur R. SALOMONIS Levitae in Ordinis Talmudici quarti, Nesikin dicti, Tractatum sextum, scilicet de Juramentis inscriptum, Commentarius, foliis, quorum nonnulla vel partim vel prorsus vacua sunt, 47 constans. [Hunt. 44.]
CLXXXVI.
Codex chartaceus, eadem ac prior manu
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 41
manu exaratus, folia, quorum pleraque scriptura carent, 66 implens, quo continetur in Partis Talmudicae quartae, Seder Nesikin nuncupatae, Tractatum nonum de Idololatria Commentarius:
auctore R. MoSE TUDELENSI A.
[Hunt. 45.]
CLXXXVII.
Codex membranaceus, luculente politeque, fine notato tempore, exscriptus, foliis 145 constans. Ibi reperiuntur Compendii Talmudici, Jad Chasaka vocati, Libri posteriores tres, duodecimus nempe de Possessionibus et Acquisitionibus, initio truncus; decimus tertius de Judiciis; decimus quartus de Judicibus. Ex Libro undecimo primum folium apparet folium. [Hunt. 34.]
CLXXXVIII.
Codex membranaceus, characteribus quadratis, pevenustis, descriptus, folia, quorum singulae paginae duplici columna constant, 230 implens. Continet compendii Talmudici, Manus fortis appellati, Libros posteriores octo, septimum videlicet de Seminibus, qui incipit a Halacha tertia ; octavum de Ministerio sacro; nonum de Sacrificiis; decimum de Purificationibus; undecimum de damnis; duodecimum de Possessionibus et Acquisitionibus; decimum tertium de Judiciis; decimum quartum de Judicibus. [Hunt. 49.]
CLXXXIX.
Codex chartaceus, a BARCUTH COHEN BAR SAR SHALOM COHEN B ad Usum proprium, anno Contractuum 1617, CHRISTI 1305, graphice exscriptus, foliis 260 constans. Ibi reperiuntur Commentarii in sequentes R. ISAAC BEN R. JACOB ALPHESI Compendii Talmudici Tractatus: nimirum R. PERACHIAE C in Shabbath ; R. JEHUDAE COHEN D IN Sanhedrin; R. JEHUDAE in Maccoth et Aboda zara; R. SACCAI C IN Gittin; R. CHANANEL f in Kiddushin. Desiderantur sub finem nonnulla. [Hunt. 252.]
CXC.
Codex chartaceus, vetus, nulla fui parte mutilus, folia 188 complens. Exhibet R. MOSIS MAIMONIDAE Compendii Talmudici Libros priores duos, alterum puta de Scientia inscriptum, de Amore alterum: praemittitur Praeceptorum et Tractatuum omnium epitome: claudit opus Carmen rhythmicum, quod R. CHANANEL BEN CARATA in honorem auctoris condidit. [Hunt. 80.] CXCI.
Codex chartaceus, luculente exaratus, foliis 132 constans. Continetur eo R. MOSIS MAIMONIDAE Commentarius in Partem Talmudis primam, quae scilicet Seder Seraim inscribitur, Arabice elucubratus, cum Praefatione, ubi de Mishnae et Gemarae ratione. [Hunt. 117.]
CXCII.
Codex chartaceus, nitide, non facta anni mentione, exscriptus, foliorum 260. Ibi reperitur R. ISAAC ALPHESI Compendii Talmudici Pars prima, sequentes complectens Codices: Berachoth, Shabbathy Erubin, Pesachin, Joma, Succa, Jom tob, Taanith, ROSH hashshana, Megilla Moed; succedunt tractatuli de Pollutione, de Libro Legis, de Scheda quae postibus januarum includitur, de Phylacteriis, de peniculamentis; ultimus codex vocatur Chulin. [Hunt. 135.]
Codex
34 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
CXCIII.
Codex chartaceus, vetustus, totuSque prae vetustate putridus. Complectitur Compendii Talmudici, Jad Chasaka nuncupati, Librum Sextum, qui nimirum inscribitur de Separatione. Principium et finis periere. [Hunt. 286.]
CXCIV.
Codex chartaceus, humore situque in ima parte corruptus, folia 102 implens. Continet Commentarium Arabicum in Compendii Talmudici, Manus fortis nomine celebrati, Librum secundum, inscriptum puta de Amore. Auctor est
R. SHELOMO BAR JACOB BAR MOSHE BAR SHEMUEL A, qui in Operis fronte splendidissimis titulis ornatur. [Hunt. 271.]
CXCV.
Codex membranaceus, magnam passus antiquitatem, foliis 210 constans. Eo continentur Compendii Talmudici, Jad Chasaka dicti, Libri tres: sextus de Separatione, septimus de Seminibus, octavus de Ministerio sacro. Unum alterumve deest in principio folium, plura desiderantur in sine. [Hunt. 310.]
CXCVI.
Codex chartaceus, anno Mundi 5075, CHRISTI 1315, nitide exaratus, folia 200 complens. Complectitur Compendii Talmudici, quod Repetitio Legis nuncupatur, Librum decimum, inscriptum scilicet de Purificationibus. [Hunt. 305.]
CXCVII.
Codex chartaceus, imperita transcriptus manu, ubi continentur:
i°. R. MOSIS MARMONIDAE Compendii Talmudici Liber tertius, videlicet de Temporibus b inscriptus, foliis 155 constans : non conspicitur ibi debitus Sectionum ordo; insuper quaedam in sine desunt.
2°. Commentarius in Parathoth LEVITICI et illis respondentes Haphtaroth, Arabicus partim, partim ex Talmude Hebraicus. Principium et sinis, proinde et auctoris nomen, desiderantur. [Marsh. 382.]
CXCVIII.
Codex membranaceus, luculente, non expresso anno, exaratus, folia 147 implens, ubi reperiuntur Compendii Talmudici, Manus fortis appellati, Libri priores duo: unus de Scientia, alter de Amore. Praeponitur praeceptorum affirmantium et negantium ordo, initio cacarens. [Marsh. 116.]
CXCIX.
Codex chartaceus, venusta et vetusta descriptus manu, foliis 100 constans. Exhibet Compendii Talmudici, quod Repetitio Legis nuncupatur, Librum undecimum, inscriptum scilicet de Damnis c. [Marsh. 344.
CC.
Codex membranaceus, amplus, literis Hebraeo-Germanicis, nitidis, non consignato anno, exaratus, folia, duas in columnas divisa, 300 complens. Complectitur R. MOSIS MAIMONIDAE Compendii Talmudici Libros posteriores quatuor: undecimum nempe de Damnis; duodecimum de Possessionibus et Acquisitionibus; decimum tertium de Judiciis; decimum quartum de Judicibus. Ad textum accedunt R. MEIR ROTENBURGENSIS animadversiones, charactere minutiore expressae. [Seld. Arch. A, 4.]
Codex
tjNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 41
CCI.
Codex membranaceus, quantitate molis insanus, foliis, certas in columnas partitis, 510 constans. Ibi occurrit R. MOSIS MAIMONIDAE Compendium Talmudicum, elementis literarum HebraeoGermanicis elegantissime exaratum, simulque animadversionibus variis, in ipsis textus columnis minore charactere infertis, instructum. Praemittitur praeceptorum, Librorum item et tractatuum^ feries. [Seld. Arch. B, 2.]
CCII.
Codex membranaceus, amplus, scite venusteque exaratus, folia, duas in columnas distincta, 320 complens. In limine occurrunt Libri hi: Porta prima, Porta media, Porta postrema, Synedrium; sequuntur inscripti de Plagis sive flagellatione, de Juramentis, de Idololatria, de Documentis judicum, de Benedictionibus, de Festivitate, de Profanis, de Sacrificiis, de Excisione animarum, de Oblationibus vespertinis, de Primogenitis, de Aestimationibus, de Permutatione, de Decimatione dubia, de Heterogeneis, de Oblationibus, de Decimis, de Placenta, de Praeputio arborum, de Primitiis, de Vasis, de Domibus, de Balneariis, de Fluxu laborantibus, de Loto diei, de Petiolis fructuum, de Purificationibus, de Plaga leprae, de Vacca rufa, de Siclis, de Sabbato, de Mixtionibus, de Paschate, de Die expiationis, de Tabernaculo, de Volumine ESTHER, de Ovo diei festi, de Jejunio, de Festo parvo seu interfesto, de Fratriarum jure, de Sponsalibus, de Literis matrimonii, de Libello repudii, de Muliere menstruata, de Muliere declinante, de Nasiraeo, de Votis, de Testificationibus; agmen claudunt Scribae, Sponsa, et Via terrae sive de Moribus Massecheth. Praemittitur tractatuum capitumque index. [Seld. Arch. A. 7.]
CCIII.
Codex chartaceus, nobili charactere, anno Contractuum 1649, CHRISTI 1337, exaratus, foliis 142 constans, quo continentur Compendii Talmudici, quod ALPHESI nuncupatur, tractatus sequentes: Baba batra, Sanhedrin, Maccoth, Shebuoth, Aboda Zara; nonnihil ab editis hic illic discripantes. Accedit R. MOSIS MAIMoNIDAE in Horaioth Commentarius, Arabice. [Bernard. 106. AE, E, 3, 4.]
CCIV.
Codex membranaceus, luculentissime, fine anni nota, transcriptus, ubi reperitur anonymi in Capitula Patrum Commentarius, Sectionibus quinque, foliis vero, duplici columna distinctis, 26 constans. [Museo. 74.]
CCV.
Codex chartaceus, integer, nisi quod pro abrasis interdum vetustate literis alias quasdam dederit recentior calamus, foliis 135 constans. Complectitur R. MOsis MAIMoNIDAE Compendii Talmudici Librum tertium, inscriptum videlicet de Temporibus. [Museo. 3760, 23.]
TALMUD
ET ILLIUS INTERPRETES IN QUARTO.
CCVI.
Codex membranaceus, folia 82 implens, ubi comprehenditur Commentarius in Tractatum Talmudicum, de Die expiationis inscriptum, foliis nonnullis ab initio avulsis deminutus. Auctor ignoratur. [Laud. A, no.]
CCVII.
Codex chartaceus, blattas et tineas passus, foliis 166 constans, in quo habetur R. MOSIS MAIMONIDAE Compendii Talmudici
36 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
Talmudici Liber decimus, ubi de variis pollutionum generibus. [Laud. L, 17.]
CCVIII.
Codex chartaceus, a R. SHELOMO LEVI BAR SHEMUEL luculente exaratus, folia 218 numerans. Comprehendit Commentarium in tractatus Talmudicos tres, videlicet ex Ordine sexto, qui nomine Munditiei inscribitur, in Oholoth, Negaim et Para, Arabice conceptum : auctore R. MOSE MAIMONIDE. Puncta non raro textui Mishnico subflernuntur. [Pocock. 233.]
CCIX.
Codex chartaceus, eadem ac prior manu exscriptus, foliis 102 constans. Eo continetur R. MOSIS MAIMONIDAE Commentarius Arabicus in partis Talmudicae quartae, quae Damnorum praenotatur titulo, Libros quinque, nimirum Baba kama, Baba mezia, Baba batra, Sanhedrin et Maccoth. Olim ad MUSA BEN ABDALMOCHSIN pertinuit. [Pocock. 235.]
CCX.
Codex chartaceus, eadem qua superior manu descriptus, folia 160 complens. Ibi reperitur Commentarius in partis Talmudicae secundae, Seder Moed dictae, codices tres, nempe Shabbath, Erubin, Pesachim, Arabice confectus, cujus auctor R. MOSHE BEN MAIMON. Fuit illius olim possessor MUSA BEN ABDALMOCHSIN. [Pocock. 236.]
CCXI.
Codex chartaceus, eadem ac praecedens manu, anno Contractuum 1535, CHRISTI 1223, transcriptus, foliis 220 constans, quo continetur Commentarii Arabici in partem Talmudicam quin-
tam, Seder Kodashim nuncupatam, Tomus posterior, incipiens a Tractatu quarto, qui de Primogenitorum agit jure. Auctor salutatur R. MOSHE BEN MAIMON. [Pocock. 237.]
CCXII.
Codex chartaceus, eadem ac prior manu exaratus, folia 172 implens. Complectitur R. MOSIS MAIMONIDAE Commentarii Arabici in partem Talmudis primam, Seder Seraim a dictam, Volumen primum, quatuor illustrans Libros, qui inscribuntur de Benedictionibus, de Angulo agri, de Decimatione dubia, de Heterogeneis: subjectis textui Mishnico punctis. Praemittitur longa Praefatio, quae totius Mishnae et Gemarae rationem exponit. [Pocock. 238.]
CCXIII.
Codex chartaceus, eadem ac superior manu exscriptus, folia 198 habens. Ibi occurrit R. MOSIS MAIMONIDAE Commentarii Arabici in partem Talmudis sextam, quae Seder Tahoroth vocatur, Tomus primus, complectens expositionem Codicis primi, de Vasis inscripti, cum praefatione prolixa, cujus desideratur initium. [Pocock. 92.]
CCXIV.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1644, CHRISTI 1332, nitide exaratus, foliis 183 constans. Continet Compendii Talmudici, quod Jad Chasaka vocitatur, Librum quartum de Mulieribus b, Arabice. Decem priora folia, perperam huc translata, ad codicis initium superioris pertinent. [Pocock. 98.]
CCXV.
Codex chartaceus, anno Mundi 5248, Contractuum 1799, CHRISTI 1488, pulchre descriptus. Ibi occurrunt:
10. R.
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 41
1°. R. MoSHE BEN MAIMoN Commentarius in Tractatus Talmudici de Synedriis caput decimum, Arabice conceptus, cui situlus: Paraphrasis a.
2°. Ejusdem Arabicus in Pirke Aboth Commentarius, cum Praefatione, in qua de animae facultatibus, virtutibus item et vitiis, per octo capita disseritur.
3°. Excerpta quaedam ex Capitulis Patrum. In limine haec proponitur quaestio: Ubi ligatus est ISAAC pater noster? [Pocock. 68.]
CCXVI.
Codex chartaceus, ab initio et fine mutilus, foliis 180 constans. Exhibet Commentarium Arabicum in Partis Talmudis secundae, Seder Moed vocatae, tractatus de Mixtionibus, de Paschate, de Siclis, de die Expiationis, de Ovo quod die festo natum, de Principio anni, de Jejuniis, de Libri ESTHER lectione, de Festo parvo, de Festivitate sive triplici Hierosolymas itione. Auctor R. MOSHE BEN MAIMON. [PocOck. 242.]
CCXVII.
Codex chartaceus, folia, quorum aliqua recens sunt suppleta, aliqua humore conglutinata absque fractione vix divelli possunt, 250 complens. Ibi reperitur R. MOSIS MAIMONIDAE Commentarius in Jebammoth, Ketuboth, Nedarim, Nasir, Gittin, Sota, Kiddushin, Arabice elaboratus. His tractatibus absolvitur Pars tertia Talmudis, Seder Nashim dicta. [Pocock. 72.]
CCXVIII.
Codex chartaceus, luculente exaratus, foliis 134 constans. Continet Compendii Talmudici, quod Jad Chasaka vocitatur, Librum decimum quartum de Judicibus b, Arabice. Desiderantur quaedam in fine. [Pocock. 106.]
CCXIX.
Codex chartaceus, nitidissime, fine annotatione anni, transcriptus, folia 170 implens. Ibi conspicitur R. MOSIS MAIMoNIDAE Commentarius Arabicus in Ordinis Talmudici sexti Tractatus octo, quibus situli: Tahoroth, Mikvaoth, Nidda, Machshirin, Zabim, Tebul jomx Jadaiim, Okesin. Liber olim ad R. OBADIA BAR SAADIA Judicem pertinuit. [Pocock. 205.]
CCXX.
Codex chartaceus, densus et decorus, ubi habentur:
1°. R. ISAAC BAR SHELOMO BAR ISAAC BAR SHELOMO BAR ISRAEL HASSOPHER BEN ISRAEL, Vulgo R. ISAAC ISRAEL dicti, in Pirke Aboth Commentarius, hoc notatus titulo: Expositio Tractatus Patrum\ Opus folia 190 complet.
2°. Ejusdem in LIBRUM JOBI Commentarius, folia 145 complectens. [Pocock. 202.]
CCXXI.
Codex chartaceus, blattis totus tineisque mancipatus, folia 170 numerans. Complectitur Commentarium in R. MOSIS MAIMONIDAE Libellum de consecratione Novilunii, Explanatio d inscriptum, ubi illa insimul cuncta, quae ad Judaeorum Neomenias, Fastos et intercalandi rationem, spectant, clare edissertantur, adhibitis figuris Mathematicis, itemque tabulis Astronomicis: quatuor ex his priores, quae videlicet Tekuphas representant, juxta,
38 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
Juxta R. ADA BAR AHABA BABYLONII mentem sunt constructae. Nomen auctori R. OBADIA BAR DAVID BAR OBADIA.
[Pocock. 182.]
CCXXII.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus. Ibi leguntur:
1°. R. OBADIA BAR DAVID BAR OBADIA in R. MOSIS MAIMONIBAE Libellum de consecratione Novilunii Commentarius, in quo simul tota Calendarii Judaici ratio, Figurarum et Tabularum ope, dilucide exponitur.
20. R. MOSIS MAiMoNiDAE in Tractatum Talmudicum, cui Rosh Hashshana a nomen, Commentarius, cum circulis, coelorum circa terram conversionem ostendentibus. Assectus in fine. [Pocock. 185.]
CCXXIII.
Codex chartaceus, a R. EZRA BEN NATHANAEL, anno contractuum 1509, CHRISTI 1197, eleganter in usum suum descriptus. Ibi exhibetur Commentarius in Partis Talmudicae quartae, Seder Nesikin appellatae, Librum tertium, titulo Portae postremae signatum, foliis 222 constans. Commentarius iste in Indice manuscripto dicitur Arabicus, et a R. MOSE MAIMONIDE essectus: prius est falsum, posterius incertum. [Hunt. 200.]
CCXXIV.
Codex chartaceus, characteribus grandiusculis, anno Contractuum 1603, CHRISTI 1291, perpolitissime exaratus, Complectitur foliis 164 Compendii Talmudici, Manus fortis nomine notati, Librum quartum, qui, quinque tractatibus comprehensus, inscribitur de Mulieribus. [Hunt. 211.]
CCXXV.
Codex chartaceus, luculente transcriptus, folia 210 complens, ubi traduntur:
i°. Quaesita Hebraica septem et quadraginta de difficultatibus quibusdam in Opere Jad Chasaka obviis, totidemque Responsa: illorum auctor R. DANIEL BABYLONIUS, horum R. ABRAHAM BEN MOSHE. Praemittitur index.
2°. Quaestiones tredecim et totidem Responsiones, eosdem inter viros de Libro Prceceptorum habitae, Arabice. [Hunt. 185.]
CCXXVI.
Codex chartaceus, nitide, absque anni mentione, exaratus, foliis 202 constans, quo continentur R. MOSIS MAIMONIDAE Compendii Talmudici Libri duo: octavus de Ministerio sacro, nonus de Sacrificiis. Librarius vocatur NATHAN LEVI BEN MORDECHAI. [Hunt. 452.]
CCXXVII.
Codex membranaceus, initio mancus, folia 102 habens, ubi reperitur Compendii Talmudici, quod Manus fortis situlum gerit, Liber quintus de Sanctitate. Figura literarum est inelegans, atramentum dilutum. [Hunt. 516.J
CCXXVII.
Codex chartaceus, anno ALEXANDRI 1779, CHRISTI 1468, Sobae nitide exscriptus, folia 110 implens. Comprehendit Compendii Talmudici, Jad Chasaka, nuncupati, Librum de Judiciis inscriptum, qui de quatuordecim tertius decimus est. Scriba appellatur BARCUTH COHEN BAR JOSEPH COHEN B.
[Hunt. 545.]
CCXXIX.
Codex chartaceus, eandem ac prior manum prae se ferens. Ibi continetur Compendii Talmudici, Mishne Tora appellati, Liber duodecimus de Possessionibus
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 41
sionibus et acquisitionbus, non paucis ab initio foliis avulsis mutilus. Sequuntur ex Libro ejusdem Operis sexto sectiones duae : altera de Votis, de Nasiraeis altera. Desideratur finis. [Hunt. 408.]
CCXXX.
Codex chartaceus, utrinque truncus, foliis 136 constans. Exhibet Compendii Talmudici, a R. MOSE MAIMONIDE confecti, Librum septimum de Seminibus, lingua Arabica scriptum, qui, incipiens a capite tractatus secundi secundo, desinit in capite septimi Sive ultimi primo. [Hunt. 460.]
CCXXXI.
Codex chartaceus, tineoSus, Saphetae in Galilaea Superiore, anno contractuum 1648, CHRISTI 1336, nitide exaratus. Ibi conspicitur R. MOSIS MAIMONIDAE Operis, cui nomen Jad Chasaka inditum, Liber Septimus de Seminibus foliis 255 constans. [Hunt. 219.]
CCXXXII.
Codex chartaceus, anno Mundi 5 244, Contractuum 1795, CHRISTI 1484, Sobae luculente descriptus, folia 104 implens. Continet R. MOSIS MAIMONIDAE Compendii Talmudici Librum decimum quartum, qui inscribitur de Judicibus b. Librarii nomen BARCUTH COHEN BAR JOSEPH COHEN. [Hunt. 563.]
CCXXXIII.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1782, CHRISTI 1370, splendide exaratus, qui folia habet 126. In eo occurrit Compendii Talmudici, Jad Chasaka appellitati, Liber duodecimus, inscriptus de Possessionibus et Acquisitionibus c. Praeponitur tractatuum sive sectionum totius Libri index. [Hunt. 612.]
CCXXXIV.
Codex chartaceus, vetus, potiore parte a tineis corrosus, complectens Compendii Talmudici, cui situlus Manus fortis, Tractatus quinque: primus agit de fratriarum Jure et ritibus in mariti absque liberis defuncti fratre ducendo vel repudiando, extracto calceo; secundus, de anno septimo et Jubilaeo; tertius, de sacrificio expiationis; quartus, de primitiis osserendis et donis sacerdotum; quintus, de ritu mactandi. Exscriptor ABRAHAM BAR JEHUDA. [Marsh. 27.]
CCXXXV.
Codex chartaceus, luculente, fine anni nota, exaratus, foliis 212 constans. In eo habetur Compendii Talmudici, cujus auctor R. MoSHE BEN MAIMoN, Liber primus, de Scientia inscriptus. Praecedit praeceptorum affirmantium et negantium ordo, cum Librorum tractatuumque totius Operis conspectu, initii expers. [Marsh. 631.]
CCXXXVI.
Codex chartaceus, nitide transcriptus, folia 150 complens. Exhibet ex Libro Operis Jad Chasaka septimo, qui nimirum de Seminibus inscribitur, tractatus tres: primus est de heterogeneis non jungendis; secundus, de portione pauperibus relinquenda; tertius, de oblationibus. Praeponitur sectionum, capitumque totius Libri, index fine initio. [Marsh. 51 o.]
CCXXXVII.
Codex chartaceus, tineoSus, principio ac fine carens. Complectitur Librum primum Manus fortis, inscriptum de Scientia, qui, incipiens a capite tractatus primi decimo, deficit in capite quinti sive ultimi quarto. Praemittitur prologus de legis MoSaicae praeceptis, initio destitutus.
4o CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
tutus. Postremo in loco occurrit fragmentum quoddam solutum de Judicum officiis, quod Arabicum est. [Marsh. 509.]
TALMUD ET ILLIUS INTERPRETES IN OCTAVO.
CCXXXVIII.
Codex chartaceus, pulchre exaratus, quo continentur:
i°. R. MOSIS MAIMONIDAE Commentarius in Pirke Aboth, Arabicus, cum Praefatione, octo capitibus constante, quae de animae facultatibus, omninoque de virtutibus et vitiis, quaerit. Rerum Hebraicarum consultissimus WOLF. Tom. III. Bibl. Hebr. p. 1017, Commentarium hunc minus recte ascribit R. SALOMONI.
2°. Opusculum Acquisitio Legis a nuncupatum, quo sententiae Rabbinorum variae, studium LEGIS laudantes commendantesque, comprehenduntur, adjecta interpretatione Arabica, ubi Mikra per Alkoran reddit auctor: salutatur is R. SHELOMO, cognomento ALSEGELMASI, ex urbe Mauritaniae Segelmessa.
3°. Libellus anonymi, quinque in capita tributus, in quo, sub titulo Timor peccati b, coelestis NUMINIS suggeritur amor.
v 40. Tractatus Talmudicus de Via terrae, id est de Moribus: namque hos viam terrae vocant. [Pocock. 43.]
CCXXXIX.
Codex chartaceus, luculente exaratus, foliis 184 constans. Ibi reperitur Commentarius in Compendii Talmudici, Jad Chasaka dicti, Librum secundum, de Amore inscriptum, Arabicus, anno mundi 5239, Contractuum 1790, CHRISTI 1479, contextus: auctore R. SAID BEN DAVID, cognomento ADENENSI c, id quod ab Aden urbe Arabiae felicis tractum. [Hunt. 361.]
CCXL.
Codex chartaceus, anno Mundi 5244, CHRISTI 1484, eadem ac prior manu descriptus, folia 212 complens. Comprehendit dilucidissimum in supra memorati Compendii Talmudici Librum secundum de Amore Commentarium, anno Mundi 5239, Contractuum 1790, CHRISTI 1479, Arabice elucubratum. Auctor illius R. SAID BEN DAVID ADENENSIS. [Hunt. 372.]
CCXLI.
Codex chartaceus, eadem ac superior manu exaratus, folia 250 implens. Ibi traditur R. SAID BEN DAVID ADENENSIS in Operis, Manus fortis nuncupati, Librum tertium, de Temporibus inscriptum, Commentarius, Arabica lingua, Saphetae in Galilaea superiore, elaboratus. [Hunt. 373.]
CCXLII.
Codex chartaceus, eadem qua prior manu exscriptus, folia 150 habens. Continet Arabicum in supradicti Operis Librum decimum de Purificatione Commentarium, quem R. SAID BEN DAVID ADENENSIS industria, in nobilis cujusdam discipuli gratiam, anno Mundi 5234, Contractuum 1785, CHRISTI 1474, elaboravit. [Hunt. 398.]
CCXLIII.
Codex chartaceus, non una exaratus manu, ubi reperiuntur:
i°. Opus Arabicum, R. MOSIS MAIMONIDAE Responsa ad varia Quaesita de Jad Chasaka sibi proposita complexum: priores Quaestiones tres R. NAHORAI BAR HILLEL HADDAIAN d movit,
20. Commentarius
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 41
2°. Commentarius anonymi in quasdam Librorum Divinorum phrases, Philosophicus, cum annexis tredecim LEGEM interpretandi regulis.
3°. Expolitio Constitutionum aliquot Alphesianarum, Arabice concepta: foliis absolvitur 24.
40. Tractatus Arabicus, novem supra centum Problematibus Physicis et Metaphysicis constans: hunc ABDALRAIM BEN ALHAKIM ISRAELITA a Medicus, anno Hegirae 716, CHRISTI 1316, conscripsit. [Hunt. 503.]
CCXLIV.
Codex chartaceus, Vetustate detritus, foliis 195 constans. Complectitur Tractatus tres, illosque ad R. MOSIS MAIMONiDAE Compendii Talmudici Librum tertium pertinentes: primus, de Sabbato; secundus, de rerum in sabbato mixtione; tertius, qui a recentiore est manu, agit de festo expiationis. Praemittitur tractatuum totius Libri index. [Hunt. 379.]
CCXLV.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1616, CHRISTI 1304, nitide exaratus, comprehendens foliis 190 Compendii Talmudici, Repetitio Legis appellati, Librum sextum, inscriptum de Separatione b. Nominatur qui descripsit ELIESER BAR JOSEPH. [Hunt, 380.]
CCXLVI.
Codex chartaceus, calce destitutus, folia 90 numerans. Continetur eo R. MOSIS MAiMoNiDAE Commentarius, Arabico sermone confectus, in partis Talmudis secundae, Seder Moed dictae, Libros sequentes: Shabbath, Erubin, Pesachim, Shekalim, Kippurim, Succay Jom tob. Initium sit a tractatu Taanith, de quo quatuor tantum supersunt paginae. Sequitur caput de Sabbato nonum decimum. [Hunt. 368.]
CCXLVII.
Codex chartaceus, triplici exaratus manu, quo comprehenduntur:
i°. Compendii Talmudici, cui situlus Jad Chasaka, Liber undecimus de Damnis, principio carens: occipit a capite tractatus primi septimo.
20. R. MOSHE BEN SHESHATH b in selectiora et notatu digniora JEREMIAE et EZECHIELIS loca Commentarioli.
30. Expofltio ABEN EZRAE in JOBUM, sinis expers. [Hunt. 567.]
CCXLVIII.
Codex chartaceus, principio mutilus ac fine, complectens R. MOSIS MAIMONIDAE Manus fortis Librum tertium, de Temporibus inscriptum, qui, incipiens a capite tractatus Shabbath quarto, terminatur in capite noni primo. [Hunt. 378.]
CCXLIX.
Codex chartaceus, polite exscriptus, foliis 200 constans. Complectitur Compendii Talmudici, quod R. ISAAC BEN R. JACOB ALPHESI composuit, tractatum de Sabbato d, ad Seder Moed relatum. Conjectae sunt nonnullae ad oram animadversiones. [Hunt. 347.]
CCL.
Codex chartaceus, confuso exaratus Ordine, folia 206 habens. Ibi comprehenditur Operis, Mishne Tora dicti, Liber tertius, de Temporibus inscriptus, cujus in margine notae quaedam repositae. Desideratur finis. [Hunt. 597.]
Codex
42 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
CCLI.
Codex chartaceus, initio et anni nota carens, folia 100 implens. Exhibet Compendii Talmudici, cujus auctor R. ISAAC ALPHESI, Tractatum Baba Kama. [Marsh. 590.]
L I B R I
JURIDICI ET RITUALES I N F O L I O. CCLII.
Codex membranaceus, folia, duas in columnas divisa, 217 complens. Ibi continetur R. JACOB BEN ASHER BEN JECHIEL Operis, quod Arba Turim sive, Quatuor Ordines nuncupatur, Ordo primus, constans 693 sectionibus et Tractatibus tribus. Primus, sub titulo Cultus quotidianus, praecipit, quomodo homo inde a tempore, quo lectum reliquit usque ad tempus, quo eundem repetit, gerere Se debeat. Secundus, Cultus Sabbaticus appellatus, constitutiones et leges ad Sabbatum spectantes, cum benedictionibus et precationibus per totum diem perficiendis, exponit. Tertius, Cultus festorum dictus, instituta, ad novilunium et festa per totum annum celebranda pertinentia, explicat. Liber Semita vitae a inscribitur: quia DEUM timentes a laqueis mortis tuetur. Desideratur praefatio. [Laud. A, 123.]
CCLIII.
Codex membranaceus, folia, duas in columnas partita, 170 implens. Ibi reperitur Operis, quod, Quatuor Ordines vocatur, Ordo secundus, in Sectiones 422 discretus. Tractat de cibis vetitis et concessis, de mactatione animalium, de inspectione viscerum, de vino libaminum ejusque vasis, de idololatria, de muliere menstruum patiente, de votis, de circumcisione, de Libro Legis, de Scheda postibus januarum includenda, de primogenitis, de placenta, de oblationibus, de decimis, de excommunicatione, de luctu et lugentibus. Liber hunc prae Se fert situlum : Docebit Scientiam b j quia, quaecunque in rebus ad horum temporum ritus Spectantibus Scitu necessaria Sunt, hominem docet. Praemittitur praefatio. [Laud. B, 138.]
CCLIV.
Codex membranaceus, mole vastus, forma literarum quadrata, praegrandi, praepingvi, cum punctis, magnificentissime exaratus, foliis 361 constans. Primum ibi locum occupant SECTIONES quaedam LEGALES, CANTICUM CANTICORUM, LIBER RUTH, ECCLESIASTES, TEXTUS PROPHETICI ; deinde longo agmine Sequuntur Joseroth et Krubothy Preces nempe et Cantiones maximam partem rhythmicae, eaeque ad varias Parashas, item in Sabbato magno, Pascha, festo Pentecostes, tabernaculorum, noviluniorum, encaeniorum, et die expiationum, recitandae; denique succedunt Pizmonim, quorum nonnulli nomina illorum, a quibus compositi erant, prae se ferunt. Initia Officiorum charactere aureo, altitudine duos minimum pollices aequante, exprimuntur; praeterea Liber picturis conspicitur egregiis ornatus. [Laud. E, 94.]
CCLV.
Codex membranaceus, ab AHARON BAR CHAIIM COHEN in gratiam R. DAVID BEN MENACHEM, anno Mundi 4987, CHRISTI 1227, exscriptus, folia 190 habens. Continet Commentarium in Joseroth et Kruboth sive Preces et Cantiones rhythmicas, quas Judaei Germani in Sabbato
UNA CUM ARAB. CHARACT. IlEBk. EXPRESSIS. 43
Sabbato magno, Pascha, festo Pentecostes, tabernaculorum, noviluniorum, et die expiationis, in Synagogis cantillare solent, uno ab initio folio avulso mutilum. Nomen non designatur auctoris. [Laud. A, 175.]
CCLVI.
Codex chartaceus, charactere haud pulchro, lectu tamen facili, exaratus, folia 350 numerans, ubi habentur:
i°. Operis, quod Quatuor Ordinum nomine celebratur, Ordo quartus, in sectiones 426 distinctus, inscriptusque: Pectorale Judicii a. Disseritur ibi de officiis et ritibus ad forum iive judicia et judices relatis, de rebus mobilibus et immobilibus, de emptionibus et venditionibus, de conductionibus et locationibus, de commodato et mutuo, de damnis, de juramentis, de testibus, de omnibus omnino pactis et conventis. Desinit in sectione 380.
2°. Ejusdem Operis Ordo tertius, sectiones 182 complexus, cui situlus: Lapis auxilii b. Agit de legibus uxoriis, de sponsalibus et sponsalitiis, de divortiis et libello repudii, de puella sibi desponsato viro nubere renuente, de fratriarum jure et extractionis calcei caeremoniis, de virgine vel vi vel dolo compressa, de muliere adultera, Incipit a sectione 38. [Hunt. 78.]
CCLVII.
Codex chartaceus, nitidissime, non memorato anno, descriptus, folia 53 complens. Ibi Arabice traduntur,
1°. AZARIAE ABU SHEMUEL ALMOSLIMANI c de institutis quibusdam caeremonialibus tractatus, in octo capita tributus: primum agit de licitis et illicitis, quas ad cibum pertinent; secundum, de sponsalibus et sponsalitiis; tertium, de menstruata et puerpera; quartum, de circumcisione; quintum, de vino libaminis; sextum, de peniculamentis sacris; septimum, de phylacteriis manui et fronti adhibendis; octavum, de schedis postibus januarum affigendis. Prasponitur praefatio de rerum, quarum ad vitam sustentandam usus est, benedictione. Auctor, ejurata superstitione Judaica, ad eam, quas Mohammedana vocatur, se recepit.
2°. Tria capita, ex SAMUELIS FILII AZARiiE Operibus decerpta: primum est de primogenitorum jure; secundum, de Tekuphis sive de Solis in quatuor puncta cardinalia Zodiaci ingressu; tertium, de Acquisitionibus et possessionibus. Principium capitis secundi ita habet: Explicuit nobis SHEMUEL, antequam factus esset Mohammedanus, Computum Astronomicum. Auctor ergo, patris vestigia secutus, nuncium religioni Judaicae remisit. [Hunt. 291.]
CCLVIII.
Codex chartaceus, luculente, parum tamen literato ab viro, exaratus, folia 244 implens. Complectitur Opus, in sexaginta distributum capita, agens scilicet, sub titulo Malogranatum et Flos a, de Ritibus omnibus in oblatione, decimis, placenta decerpenda, feminum fructuumque ratione, apud Judaeos in terra Sancta receptis; de Hierosolyma, Tiberiade, Hebrone, omnibus urbibus, limitibus, lacubus, fluviis, montibus terrae Sanctae; de praecipuis inter Judaeos terrae Sanctae et caeteros circa judicia et ritus dissensionibus; de mensuris et ponderibus; de donis pauperum; de impositione manuum; de remissione debiti; de numeratione manipuli; de HILLELIS Senis Projbol. Auctor salutatur R. ISAAC COHEN BEN R, MOSHE PHARACHI E. [Hunt. IO5.]
CCLIX.
Codex chartaceus, Arabica exaratus lingua
44 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
lingua, foliis 162 constans. Ibi exhibentur ex Libro Corporis Juris Maimonidei septimo situli quinque, de Donis videlicet pauperum sive portione pauperibus danda et relinquenda, de Oblationibus, de Decimis primis, de Decimis secundis et planta quarti anni, de Primitiis offerendis itemque viginti quatuor donis sacerdotum, de anno septimo et Jubilaeo. Principium desideratur et finis. [Hunt. 460.]
CCLX.
Codex chartaceus, magnam a vetustate injuriam passus, ubi reperiuntur:
10. Opus et titulo destitutum et auctoris nomine, tractans foliis 93 de Institutis et causis pecuniariis;. de emptionibus, venditionibus, permutationibus, proxenetis; de pignoribus, mutuis, creditis, conductis, depositis; de tribunalibus, judicibus, assessoribus, juramentis, fidejussoribus, testibus, notariis, actoribus et reis; denique de nummis sela, Maa, Peruta, Zuza. Laudantur ibi R. NITRONAI GAON, R. HAI GAON, R. SAADIA GAON. Quae Celeberrimus WOLF. Tom. 111. Bibl. Hebr. p. 216 hoc de Libro refert, mutari vel induci possunt.
20. R. HAI GAON de Juramentis tractatus, bipartitus: pars prior folia 15, posterior 16, complet. sequitur recentiori manu scriptum de eodem argumento Fragmentum. [Hunt. 550.]
CCLXI.
Codex chartaceus, litera quadrata, majuscula, cum punctis, non ineleganter exscriptus, complectens foliis 240 Librum liturgicum, exhibentem precationes et cantiones, quas totius anni decursu, iive profestis diebus sive diebus solennibus et jejuniis, pronunciari debent, cum Commentario anonymi Arabico, caeremonias earum et conditiones exponente. situlus est: sylloge Precum et Canticorum c. Fragmentum praefationis de necessitate agit precum. Desiderantur quaedam in fine. [Hunt. 448.]
CCLXII.
Codex chartaceus, utraque in parte prae vetustate truncus, foliis tamen 167 constans. Continetur ibi Opus Canonicum, triginta capitibus complexum, differens Arabice de sabbato, Novilunio et reliquis festis; de Jejunio, funerum luctu, synagogis, benedictionibus, muliere menstruum patiente, sponsalibus, circumcisione, fimbriis sacris, phylacteriis capitis et brachii, schedis ostiorum, libro Legis scribendo, mactatatione animalium, vino libaminum, embolismo; de literis repudii uxorum, manumissionis servorum, extractionis calcei, abnegationis sponsi; de lectione PENTATEUCHI. Incipit a capite secundo: definit in tricesimo, fragmentum Pirke Aboth exhibente. Audtor R. SHELOMO BEN. R. NATHAN. [Hunt. 449.]
CCLXIII.
Codex chartaceus, haud inscite exscriptus, foliis 240 constans, in quo occurrunt:
1°. R. JEHUDUE BEN R. SHELOMO BEN GABIROL B Precatio, modulato quodam dicendi genere composita, paginas complens fere octo: ubi primum auctor DEUM a Majestate, summa bonitate, justitia, sapientia, reliquisque attributis, venerabundus celebrat; deinde Opera divina, quae in Macrocosmo et Microcosmo deprehenduntur, admiratur; denique, peccata confitens sua, clementiam divinam, inque mortis articulo protectionem, implorat. In fronte haec leguntur: Ex Precatione mea emolumentum capiet vir, namque inde discet aequitatem et sanctitatem: enarravi in ea terribilia DEI viventis, cum brevitate scilicet, non cum prolixitate: imposui
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 45
imposui eam capiti laudantium Eumt eamque appellavi Coronam Regni a.
2°. R. MOSIS MAimoide. More Nebochim, Arabice. Desideratur unum alterumve in fine folium. [Poc. 234..]
CCLXIV.
Codex membranaceus partim, partim chartaceus, anno Mundi 5163, CHRISTI 1403, exaratus, qui foliis, duplici columna distinctis, 100 constat. Comprehenditur eo Operis, quod Quatuor Ordinum titulo insignitur, Ordo secundus, inscriptus : Docebit scientiam b, utpote explanans constitutiones, in usu hodie positas, de cibis concessis et vetitis, de mactatione animalium, de inspectione viscerum, de vino libaminum, de idololatria, de menstruata, de votis, de circumcisione, de Libro Legis, de Mesusa, de placenta, de oblationibus, de decimis, de excommunicatione, de luctu. Incipit a sectione 134. [Marsh. 285.]
CCXLV.
Codex chartaceus, perpolite transcriptus, nec anni indicans vestigium, nec auctoris, nisi per RABBENU, nomen. Continet Commentarium in Preces nonnullas quotidianas, sabbaticas et festas, itemque textus aliquot Biblicos et Mistinicos, ante vel post illas recitandos, Arabicum, qui foliis 66 absolvitur: horum postremum excerpta ex R. SHELOMO GAON, et Libro semita vitae dicto, exhibet. Praeponitur praefatio de Precum ratione et conditione. [Hunt. 44 7. j
CCLXVI.
Codex membranaceus, nulli pulchritudine seu characterum quadratorum peritia et venustate secundus, qui puncta quoque admota habet. Ibi conspicitur Machsor Germanorum sive Cyclus, Liber nempe precum illarum et cantionum, quas a Judasis Germanis, per anni circulum, diebus sabbaticis, et praesertim festis solennibus, recitari vel cantillari debent, foliis 325 constans. Exscripsit R. SHEMUEL BAR CALONYMUS Ut ipse ad calcem profitetur, in gratiam R. SHELOMO BAR MORDECHAI, absolvitque die septimo mensis Ab, feria prima, anno Mundi 5094, CHRISTI 1334. [Maresc. 7.]
CCLXVII.
Codex membraneus, amplus, figura literarum quadrata, grandi, cum punctis, perite transcriptus. Complectitur foliis 162 Machsoris sive Libri liturgici, duo in Volumina tributi, Volumen alterum, quod perficiunt preces et cantiones, ad binos novi anni dies, festum item expiationum et tabernaculorum, pertinentes. Desiderantur sub finem nonnulla. [seld. Arch. A, 6.]
CCLXVIII.
Codex membranaceus, charactere exili, absque anni nota, exaratus, paginas, quarum prima auro diversoque colore est exornata, 226 numerans. Continet R. ISAAC BEN R. JOSEPH CORBOLIENSIS D de Ritibus hodie receptis tractatum, qui duplici circumferri solet titulo: alter est, Liber Praeceptorum parvus, quod ex majori sit excerptus; alter, septem Columnae captivitatis c, quia septem mundi columnis, quae septem hebdomadis dies sunt, superstructus est. Opus multo, quam in editis, auctius apparet, et insuper adjunctum habet, in ipsa textus columna, Commentarium, minutissimis ad miraculum, elegantibus tamen literis, sub variis, interdum et animalium,
44 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
malium, verbi gratia elephanti, aquilae, cervi et pegasi, figuris artificiose descriptum. Orae exhibent Liturgiam totius anni; Lessus in obitum Magnorum Rabbinorum; Librum Doctor peccatorum dictum ; Tractatum denique de concessis cibis et vetitis. [Seld. Arch. A, 51.]
CCLXIX.
Codex membranaceus, litera quadrata, fine punctis, exscriptus, folia 120 complens. Ibi exhibentur sexaginta Selichoth, preces videlicet, quibus Judaei, in festis principalibus, implorare sibi misericordiam et peccatorum veniam solent; praeterea tres et triginta Pizmonim sive hymni, die expiationis concinendi: adjectis in margine, ubi ab intelligentia disjunctiores videri poterant, luculentissimis scholiis. Initium sit ab his verbis: 0 qui exaudis orationem, ad te usque omnis caro ventura est! Utrinque annectitur index. [Seld. Arch. A, 3.]
CCLXX.
Codex membranaceus, a SHELOMO BAR ELIA A, in gratiam R. MOSHE BAR JESAADIA COHEN, charactere Judaeo-Germanico scite exaratus, conclususque die quinta mensis Elul, feria quinta, anno Mundi 5160, CHRISTI 1400. Comprehendit jura et instituta Mactationis, sabbati, fratriarum item et benedictionum, diligenter atque enodate explanata, cum lectionum et precationum, quae nimirum per integrum annum in Synagogis fieri debent, conspectu sive indice. Principium, proinde et auctoris nomen, desideratur. [Museo. 73.]
CCLXXI.
Codex membranaceus, literis quadratis, illisque rubris et nigris, cum punctis, graphice exscriptus, ubi reperitur Machsoris sive Libri liturgici, duobus Tomis comprehensi, Tomus alter, complectens foliis 135 preces et cantiones, ad novum annum, festum expiationum, tabernaculorum, necnon gaudium super Legem, pertinentes. Frontispicium picturis est decoratum. [Bodl. 2615, 710.]
CCLXXII.
Codex membranaceus, initio mutilus et fine quoque decurtatus, foliis 88 constans, in quo invenias Commentarium varias in preces, praesertim eas, quae, pro obtinenda misericordia et peccatorum remissione, festo expiationis recitari solent. Nomen non indicatur auctoris. [Bernard. 6.]
JURIDICI ET RITUALES I N QUARTO.
CCLXXIII.
Codex membranaceus, a R. PEREZ BEN MORDECHAI Gallo, anno Mundi 5223, CHRISTI 1463, luculente descriptus, qui paginas habet 164. Eo continetur Opus, Liber de Lege Domus b inscriptum, sive Tradatus de Ritibus domesticis, in septem domos distinctus: prima agit de arte, tempore et loco, mactandi; secunda, de legitima mactatione, deque articulis Shehia, Derasa, Chalada, Hagramay Ikkur, qui eam illegitimam reddunt; tertia, de animantibus ad vescendum permissis et prohibitis; quarta, de mixtionibus rerum in sabbato; quinta, de vino libaminum ejusque vasis; sexta, de triplici manuum ablutione; septima, de muliere menstruata et parturiente. Audtor R. SHELOMO BAR ABRAHAM BEN ADDERETH BARCILONENSJS C. [Laud. B, 99.]
Codex
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 45
CCLXXIVi
Codex chartaceus, et characterum elegantia et anni nota destitutus, foliis 300 constans, ubi occurrit Commentarius in Preces Judaeorum matutinas, vespertinas, sabbaticas, atque ad festa pertinentes, literalis, interdum et moralis vel anagogicus, addito ordine Parashoth et Haphtaroth, quem excipit brevis quaedam et circumscripta benedictionum explicatio. Operi Tabula inferitur duplex: altera perpetua pro septem annorum communium, ac totidem embolimaeorum, computo; altera temporaria aurei numeri seu cursus decemnovalis pro annis 2cc, incipiens ab anno 5093, CHRISTI 1333. Nuncupatur auctor R. DAVID BAR JOSEPH BAR DAVID BEN ABUDRIPHAM a.
[Hunt. 210.]
CCLXXV.
Codex chartaceus, luculente exscriptus, asteriscis insuper aureis distinctus, paginas 117 implens. Ibi conspicitur R. TANCHUM HIEROSOLYMITANI JURIS Judaici Synopsis sive brevissima, perspicua tamen et dilucida, tum Praeceptorum affirmantium et negantium, tum Librorum quatuordecim Operis Maimonidei jad chasaka, Expositio, hunc prae se ferens titulum: Subtilitates Legis et Mysterii \ In principio aeque ac fine recens possessor asserit, absolutum hoc esse Opus anno Mundi 4750, nempe CHRISTI 990. [Hunt. 21c.]
CCLXXVI.
Codex chartaceus, stilo Chaldaico seu Talmudico-Hierosolymitano conscriptus, folia 272 complens. Complectitur Quaesita multiplicia, ad antiquas Decisiones caeremoniales sive legales caeremonias pertinentia, et juxta Parasharum seriem decurrentia, una cum Responsis, quae unius pene Talmudis auctoritate nituntur: auctore incerto. In nota, ad calcem pessima manu adjecta, R. SHIMON BEN LAKISH non auctoris hujusce Operis, sed tantum sententiae cujusdam ibidem memoratae assertoris, est nomen. [Hunt. 343.]
CCLXXVII.
Codex chartaceus, foliis 220, capitibus 50, constans. Invenitur ibi Operis Arabici, de Illicitis et Licitis c inscripti, Pars secunda, agens de Festis, de Jejuniis, de Libro Legis, de Nuncio Ecclesiae sive Synagogae, de Luctu funerum, de vino ciboque prohibito, de mactatione, de Mesusa, Tephillin et Zizith, de mulieribus quae in menstruis sunt, de heterogeneis, de calvitio item et praeputio. Auctoris omissum est nomen. [Hunt. 42 8 J
CCLXXVIII.
Codex chartaceus, folia, madore passim corrupta, 193 numerans, in quo habetur Commentarius in Preces quasdam et benedictiones, textus item nonnullos Biblicos et Mishnicos, qui ante vel post illas legi consuevere, Arabica lingua conceptus. Salutatur auctor RABBENU. [Hunt. 48c.]
CCLXXIX.
Codex membranaceus, litera quadrata, punctorum experte, transcriptus, foliis 15c constans. Expositionem continet bene antiquam in titulos de Festo vulgari, de Pascha, de Scenopegiis, de Principio anni, de Die expiationis, de foliis palmarum in festo tabernaculorum solenniter receptis, de Placenta, de Primogenitis, de Usuris, de Pecuniis, de Sponsalibus, de Divortiis, de Puerpera, de Menstruata, de Testificationibus, de Luctu et lugentibus, de Jugulatione animalium,
48 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
malium, de Vino denique libaminum. Initium et finis intercidere. [Hunt. 501.]
CCLXXX.
Codex chartaceus, ab utraque mutilus parte, Opus complectens Arabicum de Sacris Judaeorum ritibus, de Festis nimirum majoribus et minoribus, de Synagogis, de Benedictionibus, de Sponsione nuptiarum et repromissione, de Muliere parturiente et menstruo laborante, de Circumcisione, de Zizith sive peniculamentis sacris, de Ligamentis manui et fronti adhibendis, de Schedis postibus ostiorum includendis, de Libro Legis et scriptione ejus legitima, de jugulandorum ac laniandorum animalium arte, de vino quod idololatrias inservit, de intercalandi ratione, de Possessionibus et acquisitionibus, de Contractuum literis. Illius auctor R. SHELOMO BEN R. NATHAN. [Hunt. 374.]
CCLXXXI.
Codex membranaceus, charactere minusculo, punctis instructo, Splendide exscriptus, folia 248 complens, quo continetur Machsor sive circulus, exhibens preces et cantiones in sabbato magno, novilunio, Paschate, Pentecoste, festo tabernaculorum, expiationum, novo anno, aliisque temporibus pronunciandas, immistis sectionibus Biblicis, in festis re-
citari et praelegi solitis. [Hunt. 484.]
CCLXXXII.
Codex chartaceus, nullum astatis, qua quidem exaratus sit, vestigium exhibens. Comprehendit foliis 135 Librum, Lex Domus a inscriptum, ubi per septem capita, quae iterum in certas abeunt sectiones, disseritur de peritia in Lanionibus requisita; de mactatione legitima et illegitima; de cibis licitis et illicitis; de mixtionibus; de vetito vini Christianorum usu; de manuum ablutione; de feminarum immunditie. Acceptus refertur R. SHELOMO BAR ABRAHAM BEN ADDERETH vigiliis et industriae. [Hunt. 220.]
CCLXXXIII.
Codex chartaceus, a variis varie pessimeque scriptus, et vacuis hinc inde paginis refertus, ubi continentur Disputationes, ex praestantissimis Jurisconsultis collectae, nempe de mactandorum et explorandorum animalium ratione, de cibis licitis et vetitis, de sponsalibus et sponsalitiis, de ritibus in extractione calcei observandis, de neomenia, de encaeniis, de scenopegiis, de paschate, de die expiationum, de vino libaminum, de divortiis. In limine occurrunt Quaesita et Responsa, ad casus Juris pertinentia, quorum auctor, si recentiori possessori fides, R. ACHAI GAON. [Hunt. 221.]
CCLXXXIV.
Codex membranaceus, charactere quadrato, punctis notato, longe elegantissime exaratus, ubi habentur:
Lectio historica Paschalis, et eo pertinens, ut caeremonias et benedictiones, quibus Judaei Pascha suum celebrare solent, describat.
2°. Libellus Talmudi insertus, apophtegmata moralia, et alia pie dicta patrum Ecclesiae Judaicae continens. Vulgo Pirke Aboth vocatur. [Maresc. 59.]
CCLXXXV.
Codex chartaceus, luculente exscriptus, foliis 154 constans. Ibi ab anonymo sequentes explanantur tituli, puta de benedictionibus, de profanis, de primogenitis, de sabbato, de commixtionibus, de Paschate, de festo vulgari, de diebus semisestis, de jejuniis, de die expiationis, de scenopegiis, de divortiis, de synedrio,
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 49
synedrio, de juramentis, de idololatria, de vino libaminis, de literis matrimonii, de fratriis, de sponsalibus, de menstruata, de votis. Desiderantur quaedam in fine. [Seld. Arch. A, 53.]
CCLXXXVI.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, folia 145 habens, Continet Opus, ex optimis quibusque Jurisconsultis collectum, agens de lotione manuum, de benedictione sponsi et sponse, de luctu funerum, de consecratione Templi, de festo fortium, de jejuniis, de noviluniis, de paschate, de principio anni, de cornu quod in festo novi anni inflatur. de die expiationis, de scenopegiis, de animantibus ad vescendum concessis et vetitis, de mactationis ritibus, de vino prohibito, de femina menstruata, de libello repudii. Incipit ab articulo 40 : definit in 20c. [Marsh. 580.]
CCLXXXVII.
Codex membranaceus, litera quadrata, punctis notata, graphice exaratus, foliis 380 constans, ubi Preces reperiuntur illas, quas per totum anni circulum, partim diebus sabbati partim Festis cujuscunque generis, fundi vel recitari debent, una cum canticis, Psalmis et benedictionibus. Legitur in calce: Finita est auxilio DEI Pars dimidia Machsoris. [Maresc. 42.]
CCLXXXVIII.
Codex membranaceus, a JOSEPH BAR SHABTAI in R. BENIAMIN BEN SHELOMO gratiam nitide, sed absque anni mentione, descriptus, idque in urbe Camerino. Complectitur R. ISAAC CORBOLIENSIS A
de Praeceptis jubentibus ac vetantibus, quas hodie in usu sunt, tractatum, anno Mundi 5037, CHRISTI 1277, compositum, cujus talis est inscriptio: Septem Columnae Captivitatis b. In margine accedit anonymi Commentarius: claudunt Opus R. PEREZ BEN ISAAC de Libello repudii et Extractione calcei discursus. Ad calcem adjicitur precum propitiatoriarum index. [Marsh. 574.]
CCLXXXIX.
Codex chartaceus, anno Mundi 5354, CHRISTI 1594, exscriptus, quo continentur:
i°. Anonymi de Ritibus, in festorum totius anni celebrandorum ratione et ordine adhibendis, tractatus, titulo: Consuetudines c. Implet folia 90.
20°. R. SHEMUEL ARKEVOLTI D Bakkasha sive Precatio, cum punctis, numerose composita, cujus initium : 0 qui habitas excelsa! Trium est paginarum. [Seld. sup. 103.]
CCXC.
Codex chartaceus, principii expers, folia 38 habens. Complectitur Cantiones sive Preces rhythmicas, praecipue die expiationum cantillandas, immistis Textibus sacris, isto festo legi solitis: plerarumque auctores R. JEHUDA HALLEVI, R. SASON, R. SHELOMO, R. ISAAC.
[Marsh. 549.]
JURIDICI ET RITUALES IN OCTAVO.
CCXCI.
Codex chartaceus, nuperus, charactere quadrato, punctis passim instructo, exaratus,
50 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
aratus, folia 252 complens. Ibi reperitur Liber, Ordo Stationum a nuncupatus, sive Lectio triplex, singulis septimanas diebus, ex Sacra Scriptura, Mishna, Gemara, cum precibus et canticis, in recordationem sacrificiorum non amplius vigentium in Templo, instituenda. Series est haec: Praecedunt preces, hymni, Capitula patrum, Psalmi item aliquot feria prima recitandi; postea occurrunt textus Biblici, Talmudici, preces et Psalmi feria secunda decantandi: sic proceditur ad finem usque. Ea, quas Clarissimus WOLF. Bibl. Hebr. Tom. iv. p. 94 hoc de codice tradit, emendationis sunt indiga. [Laud. A, 43.]
CCXCII.
Codex membranaceus, mole parvus, litera quadrata, punctis praedita, exscriptus, foliis 180 constans. Exhibet Partem Machsoris Judaeorum Lusitanorum, complectentem postulationes, supplicationes, preces matutinas, vespertinas, sabbaticas, paschales, noviluniorum, encaeniorum, pro die jejunii ESTHER, pro die jejunii GEDALIAE, denique ad diem decimum septimum Tammuz spectantes, cum Psalmis nonnullis, et canticis Pizmon dictis. Inseruntur tredecim Fidei articuli, et totidem R. ISMAELIS Legem interpretandi modi. [Laud. A, 12.]
CCXCIII.
Codex chartaceus, charactere quadrato, punctis carente, transcriptus, in quo habetur Haggada b sive succincta noctium Paschatis enarratio, cum benedictionibus et caeremoniis, quae istis temporibus adhiberi solent, paginis, quarum tres coloribus sunt illuminatas, 32 constans. [Laud. D, 141.]
CCXCIV.
Codex chartaceus, antiqua manu partim, partim nova, exaratus, ubi continentur:
i°. Anonymi tractatus, titulo Demonstratio c, de jugulandorum et explorandorum animalium ratione, Arabicus, folia 21c complens.
20. JOSIPPON BEN GORION de Excidio HierosoJymitano Libellus, anno Mundi 5220, Contractuum 1773, CHRISTI 1461, descriptus. Sub exitum legitur, JOSEPHUM a TITO dicente: Elige tibi in quacunque Regni mei parte locum, ubi quiescas, et daturus tibi sum, petiisse insulam quandam, in Romuleo procumbentem Tibri; atque exstruxisse in ea sibi, cum familia sua, domos et Synagogam. [Hunt. 345.]
CCXCV.
Codex membranaceus, literis exiguissimis, absque notato anno, exaratus, foliorum 90. Opus continet antiquum, principio mutilum, agens nempe de mactandorum et laniandorum animalium arte; de ciborum permissis et prohibitis generibus; de lotione manuum, moribus item ad mensam servandis; de rerum omnium per preces benedictione et consecratione; de precum per totum annum receptarum ordine et conditione. Auctor ignoratur. [Hunt. 404.]
CCXCVI.
Codex chartaceus, a JOSEPH BAR JAPHET BAR SHALOM BAR SAADIA BAR ABRAHAM D, anno Contractuum 1778, CHRISTI 1466, exscriptus. Ibi legunguntur:
i°. Precationes quaedam Judaicae, sermoni Arabico traditae, quarum pleraeque verba primora tituli loco Hebraice exhibent; postrema sic inscribitur: Interpretatio Precationis R. SAADI,E GAON C. Nullum de interprete verbum.
2°. Carmen morale, Arabicum, quinquaginta
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 51
quaginta sectionibus constans: prima monet cavendum esse a Mundo et ejus fallaciis; secunda, non differendum esse bene agere; tertia, non dandum esse oblivioni, quod ratio aliquando sit reddenda. Conditum est a JUSEPH IBN HASAN A ex Libro quodam Hebraeo, Sepher Musar dicto. [Hunt. 488.]
CCXCVII.
Codex membranaceus, non una exaratus manu, ubi reperiuntur:
i°. Liber Praeceptorum parvus. Ita vulgo vocatur ille de Ritibus et vivendi regulis tractatus, quem R. ISAAC BAR JOSEPH CORBELIENSIS composuit, et sub titulo Septem columnae captivitatis in manus Judaeorum dedit: etenim majoris veluti compendium est. Floruit auctor seculo tertio decimo.
2°. Index generalis in codices Talmudicos Chulin et Ahoda zara, lectu perdifficilis. [Hunt. 499.]
CCXCVIII.
Codex chartaceus, a SAADIA BAR JEHUDA BEN R. ABIATAR, anno Contractuum 1514, CHRISTI 1202, egregie exaratus. Ibi Arabice traduntur:
i°. Opus, Dispositio b dictum, de rebus ad Jus Ecclesiasticum relatis, nimirum de Cultu quotidiano, de cultu sabbatico, de cultu Festorum, de luctu, de Synagogis, de benedictionibus, de sponsalibus, de mulierum menstruis, de circumcisione, de primogenitis, de peniculamentis, phylacteriis et schedis, de mactatione animalium, de vino libaminum, de possessionibus et acquisitionibus, de lectione Legis: caput tricesimum, quod ultimum est, Capitula Patrum et Viam terrae exhibet. Auctor illius, ut et sequentium, R. SHELOMO BEN R. NATHAN.
20. Ordinatio sive Ordo c Precationum nocturnarum, pro provinciae cujusque, in qua degitur, consuetudine; et praeterea Paschae: paginis absolvitur 16.
30. Liber, Tabulis instructus, ea docens, quae ad anni Judaici rationem constituendam intelligendamque pertinent. [Pocock. 262.]
CCXCIX.
Codex chartaceus, vetustus, foliis 200 constans. Complectitur preces et cantiones, partim singulis diebus, partim sabbatis, partim Festis, adhiberi solitas: his adjiciuntur R. SHELOMO KATON et R. ISAAC BEN RUBEN Azharoth sive Paraeneses, cum Hoshanoth: sequuntur deinde R, SAADI,E supplicationes,ad diem 10 Tebeth, 13 Adar, 17 Tammuz, 9 Ab, 3 Tishri, festumque Expiationis, pertinentes. [Marsh. 90.]
CCC.
Codex membranaceus, charactere quadrato, tum elegantia tum punctis passim carente, exaratus, foliorum 207. Ibi reperitur Liber principii expers, continens Preces sabbaticas, Noviluniorum, Paschales, Pentecostales et tabernaculolorum, novi item anni et ad jejunia Spectantes, cum Psalmis nonnullis et lectionibus, e Scriptura Sancta depromptis: annectuntur Capitula Patrum. [3002 Arch. B, 13.J
CCCI.
Codex chartaceus, litera quadrata, punctis instructa, exscriptus, folia implens 151. Comprehendit Preces, diebus sabbaticis, noviluniis, Paschate, Pentecoste, festo tabernaculorum, encaeniorum et fortium, usurpandas, cum interpretatione interlineari Hispanica. Initium desideratur. [3003 Arch. B, 14.
CCCII.
Codex membranaceus, charactere quadrato,
52 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
drato, punctis insignito, eleganter exaratus, exhibens foliis 84 Librum, complectentem Pizmonim sive Hymnos, Preces propitiatorias multiplices, aliquot item Psalmos, hoc titulo: Machsor pro Die expiationum a. Premittitur index. [3053 Arch, B, c4.]
CCCIII.
Codex membranaceus, ex vetustate utrinque truncus, formas ordinis duodecimi, quo comprehenduntur Joseroth, sabbato magno, novilunio, itemque festo Paschatis et Pentecostes, destinatas : character est inelegans, nec puncta exhibens ubique. [Maresc. 133.
CCCIV.
Codex chartaceus, quantitate molis perparvus, repraesentans preces et cantiones, ad binos novi anni dies, et alia quasdam Festa, spectantes: punctis et elegantia literarum caret. [Seld. sup. 108.]
THEOLOGICI IN FOLIO.
CCCV.
Codex membraneceus, egregie et curiose, sed sine designato anno, exaratus, paginis, quarum quaedam exquisitissimo coruscant auro, 424 constans. lbi continetur Opus, More Nebochim sive Doctor perplexorum nuncupatum, quod primum R. MOSHE BEN MAIMON, in gratiam discipuli fui R. JOSEPH, Arabice conscripsit, deinde R. SHEMUEL BEN JEHUDA BEN TIBBON, fliafu et rogatu amicorum, Hebraice convertit: tribus absolvitur partibus. Prima capitibus LXXVI. nomina et phrases, quae in Scriptura de DEO usurpantur, explicat, ac praeterea de Angelis, mundo et homine, commentatur. Secunda capitibus XLVIII. de DEO Creatore et primo motore, de intelligentiis coelos moventibus, de sphaeris et siderum in inferiora vi, de Prophetia et Legis Mosaicae aeternitate, de parabolico item dicendi genere sacro, disserit. Tertia capitibus LIV. opera sex dierum, animalia et rotas EZECHIELIS, omniscientiam et providentiam DEI, denique Praecepta Mosaica, illorumque causas et rationes, persequitur. Praponuntur in charta omnium capitum argumenta sive lemmata, cum Parasharum, in Opere ipso allegatarum, indice. [Laud. B, 139.]
CCCVI.
Codex chartaceus, initio praefationis, ut et uno alterove in fine folio, destitutus, paginas, duplici columna distinctas, 360 implens. Occurrit ibi Opus Theologicum et Philosophicum, in sex Partes, quas centum et undecim capita comprehendunt, distributum, inscriptumque: Bella Domini b. Pars prima disputat de immortalitate animae; secunda, de scientia futurorum, interpretatione somniorum, divinationibus et Prophetia; tertia, de omniscientia D E I J quarta, de providentia divina in res creatas omnes; quinta, de corporibus coelestibus illorumque motoribus; sexta, de creatione mundi,. miraculis item et ostentis, doctrina Legis, et quomodo Propheta sit probandus. Nomen auctori RALBAG sive R. LEVI BEN GERSHOM. [Hunt. 53.I
CCCVII.
Codex chartaceus, madore diversis in locis vitiatus, foliis 187 constans. Complectitur Librum More Nebochim, eo conscriptum a R. MOSHE BEN MAIMON instituto, ut ad rectam intelligentiam verborum, vocabulorum, phrasium, metaphorarum, parabolarum, allegoriarum, omniumque adeo earum rerum, quae in Divinis Oraculis juxta sensum literalem aliquid alieni, heterodoxi, paradoxi, absurdi,
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 53
Surdi, docere, vel exiguam aut nullam utilitatem habere videntur, introductionis vicem praestet. FrontiSpicium deest. [Hunt. 3C.]
CCCVIII.
Codex chartaceus, tineosus, folia 245 habens. Reperiuntur in eo sexaginta Conciones, varia Scripturae Sanctae loca, de capitibus Fidei et moralibus praeceptis agentia, ingeniosissime exponentes, et ita dispositae, ut tituli, argumenta earum exprimentes, V. c. Fides, Amor, Luctus, Fiducia, Benedictio, Redemptio, Superbia, Humilitas, Providentia, Confessio, Fornicatio, Hypocrisis, Unitas, Timor, Gloria, Expiatio, Circumcisio, Gaudium, Odium, Afflictio, Opulentia, Pascha, Justitia, Invidia, Sabbatum, Resipiscentia, Jejunium, seriem Alphabeti Servent. Opus Cadus Farinae a inscribitur: namque inde omnes, qui ad audiendum DEI verbum famelici sunt, sustentari possunt. Auctor est R. BECHAI BEN ASHER. [Hunt. 103.]
CCClX.
Codex chartaceus, Arbelae in Mesopotamia a R. JOSEPH COHEN BEN R. AHARON, anno Contractuum 1586, CHRISTI 1247, exaratus, ubi Arabice continentur :
i,. Liber, Doctor perplexorum dictus, demonstrans, quomodo verba, phrases, metaphorae item et insolentiores locutiones in Sancta Scriptura hinc inde obviae, et Sensum literalem non admittentes, capiendae sint: qua occasione non Solum infinita et pene innumera Sacrorum Codicum oracula, sed etiam complura tum Philosophica tum Theologica argumenta, excutiuntur; imprimis ratio praeceptorum Mosaicorum, quae fortuito data videri poterant, subinde redditur.
Tractatus anonymi, titulo Compendii b, de morum hominis, vel ex verbis vel ex actionibus, cognoscendorum ratione, folia 10 fere implens. [Hunt. 1c2.]
CCCX.
Codex chartaceus, ab ABUNADAB BAR SAADIA LEVI, anno Contractuum 1603, CHRISTI 1291, Mardini exscriptus, ubi continetur Arabice Operis, More Nebochim appellati, pars tertia, initio trunca, incipiens quippe a capite decimo: haec visionem EZECHIELIS subtilibus et nervosis observationibus illustrat; providentiam DEI ex Prophetarum et Philosophorum mente exquisite et accurate edisserit; praeceptorum Mosaicorum rationes ex natura et vetustissimis Orientalium monumentis eruit, multa item alia abstrusa detegit. [Hunt. 164.]
CCCXI.
Codex partim membranaceus, chartaceus partim, anno Mundi 5253, CHRISTI 1493, luculente exaratus, foliorum 190. Complectitur Opus Theologico-Dogmaticum, idque quadantenus contra Christianos directum, de praecipuis Religionis Judaicae capitibus, videlicet de Existentia DEI, Lege MOSIS, Praemio et Poena vitae imminentis, quod, quatuor partibus et 145 Sectionibus constans, hunc prae Se gerit titulum: Liber Fundamentorum c. Auctor R. JOSEPH ALBO, Hispanus gente, patria Sorianus, cui a Suis elogium Philosophi divini datum. [Hunt. 255.]
CCCXII.
Codex chartaceus, ab utraque mutilus parte, foliis, quorum quaedam non recte sunt locata, 166 constans. Ibi conspicitur Candelabrum Luminaris d, Opus nempe morale isto titulo insignitum, cui Septem Sunt. Lucernae sive partes.
54 CODICEs MANUsCRIPTI HEBR. ET CHALD.
tes. Prima, cupiditates inhonestas taxans, dehortatur ab invidia, a concupiscentia opum, rerum delectabilium et carnalium, ab imbitu magisterii et dominii. secunda, linguae destinata compescendae, commentatur de irrisione et sannis; de mendaciis, perjuriis, votis nefariis ; de hypocrisi, adulatione, calumnia, obtrectatione, socio item publice non confundendo; de multiloquio, contentione et altercatione; de nomine DEI non profanando, non in vanum assumendo. Tertia, ad observantiam praeceptorum spectans, tractat de circumcisione, de liberorum educatione et institutione, de oratione et precibus, de sabbato et Festorum solennitatibus; de honore parentibus debito, de matrimonio et caeremoniis nuptialibus, de eleemosyna et hospitalitate, de aegrotorum visitatione, de luctu et exequiis, de afflictorum consolatione, de justitia recte administranda. Quarta, studium Legis commendans, praecipit de tempore lectionis, officio Magistrorum et discipulorum, praemio bonorum operum, resurrectione mortuorum. Quinta agit de poenitentia sive sponte assumpta, sive a D E o per castigationem immissa : ubi plura de tribulationibus et aerumnis hujus vitae. sexta disserit de amicitia et pace, urbanitate, charitate in proximum. septima est de humilitate, mansuetudine, modestia, verecundia. salutatur auctor R. ISAAC ABUHAB. [Hunt. 450.
CCCXIII.
Codex chartaceus, perita exaratus manu, foliis 167 constans, ubi exhibentur :
1 o. Liber Arabicus,Theologicus et moralis, quem R. BECHAI HADDAIAN composuit, inscripsitque: Manuductio ad Officia Cordium a. Dividitur in decem sectiones. Prima disserit de Creatore et ejus unitate; secunda, de creaturis et DEI erga illas bonitate; tertia, de cultu divino amplectendo; quarta, de fiducia in solo D E o collocanda; quinta, quod actiones nostrae omnes ad gloriam D E 1 debeant unice dirigi; sexta, de humilitate; septima, de poenitentia; octava, quod homo se totum DEO debeat devovere; nona, de abstinentia a rebus mundanis sive sanctimonia; decima, de amore DEI et ejus gradibus. Colophon operi impositus dicitur anno Mundi 4951, CHRISTI 1191.
20. Precandi quaedam formula, ab eodem R. BECHAI concinnata, qua anima, a vitiis se avocans, peccatis suis concedi ignoscique orat. Verba illius prima sunt: Benedic anima mea Domino. Puncta substernuntur literis. [Pocock. 96.]
CCCXIV.
Codex chartaceus, Arabico exaratus sermone, comprehendens foliis 96 Operis, Doctor perplexorum inscripti, Partem secundam, qua nimirum disseritur de creatione mundi; de existentia DEI ; de angelis; de orbibus coelestibus; de illorum motu et numero, virtutibus item influentibus; de prophetia et prophetis; de discrimine quod inter patrata a MOSE et aliis prophetis miracula intercedit; de Legis Mosaicae praestantia et perpetuitate. Incipit a capite secundo: desinit in 46. [Pocock. 101.]
CCCXV.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1781, CHRISTI 14c9, luculente exscriptus, solia 59 numerans. Opus continet Arabicum, a R. SAADIA GAON compositum, cujus inscriptio est haec: Liber Eximius de Fidei Articulis et Fundamentis b. Decem constat tractatibus: primus evidentibus argumentis demonstrat, Mundum, et quicquid in eo existit, creatum esse, ac regi. secundus unitatem DEI probare conatur, ubi ea Librorum
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 55
Librorum divinorum loca, quae ad tuendam de SS. Trinitate doctrinam afferri solent, acerbius quam par est refelluntur. Tertius disserit de praeceptis et monitis, de prophetis et prophetia, Legisque aeternitate. Quartus, de obedientia et rebellione, de fine creationis hominis, providentia item et libero arbitrio. Quintus, de operibus justitiae et peccatis. sextus, de substantia, sede et proprietatibus, animae, porro de morte, et quid post eam : corporum revolutionem negat. septimus, de resurrectione mortuorum, quam ex natura, sensu, scriptura et Cabbala, evincit. Octavus, de Phorcan sive redemptione vel liberatione. Nonus, de praemiis et poenis seculi futuri. Decimus, de vitae hoc in mundo recte instituendae ratione. [Pocock. 148.]
CCCXVI.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1589, CHRISTI 1277, exaratus, foliis 123 constans. Exhibetur ibi Operis de virtutibus Theologicis et moralibus, Arabice elaborati, quod sufficientia Piorum a inscribitur, partis secundae Liber secundus, agens de legibus et conditionibus precum; de officiis nuncii synagogae; de benedictione sacerdotum; de benedictione ciborum; de Tephillin, Mesusa, Zizith; de circumcisione; de justitia colenda; de mendacio detestando. Incipit a capite vicesimo quarto: desinit in 37. Nomen auctori R. ABRAHAM BEN R. MOSHE BEN R. MAIMON B.
CCCXVII.
Codex chartaceus, Arabicus, utraque mancus in parte, folia 74 habens. Comprehendit Tractatum Philosophicum, ad sacra accommodatum, disserentem videlicet, per varia capita, de mentibus
ab omni concretione mortali segregatis, et quare Elohim de iis dicatur; de coelis, illorumque materia, forma et motu; de materia prima, an sit generabilis et corruptibilis; de quatuor elementis a MOSE recensitis; de anima vegetativa, sensitiva, rationali; de tribus plantarum generibus in Lege memoratis; de sapientibus, prophetis et sacerdotibus; de Metempsychosi; de animae post mortem statu; cur homo vocetur microcosmus; denique de prophetia et visione prophetica. Auctoris nomen latet. [Pocock. 223.]
CCCXVIII.
Codex chartaceus, madore tantopere corruptus ac vitiatus, legi ut pars ejus magna vix possit. In eo continentur:
10. R. ABRAHAM ABEN EZRAE Porta Coelorum c, quadripertita. Prima pars disputat de existentia DEI; de Mundo superiori, medio, inferiori; de mentibus ab omni corporum admistione remotis; de orbibus coelestibus, illorum motus causis; de stellarum et planetarum in inferiora operatione; de DANIELIS et EZECHIELIS visionibus; de materia prima et quatuor elementis; de prophetia, providentia divina; de anima, ejus substantia, immortalitate; de bonorum praemio et poena malorum, variisque Philosophorum, ABUNASAR Ismaelitae praesertim, ea de re pronunciatis. secunda mysteria quaedam Legis et Prophetarum explicat: ubi de triplici EZECHIELIS in opere Mercaba apprehensione, de fabrica candelabri ZACHARIAE, de horto Edenis, de arbore vitae. Tertia agit de nominibus divinis, de visione isAiAE, de Messiae diebus, de resurrectione mortuorum. Quarta praeceptorum finem et usum exponit.
20. Tractatus, Vas Aereum d dictus, quatuor constans sectionibus. Prima primordium
56 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. E T CHALD.
primordium mundi, elegantissimam illius structuram, et admirabilem rerum omnium in eo existentium seriem, confiderat. secunda, quid mundo in hoc homini omnibus vitae fuae diebus factu sit optimum, declarat. Tertia, quomodo peccator a peccatis suis per poenitentiam liberari possit, docet. Quarta de arte bene moriendi, et seculi fine, disserit. Liber ille ab eo non est distinctus, quem Celeberrimus WOLF. Bibl. Hebr. Tom. I. p. 53, sub tali exhibet titulo : Meditatio animae dolentis in pulsatione forium poenitentiae.
30. Commentarius m SECTIONES aliquot Legales, initio et fine, itemque auctoris nomine, destitutus: nectitur ei Fragmentum morale.
4°. Liber, cui titulus: Fundamentum 'Timoris et secretum Legis a, fine decurtatus, desinens quippe in sectione sexta. Prima agit de literis et punctis, variisque subsidiis ad scripturam recte intelligendam necessariis: reliquae ad praeceptorum et reverentiae divinae observantiam spectant. Auctor illius R.
ABEN EZRA.
5°. Anonymi de Theologia Naturali et spirituali sive Opere Bereshith et Mercaba Meditatio, foliis intermediis nonnullis carens.
90. R. ISAAC BEN LATEPH Tractatus, qui titulo Figurae Mundi circumfertur. Laudat ibi auctor suum in joBUM Commentarium,Librumque,quem inseripsit: Thesauri Regis. Finis desideratur.
7°. Fragmentum triplex. Primum imprimis tractat de praeceptis, ad fundamenta Fidei relatis; secundum, de nominibus divinis; tertium, de septem rebus, ante conditum mundum conditis. sunt illae: Lex, Poenitentia, Hortus Eden, Gehenna, solium Gloriae, Domus sanctuarii, Nomen Messia.
8°. Quaesita et Responsa de Urim et Tummim: sequuntur LXXXVIII. acute et sapienter dicta Philosophici argumenti, cum explanatione.
9°. R. MOSHE BAR SHEMUEL ABEN TIBBON in CANTICUM CANTICORUM Commentarius.
10. R. DAVID BEN JOSEPH BEN KIMCHI in capita GEN. II. III. IV. atque opus quadrigae, Commentarii.
11. Liber anonymi de quibusdam Legis arcanis, inscriptus: Lux sparsa est justo, et rectis corde laetitia b. [Pocock. 296.]
CCCXIX.
Codex membranaceus, nitidis exaratus literis, folia 22c complens. Complectitur R. LEVI BEN GERSHOM Librum, Bella Domini c inscriptum, cujus pars prima de animae immortalitate; secunda, de divinandi et conjectandi facultate, illiusque causis, ubi prophetia negatur donum DEI gratuitum esse; tertia, de scientia DEI particulari; quarta, de providentia ejus generali; quinta, de corporum coelestium ordine et numero; de motu eorum recto vel obliquo, celeri aut tardo; de inclinatione illorum ad meridiem vel septentrionem; sexta sive ultima, de creatione mundi, miraculis, prodigiis, arcanis Legis, et ex quibus argumentis verus propheta possit cognosci, disserit. Auctor ait, ultimam a se operi manum impositam anno Mundi 5089, CHRISTI scilicet 1329. [Pocock. 376.]
CCCXX.
Codex chartaceus, Arabicus, anno Contractuum 1785, CHRISTI 1473, perite exscriptus, Libros tres, quibus puta More Nebochim constat, exhibens. Primus docet, quomodo res, actiones, operationes, nomina, proprietates, aliaque corporalia, quae in sacrorum scriptorum monumentis DEO attribuuntur, capi debeant. secundus ARISTOTELIS pro aeternitate mundi argumenta proterit;
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 57
terit; praeterea de orbibus coelestibus, illorum intelligentiis, musica et harmonia, de natura item prophetiae et prophetis, disserit. Tertius de animalium faciebus apud EZECHIELEM, de illorum figura seu forma, motu, de providentia divina, de praeceptis denique Mosaicis, agit. [Pocock. 345.]
CCCXXI.
Codex chartaceus, luculente, non indicato anno, exaratus, Opus comprehendens Dogmaticum, videlicet R. SHIMON BAR ZEMACH DURAN scutum Patrum a, quod foliis 265, partibus quatuor, absolvitur. Prima tractat de existentia D E 1, ejus unitate, simplicitate, aeternitate, attributis, et quod solus sit adorandus: ubi objecta Epicureorum infirmantur et convelluntur; secunda, de prophetiarum ratione, de prophetia MOSIS, de Lege, de ejus perpetuitate; tertia, de omniscientia DEI, de ejus providentia, de praemio et poena, de diebus Messiae, de resurrectione mortuorum; quarta Commentarium in Pirke Aboth exhibet. Tres priores fundamenta Legis sive Fidei constituunt; postrema scala dicitur ad illa esse. Praemittitur praefatio bene longa, in qua praesertim de creatione, et generis humani propagatione, fit sermo. Clarissimo WOLF. Bibl. Hebr. Tom. I. p. 1148, argumentum hujus Libri ignarum fuit. [Maresc. 22.]
CCCXXII.
Codex chartaceus, characteribus lectu facilibus transcriptus, Arabice More Nebochim repraesentans. Ibi R. MOSHE BEN MAIMON innumeras loquendi rationes improprias, quae in coelestis doctrinae voluminibus hinc inde occurrunt, explicat: non pauca scitu digna de creatione mundi, de prophetia et prophetis, de scientia DEI et ejus providentia, itemque de praeceptis Mosaicis, proponit: quamplurimas Theologicas, Physioas, Metaphysioas, Mathematicas, aliasque illustres quaestiones, excutit. [Marsh. 402.]
CCCXXIII.
Codex chartaceus, anno Mundi 5213, CHRISTI 1453, exscriptus, foliis, duplici columna distinctis, 55 constans. Complectitur R. MENACHEM RECANATENSIS sive RECINENSIS B Rationes Praeceptorum C, Librum nimirum isto nomine, quod hic tamen non exprimitur, appellari solitum : auctor ibi mysteria et sensus interiores praeceptorum tam affirmantium quam negantium, ex sohar, Bahir, Medrashim, aliundeque investigat; ac praeterea proprietates divinas, et quo preces animo debeant fieri, exponit. Is ab hominibus demigrasse fertur anno Mundi 5050, CHRISTI 1290. [Bodl. 3759. 22.]
CCCXXIV.
Codex chartaceus, literis celeribus, at fatis perspicuis, non ita pridem exaratus, folia 115 complens. Continetur eo R. ABRAHAM BEN R. CHAIA HISPANI de Liberationis mysterio tractatus, Volumen Revelantis d inscriptus, cui quinque sunt portae sive sectiones. Prima quid sit tempus explicat; mundum insuper suum habuisse initium, ac finem quoque habiturum, demonstrat. secunda dies mundi, et quando Messias sit affuturus, e Lege computat. Tertia corporum ad vitam revocationem, tum ex natura tum ex scriptura, evincit. Quarta tempus resurrectionis mortuorum ex DANIELE et reliquis prophetis elicit. Quinta, Astrologica incedens via, annum venturi Messiae ex siderum habitu desinit. Laudatur ibi R. SAADIA GAON. [Museo 72.]
Codex
58 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
CCCXXV.
Codex chartaceus, polita manu, non Jacta anni mentione, transcriptus, ubi occurruut:
10. Opus ut rarum, ita carum, ex Aggadoth, Medrathim, variisque elegantissimorum Rabbinorum scriptis, conflatum, ac Perfectio Pulchritudinis a nuncupatum, quod septem partibus, folia 220, capita 147, comprehendentibus, perficitur. Prima disserit de rerum primordiis, de creatione angelorum gradibusque illorum, de quatuor fluviis, de de turri Babylonica, de lingua primaeva, de substantia, materia, forma, privatione. secunda, de triplici mundo, uno superiori, medio altero, altero inferiori, de astrorum in inferiora vi et operatione, de visionibus ZACHARIAE et EZECHIELIS, interque alia de scala JACOBI. Tertia, de anima, ejus facultatibus et operationibus, quomodo ea planetarum subjecta sit dispositioni, porro de libero arbitrio, de fine hominis ultimo. Quarta, de rubo ardente, de calceamentis MOSIS et josuAE, de Optimatibus Israelitarum, de intellectus humani imperfectione, de DEI erga creaturas bonitate, de scientiarum utilitate. Quinta, de paradiso et mercede futura, de gehenna et poena animae infligenda, an sit res una eademque intellectus, intelligens et intellectum. sexta, de providentia divina, et celeberrima illa disputatione, quod cum bonis male, et praeclare cum impiis, in hac vita agatur. septima, de terrae sanctae excellentia, de oratione, poenitentia, variis Legis mystriis. Auctor R. SHEMUEL SARSA B.
20. ABU HAMED ALGAZALI C, magni olim nominis Arabis, Tractatus, a R. ISAAC BAR JOSEPH FESSANO Hebraice conversus, fine truncus, qui hoc praenotatur titulo: Fax luminum in Paradiso florum d. Auctor ibi argumentis, Philosophica subtilitate praecellentibus, demonstrare conatur, Lumen. verum, et proprie ita dictum, solum DEUM, ac proinde nomen luminis omne, praeter ipsum, improprium et metaphoricum, esse. Clarissimus WOLF. nihil hoc de Libello habet recti. [seld. Arch. A, c5.]
CCCXXVI.
Codex membranaceus, figura literarum Judaeo-Germanica tres in columnas pereleganter descriptus, folia 326 complens. Opus repraesentatur ibi celebre, dictum nempe Liber Praeceptorum magnus e, in quo praeceptorum omnium, quae sexcenta et tredecim sunt, fundamentum et sensus ex scriptura sancta ostenditur, et ex utraque Gemara, ac veterum Rabbinorum scriptis, exponitur. Binis constat partibus, quarum frontispicium colores aurumque illuminant: prior praecepta jubentia, posterior prohibentia, exhibet, adjecto utrobique indice. Appellatur auctor R. MOSHE BEN R. JACOB COZENSIS F.
[seld. Arch. A, 5.]
CCCXXVII.
Codex chartaceus, vetus, fine mutilus, complectens foliis no Opus, Arca Testimonii g inscriptum, quod, in capita duo et viginti diductum, primo disserit de creatione mundi; secundo, de sphaeris; tertio, de prophetia; quarto, de Lege; quinto, de opere Mercaba; sexto, de vitione Ophannim; septimo, de opere Bereshith ; octavo, de luminaribus; nono, de dicto: hae sunt generationes coeli et terrae; decimo, de lucta JACOBI ; undecimo, de MOSIS inter prophetas praecellentia; duodecimo, de angelo faciei et Metatron; tertio decimo, de tabernaculo; quarto decimo, de XXXII. mirabilibus sapientiae semitis; quinto decimo, de arca, cherubim, tabulis Decalogi
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 59
calogi, mensa ; sexto decimo, de oblationibus, expiatione et lytro; septimo decimo, de precum ratione, cultu sabbati et festorum : reliqua capita ad providentiam divinam, Librum JOBI, ac Legis fundamenta, pertinent. Nuncupatur auctor R. JEHUDA BAR JOSEPH ALCHORASANI. [Museo 80.]
CCCXXVIII.
Codex chartaceus, nullum aetatis, qua exaratus sit, vestigium prodens, ubi continentur:
i°. R. BECHAI GAON Cadus Farinae a, quod opus, sexaginta Concionibus constans, varia Librorum sacrorum loca, de articulis fidei et moralibus praeceptis agentia, exponit, ita quidem ut argumenta ipsa, ordine Alphabetico digesta, ad ductum semper cujusdam loci scripturae edisserantur. V. c. in litera Aleph argumentum Ahaba sive dilectio exponitur ad ductum DEUT. vi. 5. Et diliges Dominum DEUM tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis. In Beth Bittachon scu Jiducia edisseritur ex PSAL. xxxvII. 3. Conside in Domino et fac bonum: inhabita terram, et pasce te fide. Et sic deinceps.
20. Promptuarium morale, calce carens, cui titulus: Candelabrum Luminaris b. Id conscripsit R. ISAAC ABUHAB, distinxitque in septem lucernas. Prima agitur de cupiditatibus comprimendis; secunda, de turpiloquio sive verbo otioso, mendaci, inhonesto, blasphemo et similibus; tertia, de praeceptorum divinorum observatione; quarta, de studio Legis; quinta, de poenitentia; sexta, de pace et dilectione; septima, de humilitate: quibus omnibus complures sententiae illustres ex Gemara, Aggadoth et Medrashim, collectae, insperguntur.
[Hyp. Bodl. 3756, 19.]
CCCXXIX.
Codex chartaceus, musteus, a R. JAISH BEN MASUD BEN NAGAR c in gratiam R. DANIEL BEN R. SHELOMO, Cognomine BEN KADOS D, nitide exaratus, ubi reperitur uberrimus et locupletissimus in PENTATEUCHUM Commentarius, foliis nempe grandioribus, duplici columna distinctis, 550 constans, et singulas Parashas pluribus dissertationibus persequens. Titulus illi est: Peculium Regum c. De auctore non constat. [Museo 22.]
THEOLOGICI IN QUARTO.
CCCXXX.
Codex chartaceus, a R. JOSEPH BIBI BEN R. SHEMUEL BIBI G Magnesiae, anno Mundi 5269, CHRISTI 1509, exscriptus, ubi habentur:
1. succinctissima Praeceptorum omnium, tum imperantium tum vetantium, enumeratio, versibus expressa, et duplici Commentario brevi quidem, sed egregio ac perpolito, R. BEN SUSAN et R. BEN TODROS illustrata, quae nunc Azharoth sive Paraeneses, nunc Liber Praeceptorum, appellari solet: auctore R. SHELOMO BEN GABIROL.
2°. Operis magni apud Judaeos ponderis, quod videlicet R. BECHAI composuit, atque, in decem distributum sectiones, Officium Cordium nominavit, ab anonymo facta Epitome h, solia 48 implens: fortasse auctor R. JACOB PHAN.
3°. R.
60 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. E T CHALD.
3°. R. joNAE GERUNDENSIS Liber Timoris a sive de timore D E I Libellus, cui jungitur ejusdem de Mysterio poenitentiae tractatus: habent folia simul 16. Vixit auctor seculo decimo tertio.
4°. Opusculum, a sapientibus Graecorum, ut in praefatione legitur, compositum, et a R. ABRAHAM BAR CHASDAI HALLEVI ex Arabica lingua in Hebraicam translatum, cui Pomum b titulus. fingitur ibi ARISTOTELES moribundus pomum in lecto manu tenuisse, atque odore ejus refocillatus cum Philosophis, qui tum ad eum confluxere, de facultatibus animae, futura item vita tanquam solatio adversus mortem, variisque aliis Philosophiae capitibus, praeclare disseruisse, ac tandem, elapso e manu pomo, e medio non sine ingenti discipulorum dolore excessisse. [Laud. B, 59.]
CCCXXXI.
Codex chartaceus, charactere exili, rotundo, lectu haud praefacili, exaratus, quo continentur:
i°. Opus omnino subtile, Liber credendorum c inscriptum, idque contra ABEN EZRAM, RADAK, RALBAG et RAMBAM, item et alios, qui Philosophiae nimium tribuisse, et doctrinas in religionem injurias invexisse videbantur, directum, undecim sectionibus, certa in capita distinctis, constans. In prima et secunda falsae quaedam de anima, resurrectione, signis et praeceptis Mosaicis, necnon providentia, sententiae proponuntur et confutantur; tertia disputat de miraculorum natura ; quarta, de existentia angelorum ; quinta, de existentia daemonum; sexta, de paradiso et gehenna; septima, de animae humanae revolutione; octava, de prophetia; nona, de Astrologia, stellis, influentiis;
decima, de precibus, sacris, delictis; undecima, de poenis futuris. Illius auctor R. SHEM TOB BEN R. JOSEPH.
20. Libellus duplex, Cabbalisticus: alter, qui septem tantum paginarum est, a R. JACOB BAR SASON compositus, ac Fundamenta et Mysteria Creationis d nuncupatus; alterum, qui prolixior, auctor anonymus, Quatuor Fluminum Arcanum c vocat.
3°. Anonymi in difficiliora PENTATEUCHI loca Commentatio, Ferrarae anno Mundi 5316, CHRISTI 1556, apud ABRAHAMUM OSHKE impressa, cui titulus: Luctationes DEI luctata sum, et praevalui f.
4°. Tractatus Cabbalisticus, ubi de mysterio creationis viri et feminae, sabbato magno, et aliis: auctore R. JOSEPH GECATILIA. Absolvitur foliis 22. [Laud. B, 74.]
CCCXXXII.
Codex chartaceus, luculente, fine memorato anno, exscriptus, folia 130 complens. Opus exhibet morale, quod R. JECHIEL BEN R. JEKUTHIEL BEN R. BENJAMIN g Medicus composuit, atque, in capita quatuor et viginti tributum, tali inscriptione signavit: Excellentiae Virtutum h. Caput 1. agit de cognitione DEI ; 1I. de amore DEI et proximi; III. de timore DEI et honore parentum; iv. de praestantia Legis et observantia praeceptorum; v. de retributione piorum ; vi. de eleemosyna; vii. de oratione, viii. de humilitate ; ix.de mansuetudine; x. de verecundia; xi. de side; XII. de integritate; XIII. de misericordia; xiv. de benevolentia ; xv. de fama bona; xvi. de affectu bono; xvn. de poenitentia; XVIII. de sapientia; xix.de divitiis; xx. de alacritate; xxi. de temperantia;
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 61
perantia; xxii. de liberalitate; XXIII. de consuetudine; xxiv. de pace. Praemittitur Carmen, a R. JOSEPH BAR CHANAN conditum, cui titulus : Canticum Disciplinae a. [Laud. L, 5.]
CCCXXXIII.
Codex chartaceus, manu recenti, multis foliis vacuis relictis, pessime scriptus. Complectitur octo longissimas Conciones, ex Scriptura sacra, Talmude et Medrashim, concinnatas : prima inscribitur de Castigatione justorum; secunda, de poenitentia; tertia, de eleemosyna; quarta, de praestantia Legis; quinta, de praeceptorum meditatione et observatione; sexta, de prophetia; septima de miraculis; octava, de praerogativa populi Israelitici. Nullum de auctore verbum. [Laud. L, 13.]
CCCXXXIV.
Codex chartaceus, ab utraque diminutus parte, foliis, quorum aliquot transposita sunt, 31 constans. Continetur eo Libri, More Nebochim nuncupati, Partis secundae fragmentum, Arabice exaratum, quod, incipiens a capite tricesimo septimo, desinit praepostere in 35. Disseritur ibi de Prophetia et prophetis; de illorum gradibus, differentiis et speciebus. [Hunt. 236.]
CCCXXXV.
Codex chartaceus, Arabice exscriptus, folia 12 implens. Exhibet ex Operis, Sufficientia Piorum b dicti, Parte nona quinque capita, nempe xi.de observatione praeceptorum; xii. de consectatione virtutum; xiii.de sinceritate operum; xiv. de misericordia; xv. de liberalitate. Vocatur auctor R. ABRAHAM BEN R. MOSHE BEN R. MAIMON.
[Hunt. 418.]
CCCXXXVI.
Codex chartaceus, lingua Arabica compte exaratus, folia 112 habens. Complectitur Operis praecedentis capita: xvi. de mansuetudine; xvii. de humilitate; XVIII. de fiducia in DEUM; xix. de animi contenti tranquillitate; xx. de abstinentia a rebus mundanis; xxi. de pugna animam inter et corpus, secundum Sapientum dictum: Morbus animae est sanitas corporis, et morbus corporis est sanitas animae; xxii. de domandis regendisque cupiditatibus; xxiii. de solitudine sive precatione, quae solitario in loco sit. [Hunt. 439.]
CCCXXXVII.
Codex chartaceus, literis perexiguis, non designato anno, transcriptus, ubi reperitur Doctor Perplexorum, Liber nempe, multa, sub illo titulo, praeclara de Deo, ejusque nominibus et attributis, de creatione, de providentia, de angelis, de prophetia, de Lege DEI, de praeceptorum Mosaicorum rationibus et fundamentis, aliisque, continens. [Hunt. 562.]
CCCXXXVIII.
Codex chartaceus, quadantenus madefactus. Continentur ibi:
i°. Liber, vulgo Cosri vel Cusri dictus, anno Mundi 5265, CHRISTI 1505, exaratus, in quo Rabbinus pereruditus Regem Chozaricum, de vera Religione quaerentem, acutissimis responsis ad Judaicam convertit. Opus, in quinque tributum partes, agit de DEO, ejus existentia, nominibus et attributis; de creatione mundi; de angelis, paradiso, gehenna; de Lege scripta et orali; de providentia DEI tum generali tum speciali; de decretis divinis; de libero arbitrio; de resurrectione et vita aeterna; de cultu divino et precatione; de idololatria;
62 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHAI.D.
lolatria; de majestate sive praesentia DEI visibili et occulta ; de praestantia et dignitate populi Judaici, terrae promissae, Linguae Hebraeae, Musicae et Poeseos sacrae; de anima, ejusque natura, facultatibus, immortalitate; de prophetia et prophetis; de Cabbala, aliisque innumeris,
2°. R. MACHIR Pulvis Aromatarii 1 tripartitus: prima pars de doloribus Messiae, hoc est de signis, ostentis, bellis et calamitatibus, quae praecedere adventum Redemptoris debent; secunda, de immortalitate animae, de mercede et poena, de resurrectione et seculo futuro; tertia de traditione in monte sinai a MOSE accepta, hominis item formatione, et Gematricis nonnullis Cabbalisticis, differit. [Hunt. 413.]
CCCXXXIX.
Codex chartaceus, praesigni charactere a R. JOSEPH BEN R. SAADIA exscriptus, complectens Arabice Libri, More Nebochim nomine noti, partem secundam, ubi de mundi ortu et interitu, de prophetis et prophetia, de Legis Mosaicae praestantia, perfectione, facilitate, perpetuitate. Titulus Arabicus: Directio Attonitorum b. [H unt. 165.]
CCCXL.
Codex chartaceus, una descriptus manu, quo comprehenduntur:
i°. R. MOSHE BAR NACHMAN de Praemiis bonorum et malorum, paradiso, gehenna, tractatus, hunc prae se gerens titulum : Porta retributionis c. Desideratur finis.
2°. Cabbalisticae locorum quorundam PENTATEUCHI expositiones. Initium auctorisque nomen desunt.
3°. Libellus duplex, Quaesitis Responsisque constans: alter de arcano historiae BATSHEBA sensu ; alter de mysterio intercalationis. Utriusque auctor R. JOSEPH GECATILIA. [Hunt. c14.]
CCCXLI.
Codex membranaceus, vetus, quem sibi ipsi R. CHAIIM BEN MOSHE eleganter transcripsit. Occurrunt ibi:
i°. Opus morale, Arabicum, a R. JOSEPH BAR JEHUDA BAR JOSEPB BAR HISPANO BARCINONENSI conditum, inscriptumque: Medicina animarum aegrotarum, et Conservatio cordium incolumium d, folia 155 complens. Dividitur septem in partes: prima de essentia animae; secunda, de partibus ejus; tertia, quae capitum 27 est, de incolumitate sive virtutibus ejus; quarta, de morbo sive vitiis ejus; quinta, de curatione ejus; sexta de tentationibus et afflictionibus ejus disserit; in septima probatur, tentationes illas animae esse proficuas. Laudantur ibi, praeter scriptores sacros et Talmudicos, Philosophi SOCRATES, PLATO, ARISTOTELES; Medici HIPPOCRATES, GALENUS; Mathematici PTOLEMAEUS, ABUNASAR; et ex Judaeis MAIMONIDES, SHERIRA GAON, BEN SIRA.
Cabbalistica literarum Alphabeti Hebraici Expositio e, paginis 21 constans: auctore R. JACOB COHEN. [Hunt. 518.]
CCCXLII.
Codex chartaceus, Arabicus, capite et calce carens, foliorum 145. Continet tractatum moralem, de quo sequentes supersunt sectiones: quarta, quae reliquis prolixior, de actionibus moraliter bonis et malis; quinta, quod in Decalogo omnes recte vivendi regulae comprehensae sint; sexta, quod virtutes et vitia
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 63
vitia imprimantur in animo per actus repetitos; Septima, de animi vitia debellandi extirpandique ratione; octava, quod intellectus humanus in hoc mundo sit peregrinus, unicus, singularis, pauper, indigens: totus enim mundus inferior est corporeus, intellectus autem spiritualis, ergo hospes; nona, quod, quae veram homini felicitatem pariunt, tria sint, sanctimonia nempe, et scientia; decima, quod is tantum sit inter homines Dominus, qui intellectu corpus subigit. De auctore non constat. [Hunt. 489.]
CCCXLIII.
Codex chartaceus, fatis polite, sed sine consignato anno, exaratus, ubi reperiuntur:
1°. Disputatio de vera religione, quae Cosri vel Cusri vocari solet. Disputatores sunt Rex Chozaraeorum et doctus quidam Rabbinus, qui Regi illi, cujus objectionibus nec Christianus nec Mohammedanus satisfacere poterant, religionem Judaicam probat, et tandem comprobat, eumque, una cum ejus populo, proselytum efficit. Illius auctor Fertur R. JEHUDA LEVI, a quo primum Arabice Scripto, deinde in linguam Hebraicam a R. JEHUDA TIBBONIDE conversa.
20. Epistola, a R. DON BONET PORPHET ad R. SHELOMO BAR ABRAHAM BEN ADDERETH missa, qua Judaei, qui in terris Provinciae Scientiis Christianorum operam navasse ferebantur, ab haereseos crimine vindicantur, et totus eorum coetus purgatur, foliis 30 constans. Titulus illi est : Scriptum Apologeticum a. [Hunt. 627.]
CCCXLIV.
Codex chartaceus, Arabicus, fatis concinne et scriptus et compactus, foliis 200 constans. Comprehenditur eo MOHAMMEDIS Coranus sive Alcoranus, punctis passim instructus: ubi Phatha, Dhamma, Kefra, notis Hebraicis; Tenwin, Teshdid, Hamza, Wesla et Medda, Arabicis exprimuntur. Capitum ad calcem adjicitur index [Hunt. 529.]
CGCXLV.
Codex chartaceus, madorem passus, folia non pauca vel trajecta vel inversa habens. Ibi leguntur :
i°. Tractatus de Matrimonio pudice sancteque servando, quinque capitibus, quae Portae Justiitae b appellantur, comprehensus: conscripsit R. ABRAHAM BEN DAVID in gratiam Fratris sui.
2°. Libellus de Chibbut Hakkeber sive percussione quae sit in sepulchro, capitibus quinque, foliis 2, constans: sequuntur R. ABIGDOR Cabbalisticae in GENESIN et EXODUM observationes. Desideratur sinis.
3°. Commentarius in Capitula Patrum Cabbalisticus, titulo: Arcanum Pirke Aboth C.
40. Opusculum de Sod Haggilgul sive mysterio revolutionis animarum, quod R. SHALOM BEN SAADIA SAITIN D, dum in urbe Caesaraugusta versaretur, ex majori Opere, ibidem invento, exscripsit.
50. Cabbalistica enarratio Praecepti de numerandis septem diebus, inter Pascha nempe et Pentecosten interjectis, septem vicibus. Titulus est : Mysterium Numerationis Manipuli e. [Hunt. 352.]
CCCXLVI.
Codex chartaceus, literis minutissimis anno Mundi 5205, CHRISTI 1445, exaratus, folia, quorum tria membranacea sunt, 138 implens. Opus exhibet reconditae et minimae trivialis doctrinae, in quo cum multa rationibus demonstrantur Philosophicis, tum plurima, quae ad
64 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
ad difficiliora et obscuriora sacrorum Librorum loca intelligenda mire conducunt et faciunt, adducuntur, titulo More Nebochim notissimum. Accedit Parasharum in calce index. [Pocock. 204.]
CCCXLVII.
Codex chartaceus, elegantissime a BARCUT BAR JOSEPH COHEN in gratiam R. SHELOMO BAR JOSHUA descriptus, idque Damasci anno Contractuum 1779, CHRISTI 1467, foliis 270 constans. Conspicitur ibi Opus, Arca Testimonii a appellatum, quod, XXII. capitibus complexum, disputat praecipue de mundi creatione; de sphaeris, planetis, stellis; de influentia divina in medium intellectus humani sive essentia Prophetiae ; de nominibus Angelorum; de nomine DEI duodecim literarum; de EZECHIELIS animalibus et rotis; de officio sandalphon; de luminaribus, turri Babylonica, diluvio; de arca foederis, Cherubim, Decalogo; de xxxii. sapientiae semitis; de oblationibus et sacrificiis; de cultu unius DEI, precum ratione, sabbati observatione; porro de JOBO ejusque Amicis; de quinque diversis circa providentiam divinam sententiis; de disputatione Satanae cum DEO ; de colloquio DEI ex turbine cum JOBO; denique de fundamentalibus Legis articulis. Illius auctor R. JEHUDA BEN R. JOSEPH CHORASANI.
[Pocock. 203.]
CCCXLVIII.
Codex chartaceus, eleganti exaratus manu, ubi continetur Operis, Doctor Perplexorum nuncupati, pars tertia, Arabice conscripta, agens de visione EZECHIELIS, de historia JOBI, de providentia DEI, de praeceptis MOSIS, denique de illis in scriptura rebus, quae secundum sensum literalem nullam utilitatem habere videntur. [Pocock. 211.]
CCCXLIX.
Codex chartaceus, litera luculenta, absque anni nota, Arabice exscriptus, quo comprehenditur R. MOSIS MAIMONIDAE Liber Praeceptorum, folia 186 complens: auctor ibi sexcenta et tredecim praecepta, quae in quatuordecim classes, Operi Jad Chasaka praemissas, distinxerat, ex scriptura proponit, et ex Mishna, Talmude, siphra, siphri, Tosaphta, praeclarioribusque Geonaeorum Doctorum scriptis, succincte exponit. Praemittitur index. [Pocock. 239.]
CCCL.
Codex chartaceus, Arabicus, complectens Libri, More Nebochim dicti, partem tertiam, quae sub finem duobus, pluribus passim in medio, foliis caret. [Pocock. 145.]
CCCLI.
Codex chartaceus, luculente exaratus, anni carens nota, ubi occurrunt:
10. Liber, Fundamentum Timoris b inscriptus, in xii. capita diductus: primum de Linguae sanctae elementis, deque Targum, Talmud, Masorae, Ethicae, Astronomiae et Psychologiae, utilitate disserit; reliqua de Praeceptorum natura, dignitate et praestantia, itemque arcano DEI timore, agunt. Illius auctor R. ABRAHAM ABEN EZRA.
20. Duplex ejusdem Libellus: prior sepher Hashshem de variis DEI nominibus; alter sepher Haechad de virtute numerorum ab uno ad decem.
3°. R. MORDECHAI BEN ELIEZER COMTINO in R. ABRAHAM ABEN EZRAE Fundamentum Timoris Commentarius, Adrianopoli in captivitate elucubratus. Laudantur ibi ABEN ROSHD in Expositione Librorum ARISTOTELIS de Physica ausculatione, et ABUBECR BEN TOPHAIL in Philosopho autodidacto HAI BEN JOKDHAN. [Pocock. 209.]
Codex
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 65
CCCLII.
Codex chartaceus, Arabicus, ubi repraesentatur Libri, More Nebochim appellati, pars prima, uno alterove sub finem solio carens. [Pocock. 212.]
CCCLIII.
Codex chartaceus, nitide et manu recenti exaratus, soliis 50 constans. Exhibet R. ISAAC BEN ABRAHAM Munimen Fidei a, scriptum nempe pestilentissimum, septemdecim capitum, quibus audacissimus ille Verpus, Doctrinam Judaicam confirmare, Christianam destruere, conatur. Oppugnat itaque Jesum Nazarenum, ss. Trinitatem, Eucharistiam, Baptismum, et quoque Pipior sive Pontificem Romanum: qua occasione, non contentus loca innumera ex MOSE, ISAIA, JEREMIA, EZECHIELE, HOSEA, AMOS, ZACHARIA, PSALMIS et DANIELE, CONgesta pravos in sensus detorquere, monstrosissimas in Evangelia quaestiones movet. Caeterum praefatio et auctoris nomen desiderantur; titulus latinis literis exprimitur. [Museo 176.]
CCCLIV.
Codex chartaceus, nuperus, folia, quorum 18 vacua sunt, 46 habens. Librum complectitur Anti-Christianum, XXXIII. capitibus comprehensum, quem R. ABRAHAM PERIZOL confecit, appellavitque in Praefationis fine: Disputatio de Lege b. Auctor primo varias circa Legem quaestiones excutit; de peccato deinde primi hominis, Trinitate, incarnatione, Messia, nominibus divinis, pane et vino MELCHISEDEKI, scala JACOBI, ligatione ISAACI, aliisque rebus, disserit; ultimo capite locum isaiae exponit: sanctus, sanctus, sanctus, etc. [Museo 165.]
CCCLV.
Codex chartaceus, nitidis exaratus characteribus, foliis 384 constans, quo continetur Opus Physico-Metaphysico-Theologicum, a R. MOSHE BEN JEHUDA compositum, inscriptumque: Amor in Deliciis c. In tres abit partes: prima disputatur de materia prima, corpore, motu et tempore, loco, vacuo, mixtione, meteoris, triplici anima; secunda, de substantia, accidente, existentia, toto et parte, universali et particulari, causa et causato, intelligentiis, necessario, contingente; tertia de divinationibus, prophetiis, creatione mundi, providentia DEI, promissione Legis, immortalitate animae, praemio et poena, resurrectione. Laudantur ABEN ROSHD, ARISTOTELES,
AVINCENNA, ABUHAMED.
[Museo 138.]
CCCLVI.
Codex chartaceus, haud ita pridem transcriptus, folia 52 implens. Comprehendit XXII. sectionibus Bella Domini d, acerrimam scilicet, isto nomine appellatam, de Religione disputationem, quae MECACHED inter et MEIACHED instituitur : ille Dogmata Christianorum proponit, explicat, variis scripturae sanctae oraculis munit: hic illa falsa esse docet. Fecit stygium hunc Foetum R. JACOB BAR RUBEN. [Museo 174.]
CCCLVII.
Codex chartaceus, perita exscriptus manu, folia 120 complens, ubi reperitur Liber, Convocationes sanctitatis e inscriptus, bipartitus: auctore R. JOSEPH SAMIGA. Prior pars agit de Praeceptorum, ad timorem et amorem DEI pertinentium, natura et indole, itemque commodis, ex illorum observatione redundantibus;
66 CODICES M ANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
dantibus; 'posterior, de Praeceptorum, ad Festa omnia et ritus spectantium, rationibus et causis: ubi simul ostenditur, quomodo homo perfectam ex iis in se fidem exstruere possit. Accedit capitum in calce index. [Maresc. 76.]
THEOLOGICI
IN OCTAVO.
CCCLVIII.
Codex chartaceus, totus Arabice exaratus, ubi reperiuntur:
i°. Liber de virtutibus Theologicis, fine decurtatus, soliis tamen 57, capitibus 25, constans, cui titulus: Director ad veram pietatis viam a. Complura explicantur ibi loca Biblica: laudatur et ABEN EZRA. Nullum de auctore verbum.
20. Tractatus de vita et moribus recte instituendis, a SOLIMAN BEN GABIROL ISRAELITA b anno Alexandreo 1428, CHRISTI 1116, saragossae sive Caesaraugustae compositus, inscriptusque: Correctio Morum c. Opus, secundum quinque hominis sensus, in quinque distinguitur sectiones, quarum unaquaeque quatuor habet subsectiones, quae singulae de virtute aliqua praecipiunt, quae ad illum sensum, cui sectio destinata est, prae caeteris pertinet. sic sectio prima de visu inscribitur: ad visum autem refertur superbia, humilitas, pudor, pervicacia. De his ergo argumentis ordine in quatuor illis subsectionibus praecipitur. Ita et de caeteris habendum est. [Hunt. 382.]
CCCLIX.
Codex chartaceus, duplici manu, ineleganti, descriptus, quo comprehenditur R. MOSIS MAIMONIDAE Libri, Doctor perplexorum appellati, Pars prima, Arabice elucubrata. [Hunt. 267.]
CCCLX.
Codex chartaceus, nitido exaratus charactere, nonnullis ab initio foliis carens. Tres exhibet anonymi Conciones, duas videlicet in Canticum MOSIS, unam, quae longior est, in diem Expiationis: assuitur quoddam in medio et calce fragmentum, in quo variae sententiae divinatoriae, ex animalibus et avibus deductae, leguntur. [Hunt. 481.]
CCCLXI.
Codex chartaceus, Arabicus, folia 142 complens. Ibi repraesentatur Theologiae Mohammedicae Didactico-Elencticae summa, anno Hegirae 679, CHRISTI 1280, condita, quae quatuor constat partibus: prima de Prophetia, ejus decem gradibus et quindecim utilitatibus, disserit; secunda Judaeorum tela repellit; tertia immani ausu cum Christianis disceptat; quarta in eo occupatur, ut Religionis Islamiticae Dogmata veritati divinae consona esse ostendat. Operis hujus cyclopii auctor EZZELDULAT SAAD BEN MANSUR BEN SAAD BEN HOBBATALLA. [Hunt. 390.]
CCCLXII.
Codex chartaceus, vetus, haud polite scriptus: in eo conspicitur Arabice Operis, quod scilicet More Nebochim nomine celebrari solet, pars secunda. [Pocock. 102.]
CCCLXIII.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1774, CHRISTI 1462, nitide transcriptus, foliis, quorum primum deest, 146 constans. Complectitur Librum Cosri Arabica
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 67
Arabica lingua, qui quinque absolvitur partibus: prima de variarum religionum et sectarum hominibus, illorumque dogmatibus, disputat; secunda quaestiones quasdam Hebraicas, ad nomina et proprietates divinas relatas, examinat; tertia de solitaria vita, rebus item mundanis et legalibus, tractat; quarta de derivatione nominum et attributorum divinorum, ac de rebus spiritualibus, disserit; quinta denique Metaphysicorum et scholasticorum de rerum credendarum fundamentis mentem exponit. Auctor R. JEHUDA HALLEVI. [Pocock. 284.]
CCCLXIV.
Codex chartaceus, universus Arabica lingua exaratus, ubi exhibentur :
i°. Anonymi de quibusdam magni momenti arcanis, in Opere Bereshith et Mercaba contentis, meditationes, anno Mundi 5287, CHRISTI 1527, descriptae, quibus in media praefatione hoc inditum nomen : Margaritae Mysteriorum a.
2°. Epistola, a R. MAIMON BEN R. JOSEPH ad consolandos Fratres suos, anno Contractuum 1471, CHRISTI 1159, in urbe Fessa conscripta, foliis 43 constans. Multa explicantur ibi loca Biblica, quorum primum ISA. XLV. 23.
3°. R. JOSEPH BEN AKNIN b de mensurarum, in Lege scripta et orali memoratarum, cognoscenda quantitate tractatus. Ex sex capitibus, quibus constare debebat, tria posteriora desiderantur. [Pocock. 186.]
CCCLXV.
Codex chartaceus, multiplici scriptus manu, quo continentur:
i°. R. MOSIS MAIMONIDAE Libri, More Nebochim nuncupati, capitum et argumentorum Elenchus, quem R. MOSHE BEN JEHUDA BEN MOSHE fecit.
2°. Opusculum morale, Liber Disciplinae c inscriptum, cum Commentario R. ISAAC ISRAELITAE, foliis l6 COnstans.
3°. sententiae morales, Alphabetico ordine digestae, BAR SYRAE D, vetustissimi auctoris Hebraei, qui a Judaeis nepos JEREMIAE Prophetae fuisse creditur, cum Conmentario. Prima est haec: Honora Medicum antequam eo opus habeas.
40. Anonymi in sententias aliquot morales, quae singulae a voce Leolam, id est semper, incipiunt, Commentarius, titulum hunc prae se ferens; Expositio Leolam c.
50. Varia variis ex Libris excerpta, ubi praesertim de Jubilaeo anno, de potentiis animae, de precatione, unitate DEI, intellectu hominis, corporum motu.
6°. Incerti scriptoris in PENTATEUCHUM Commentarius, initii expers, incipiens quippe a Parasha, quae extat EXOD. x. 1. sequuntur Miscellanea Theologica et Cabbalistica partim, partim Philosophica.
7°. Liber et initio et auctoris nomine destitutus, in quo tales explicantur Quaestiones: Cur assimilatur dives seminatori et messori? Cur assimilatur cupidus hirudini? Cur assimilatur pax vasi integro? Constat quaestionibus centum, foliis 30.
8°. Tabulae duae : prior Planetarum in singulas noctis et diei horas effectiones; posterior divinationes ex Tekuphis, exhibet. V. g. si Tekupha Tebeth veniat hora quarta et dimidia noctis, erit vilitas annonae : si hora quarta et dimidia diei, caritas annonae. [seld. sup. 104.]
CCCLXVI.
Codex membranaceus, concinnis, sine anni nota, exaratus literis: Ibi occurrunt:
1°. R. JEHUDAE BAR SHEMUEL BEN ABAS
66
CODICES M ANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
ABAS a de Praeceptorum Mosaicorum ratione et intentione tractatus, capitibus quindecim, foliis 78, constans, qui titulum in sex distichis, praefationi initio mutilae subjectis, geminum gerit, alterum nempe Illustrabit Semitam b, alterum Virga Jehudae; prior ad Libri argumentum, posterior ad auctoris nomen, respicit. In postremo capite talis studiorum praescribitur ordo : Puer, inde ab anno aetatis tertio vel quarto ad annum 28, discet primo literas, puncta vocalia, accentus; leget deinde sectiones Legales, Targum, Prophetas priores, Prophetas posteriores, Hagiographa; conseret hinc se ad Grammaticam, Talmud, sexcenta et tredecim Praecepta, praeclariores item in illa Commentarios; denique desudabit in Medicina, Arithmetica, Astronomia, Geographia, Logistica, Dialectica, Algebra, Musica, statica, Mechanica, Physica. Multi commendantur auctores.
2°. Ejusdem Opusculum morale, ex argumento Fons vitae C, ex auctoris nomine Oblatio Jehudae, inscriptum, folia novem implens. Initium sit a PROV. XXIX. 15. [Museo 197.]
CCCLXVII.
Codex chartaceus, luculento exscriptus charactere. In eo leguntur:
i°. Inquisitio de vera religione, veroque DEI cultu, instituta a quodam Chozaraeorum Rege, qui primo quidem cum Philosopho gentili et Christiano congressus tandem Judaeum advocarit, ejusque argumentis convictus veritatem religionis Judaicae agnoverit. Est Liber Cosri.
2°. PTOLEMAEI sive Fructus Librorum ejus, a centum Aphorismis Astrologicis Centiloquii d nomine appellari solitus, cum Commentario, quem ABU GIAAFAR BEN JOSEPH BEN ABRAHAM confecit. Librum hunc, inquit R, KALONYMUS in calce, ex Arabico Hebraice converti anno mundi 5074, CHRISTI nempe 1314. [Bodl. 2573, 840.]
CABBALISTICI.
IN FOLIO.
CCCLXVIll.
Volumem membranaceum, uno grandi folio, duos pedes lato, quatuor pedes longo, constans. schema exhibet Theologiae Cabbalisticae, picturis verbisque expressum, sive arborem Cabbalisticam, magnificentissime delineatam, in qua ab En soph seu Infinito, quod in summo voluminis margine est, per lineas et circulos, minio aliisque coloribus distinctos, nomina divina et decem sephiroth conspiciuntur descripta, adjectis hinc inde amplis explicationibus, e Libris Cabbalisticis decerptis. In inferiore schematis parte Currus EZECHIELIS ; infra hunc, Hortus Eden, depingitur: latus dextrum Candelabrum aureum ; sinistrum, Mensa cum panibus propositionis, ornat. In fine haec legis: Christianus descripsit haec, cui nomen est JACOB CHEBRON SCOTUS E. [Bodl. Arch. A. 9.]
CCCLXIX.
Codex chartaceus, litera lectu facili exaratus, ubi habentur:
i°. R. AKIBAE Alphabetum f sive Cabbalistica de singulis literis meditatio, quatuor paginis constans.
2°. Commentatio succincta in ARISTOTELIS Logicam, Physicam et Metaphysicam, a R. JEHUDA COHEN BEN SHELOMO TOLETANO facta, et Expositio sapientia
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 69
sapientia a dicta, solia 83 complens. Praemittitur praefatio.
30 Versuum difficiliorum in GENESI, PSALMIS et PROVERBIIS, elucidatio, solia 17 implens: eodem auctore.
40. Explicatio Terminorum, apud Logicos receptorum, quae auctorem habet R. MOSHE BEN MAIMON. Capitibus xiv. soliis 8, constat.
50. Tractatus Astronomicus, x. capitum : primum agit de Coeli et Terrae figura, partibus, situ; secundum, de sole, motu ejus primo et secundo; tertium, de Luna, motu ejus communi et proprio; quartum, de Eclipsibus solaribus et lunaribus; quintum, de quinque vagorum siderum motu in longitudinem; sextum, de motu eorundem irregulari; septimum, de planetarum motu in latitudinem; octavum, de stellarum sub radiis solis occultatione, atque ex iis emersu; nonum, de magnitudine terrae, ejusque cum stellis proportione; decimum, de stellarum Fixarum incessu, illarumque, in borealibus et australibus astris, numero. Videtur auctor hujus numero 20. memoratus R. JEHUDA.
6°. R. MOSIS NARBONENSIS in ABU ACHMED ALGAZALI Librum de Opinionibus Philosophorum, in rebus scilicet Logicis, Physicis et Metaphysicis, Expositio b sive Commentarius, ultra Logicam non procedens. [Pocock. 343.]
CCCLXX.
Codex chartaceus, nobili charactere anno Contractuum 1574, CHRISTI 1264, transcriptus, solia 50 complens. Tractatum continet antiquitate et Cabbalistica subtilitate eximium: nomen illi est sepher Jesira sive Liber Creationis, qui xxxii. sapientiae semitis, quas xxii. Alphabeti literae et x. sephiroth constituunt, absolvitur, cum Commentario Arabico, cujus auctor R. SAADIA GAON. Arabica inscriptio est haec: Liber hic vocatur Liber Primordiorum, relatus ad ABRAHAMUM Patrem nostrum, super quem pax c [Pocock. 256.]
CCCLXXI.
Codex chartaceus, nitidissime haud ita pridem exaratus. Continentur ibi:
i°. Opus Cabbalisticum, Vestes Arcae et Turris Chananel d inscriptum, soliis 86, septem sectionibus, 28 capitibus, constans, ubi, adhibita literarum, punctorum, accentuum apicumque, vi et potestate, de Creatione et sephirarum emanatione disseritur: sectio prima lucem primo die conditam; postrema, quae Illuminans oculos vocatur, hunc explicat locum: Itaque perfect sunt coeli et terra, et omnis exercitus eorum. Contexuit id R. SHEM TOB BAR ABRAHAM anno Mundi 5085, CHRISTI 1325, saphetae in Galilaea.
2°. Tractatus magnam partem Cabbalisticus. Liber animae sapientis e, alias Mishkal sive Trutinae, dictus, solia 47 complens. Dividitur in quinque partes, quarum prima de animae humanae natura; secunda, de illius post: mortem statu; tertia, de cruciatibus qui improbos in gehenna manent; quarta, de seculo venturo; quinta de resurrectione mortuorum agit: subjicitur peculiare caput de recondita quadam rituum et festorum explicatione. Ait auctor in media praefatione: Ego MOSHE BAR SHEM TOB LEGIONENSIS f concinnavi Librum hunc anno Mundi 5050, nempe CHRISTI 1290. [Hunt. 41.]
CCCLXXII.
Codex chartaceus, anno mundi 5175, CHRISTI 1415, a R. SHEM TOB MEDICO, HISPANO,
66 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
HISPANO, TOLETANO, ad ornandam quidem Bibliothecam suam, sed ineleganter, exscriptus. In eo occurrunt:
1°. R. NECHONIAE FILII KANAE de nominibus literarum Alphabeti Hebraici, illarumque mysteriis Cabbalisticis, tractatus, Commentario amplo, cujus non designatur auctor, illustratus, titulum hunc prae se serens: Liber similitudinis Opus, in civitate Thebes exaratum, tribus partibus, 115 soliis, absolvitur. Praefationis tale est initium: Omni tempore vestes tuae sint albae, et oleum super caput tuum non deficiat.
20. Ejusdem NECHONIAE de Unitate live essentiali DEI nomine, reliquisque nominibus divinis, meditatio, cum anonymi Expolitione, solia 37 implens. Ait exscriptor in calce: Ego SHEM TOB MEDICUS, HISPANUS, FILIUS R. JACOB HISPANI H,
descripsi Librum hunc, qui Commentarius est in Iichud Cabbalisticum, Philippopoli, cum laborassem ex podagra : commoratus enim ibi sum 18 dies, aegrotans in domo Honoratissimi R. AHARON; descripsi inquam illum in mense Nisan anni 5175. [Hunt. 309.]
CCCLXXIII.
Codex chartaceus, recentissima exaratus manu, soliis 208 constans. Commentarium continet succinctum, Cabbalisticum, in Tractatus Talmudicos de Benedictionibus, de sabbato, de Volumine ESTHER, de Jejunio, de Festivitate, de initio anni, de Tabernaculo, de Paschate, de Profanis, de Commixtionibus, de Fratriarum jure, de Muliere declinante, de Literis matrimonii, de Libellis repudii, de sponsalibus. Hoc operi inditur nomen: Thesaurus Gloriae c. De auctore, qui forte R. TODROS LEVI; nullum verbum. [Arch. seld. A, 50.]
CCCLXXIV.
Codex chartaceus, luculente, non desinito scriptionis tempore, exscriptus, solia 328 complens. Eo comprehenditur R. ELKANAE BEN JERUCHAM Opus Cabbalisticum, Liber Mirabilium d nuncupatum, quod, omissa praefatione, ita in exponenda prima GENESEOS Parasha versatur, ut totam simul de x. sephiris, et XXXII. sapientiae semitis, doctrinam pertractet: praeterea universum Mundi systema cum signis orbium coelestium, Planetarum et Eclipsium, exhibet. In fronte recens possessor ait: Liber hic est R. NACHUM de sapientia Cabbalae. [Bodl. 3741, 4.]
CABBALISTICI.
IN QUARTO.
CCCLXXV.
Codex chartaceus, duplici exaratus manu, ubi reperiuntur:
i°. sepher Jesira sive Liber de Creatione, falso ABRAHAMO Patriarchae ascriptus, cum scholiis, quae RAMBAN confecit. Soliis 13 absolvitur.
2°. Commentarius in Canticum Grdduum SALOMONIS e, soliis 112 constans: ibi quid sit Bonum et quotuplex explicatur; sALOMONIS Regis virtutes et perfectiones enarrantur; ad bona spiritualia comparanda via monstratur. Auctor est, qui Cheshek shelomo composuit.
30. Commentarius in CANTICUM CANTICORUM, Desiderium SALOMONIS F, appellatus, solia 38 habens. Desideratur linis. [Laud. L, 15.]
Codex
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 71
CCCLXXVI.
Codex chartaceus, initio truncus, anno Mundi 5294, CHRISTI 1534, transcriptus, soliis 225 constans. Ibi exhibetur R. PEREZ COHEN Dispositio Divinitatis a. una cum Commentario R. JEHUDAE CHAIIT. Opus, in officina Cabbalistarum elaboratum, tractat de Divinitate DEI, de nominibus divinis, de sephiris, de homine ejusque lapsu, de curru EZECHIELIS, de mundo, de siderum influxu, de Cabbalistico septenario, octonario et denario. Triplex reperitur in calce Tabella, ad Calendarium Judaicum pertinens. [Pocock. 208.]
CCCLXXVII.
Codex chartaceus, haud ineleganter exaratus, quo continenter:
i°. Liber Doctrina bona b inscriptus, soliis 27, sex capitibus, constans: eo pertinet, ut animae humanae dignitatem, existentiae ejus causam, operationis ejus excellentiam, Cabbalistice demonstret. Auctor est R. JEHUDA BAR SHELOMO KANPANTONI C.
2°. sepher Temuna sive Liber similitudinis. Ita R. NECHONIA BEN KANA suum de mystica literarum significatione tractatum appellat. [Hunt. 422.]
CCCLXXVIII.
Codex chartaceus, non una scriptus manu, ubi continentur:
i°. Quaesita quaedam Cabbalistica de animarum revolutione, et aliis rebus, a R. JEHUDA HACHAIIT proposita, CUM Responsis cujusdam BEN R. JOSEPH CASTILIENSIS. Liber solia 16 implet.
20. Commentarius anonymi Cabbalisticus in EZECHIELIS Prophetae Haphtaram: nectitur ei R. JOSEPH GECATILIAE sed Mercaba sive Mysterium currus.
30. Incerti auctoris de decem sephiroth tractatus, 72 soliis constans.
4°. Liber, Tabernaculum Testimonii inscriptus, a R. MOSHE BAR SHEM TOB LEGIONENSI anno mundi 5053, CHRISTI 1293, compositus, cui quinque sunt sectiones: prima disserit de mundi mysterio; secunda, de homine; tertia, de anima; quarta, de gehenna, quinta, de paradiso. Absolvitur 73 soliis.
5°. R. BECHAI BEN ASHER Mensa quadrata. e Agitur eo in Opere de benedictionibus, urbanitate, et aliis ceremoniis, ad mensam servandis. Constat capitibus quatuor, soliis 21. [Hunt. 441.]
CCCLXXIX.
Codex chartaceus, literis lectu perdifficilibus, minutis, exaratus, soliis 165 constans. Ibi exhibetur Liber Mirabilium f, Cabbalisticas commentationes in primam GENESEOS sectionem, decem sephiras, duas et triginta sapientiae semitas, complectens: auctore R. ELKANA BEN JERUCHAM. Haud pauca sub finem desiderantur. Opus hoc recens possessor Hakkana vocat. [Hunt. 551.]
CCCLXXX.
Codex partim membranaceus, chartaceus partim, situ exesus, ubi occurrunt :
i°. Anonymi de decem sephiroth, et nominibus divinis, illis adjungi solitis, tractatus, 48 solia implens. Titulus illi est : seculum divisionis g.
2°. Commentarius in sepher Jesira, ab ELIA LEVITA anno Mundi 5159, CHRISTI 1399, descriptus, soliis 90 constans. Auctor non indicatur. [Hunt. 525.]
CCCLXXXI.
Codex chartaceus, tum initio tum fine mancus, soliis tamen 223 constans. Collectanea continet varia, partim ex Operibus Cabbalisticis, partim ex Commentariis
72 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
mentariis Biblicis, partim ex Talmude, decerpta, quibus recentior manus hunc praefixit titulum: Liber Meditationum a. Praecipuum ibi locum merentur R. JEHUDAE NATHANIS in Threnos, et R. JOSEPH ABEN VEGAE in librum ESTHER, observationes. [Hunt. 412.]
CCCLXXXII.
Codex chartaceus, fugientibus exaratus literis, solia 48 implens. Complectitur Commentarium in omnia Judaeorum Festa Cabbalisticum, cujus Inscriptio, praefationi praeposita, haec est: Hae sunt solennitates Jehovae, convocationes sanctae, quibus convocabitis eos stato tempore suo h. Auctoris nomen subticetur. [Hunt. 520.]
CCCLXXXIII.
Codex chartaceus, charactere minutissimo, recentissimo, descriptus, solia 215 complens. Ibi occurrunt quatuordecim circiter sectiones, ad R. MOSHE CORDUERO Tractatum Cabbalisticum, Paradisus Malogranatorum c inscriptum, pertinentes, quibus scita Judaeorum de decem sephiroth, de nominibus divinis, itemque de triginta et duabus sapientiae semitis, explicantur, adjectis variis hinc inde schematibus Cabbalisticis. Praemittitur praefatio, cum Carmine, in quo singuli versus a literis nominis R. ISAAC BEN MESHULLAM, qui puta id condidit, incipiunt. [seld. Arch. A, 56.]
CABBALISTICI
IN OCTAVO.
CCCLXXXIV.
Codex chartaceus, haud pridem exscriptus, soliis 39 constans. Librum continet Cabbalisticum, in quatuor sectiones, quae in plura iterum capita abeunt, distinctum: prima agit de Cabbalistarum circa causam primam et decem sephiroth sententia; secunda, de virtutibus sephiroticis, et quomodo regatur ab iis mundus; tertia, de nominibus, quae Cabbalistae, in arte Cabbalistica, sephiris addunt; quarta, de rationibus, Cabbalae studium firmantibus. Auctor in ultima hac sectione vocatur R. JOSEPH BEN VAKAR.
[Laud. L, 12.]
CCCLXXXV.
Codex chartaceus, autographus, solia 100 implens, ubi reperitur Commentarius Cabbalisticus in Preces Judaeorum matutinas, pomeridianas, vespertinas, et ad Festa pertinentes: quem R. JEHUDA BEN SHABTAI, cognomento HAGGISI D, anno Mundi 5209, CHRISTI 1449, composuit, inscripsitque: Laudes Jehovae e. Praeponitur praefatio, carmine concepta. [Hunt. 513.]
CCCLXXXV.
Codex chartaceus, mole exiguus, charactere lectu difficili exaratus, ubi continentur:
i°. Liber Magicus et Cabbalisticus, qui Adamo ab Angelo Rasiel traditus fingitur, exhibens regulas, quibus rite observatis, et certorum Angelorum nominibus in auxilium vocatis, mira patrari, bona procurari, mala averti possunt. Docet v. g. quomodo longissima itinera brevissimo temporis intervallo emetienda : quomodo tempestas foeda, nautarum ministeria turbans, compescenda: quomodo gratia apud Reges et Principes ineunda. sequuntur R. ASHER BOTRILO, R. SHIMON BEN JOCHAI et R. GAON, ejusdem farinae Libelli.
20. Tractatus Magicus. Ibi Rasiel SALOMONI
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 73
SALOMONI de arcanis, in astrorum, Lapidum, plantarum, animalium, thymiamatum sive suffumigationum, annorum, mensium, dierum, noctium, horarum, spirituumque, natura reconditis, praecepta tradit, atque ad miras inde res perficiendas viam aperit. [seld. Arch. A, 107.]
CCCLXXXVII.
Codex chartaceus, anno Mundi 5346, CHRISTI 1586, inscite descriptus, soliis 144 constans. Opus exhibet Cabbalisticum, R. JESHUAE COHEN ABEN AHARON COHEN a Responsa ad dubia quaedam de decem sephiroth, a R. JOSEPH HALLEVI proposita, complexum, titulo: Via Fidei. Complura ibi e sepher Jesira, Zohar, Tikkunim, et antiquioribus Rabbinis, petita. [Marsh. 705.]
CCCLXXXVIII.
Codex chartaceus, literae elegantia destitutus, comprehendens soliis 270 R. JOSEPH GECATILIAE de Nominibus et attributis divinis, ac decem sephiroth, tractatum, qui hunc prae se fert titulum: Portae Lucis b. Divinus ille, ut vocant, Cabbalista, natus in Hispania, floruit seculo decimo quinto. [Bodl. 3012, 23.]
HISTORICI
IN OCTAVO.
CCCLXXXIX.
Codex chartaceus, Sine cura transcriptus, Opus complectens Chronologico-Historicum, a R. ABRAHAM BEN R. SHEMUEL ZACUT contextum, ac Liber Prosapiarum c nominatum, quod solia 550 complet. Auctor ibi, praemissis nonnullis ad res antiquissimas relatis, seriem et successionem Doctrinae oralis, inde a MOSE ad suam aetatem, annum videlicet Mundi 5260, CHRISTI 1500, deductae, ostendit; gesta Regum tum Israelitarum tum gentium breviter edisserit: insuper de aechmalotarcha sive Judaeorum, apud Babylonios exulantium, Principe, ejusque auctoritate et jurisdictione; de duplici Academia, sorana nempe et Pumbedithana; de diversis populi Judaici fatis; de Trihaeresio sub Templo secundo exorto, aliisque huc pertinentibus, luculentissime praecipit. Liber a fine mutilus est, et non paucis in locis ab editis discrepat. [Hunt. 504.]
CCCXC.
Codex chartaceus, pulchre exaratus nitideque, solia 35 implens. Occurrit ibi R. JOSE BEN CHELPETHAE ZIPPONENSIS Libellus, Ordo seculi d nuncupatus, qui, xxvi. capitibus constans, Historiam mundi e scriptura, inde a prima rerum origine usque ad septuaginta septimanas Propheticas perductam, exhibet: plura reperies in editis capita. [Hunt. 487.]
CCCXCI.
Codex chartaceus, literis prave effictis, difficillime legendis, exscriptus, quo comprehenditur anonymi de sultanorum Ottomannicorum OTHMANI 11. MUSTAPHAE 1. AMURATI iv. vita et rebus gestis tractatus, fine truncus, soliorum 34. Praemittitur Imperatorum ab OTHMANO 1. ad IBRAHIMUM usque feries. [Pocock. 31.]
PHILOSOPHlCl
IN FOLIO.
CCCXCII.
Codex membranaceus, universus de Arabico expressus, soliis, duplici columna distinctis, 308 constans. Occurrunt in eo:
i°. Liber
74 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
10. Liber de HAI BEN JOKDHAN fabulosus, ab ABUBECR BEN TOPHAIL A compositus, et a R. MOSE NARBONENSI commentario illustratus, solia 119 implens. Auctor ibi exemplo BEN JOKDHAN ostendit, quomodo ex inferiorum contemplatione ad superiorum notitiam mens humana ascendere possit.
20. R. MOSIS NARBONENSIS tractatus, quo ABUBECRI BEN ALSAIG in Libro, Regimen solitarii sive Eremitae, qui pars est civitatis b, inscripto, intentio exponitur, solia novem continens.
30. Epistola AVERROIS, Possibilitas Conjunctionis c appellata, docens, quomodo intellectus hominis cum intellectu superiori, mente nimirum divina, conjungere se queat. Accedit commentarius MAGISTRI BIDAL, qui est R. MOSES NARBONENSIS.
4°. Ejusdem tractatus, Bilances Contemplationum d nuncupatus, in quo, per capita sex et viginti, de DEO, creatione mundi, essentia et immortalitate animae, ratione item prophetiae, ita disseritur, ut aequum ab iniquo in dictis, rectum ab erroneo in cogitationibus, verum a falso in fidei articulis, bonum a malo in actionibus, facile discerni possit.
50. Opus morale, xxxii. capitum, ab ABUCHAMED ALGAZALI CONCINNAtUM, inscriptumque: Bilances Justitiae e. Ibi alta eorum dementia, qui aeternae felicitatis curam vel in minimis ponunt, vel procrastinant, depingitur: blandimentorum mundi, omniumque, quae cum terra rationem habent, vanitas ostenditur: sapientiae et sanctarum actionum ad vitam beatam ac sempiternam obtinendam necessitas evincitur, Nomen interpreti R. ABRAHAM BAR SHEMUEL HALLEVI BEN CHASDAI.
6°. Ejusdem de Mysteriis Luminum divinorum Liber, cui titulus: Fax Luminum in Paradiso Florum . Primum ex tribus, quibus comprehenditur, capitibus demonstrat, non dari, praeter DEUM, proprie dictum lumen. secundum parabolas a lampade, face, igne et aliis, desumptas explicat; ac praeterea de gradibus spirituum commentatur: ubi interpres R. ISAAC BAR JOSEPH FESSANUS multa et mutavit et addidit. Tertium de hominibus vel sola luce, vel sola caligine, vel mistim utraque, coopertis disserit.
7°. Anonymi in ARISTOTELIS de Anima libros commentarius, quem R. MOSHE BAR SHEMUEL BAR JEHUDA BEN TIBBON anno Mundi 5021, CHRISTI 1261, convertit. [Roe. 257, 11.]
CCCXCIII.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, splendidissime exaratus. Leguntur ibi:
1°. AVERROIS in ARISTOTELIS octo Physicorum Libros commentarius, a R. CALONYMO FIL. CALONVMI FIL. MEIR anno Mundi 5077, CHRISTI 1317, aetatis 30, ex Arabico Hebraice conversus, soliis 97 constans.
2°. Ejusdem in ARISTOTELIS de Coelo et Mundo Libros expositio, solia 78 complens: hunc R. SHELOMO HAROPHE BEN IJOB HISPANUS anno Mundi 5120, CHRISTI 1360, transtulit.
30. AVERROIS in ejusdem Philosophi de Animalibus Libros, inde a sectione xi. usque ad xix. commentarius, a R. JACOB BAR MACHIR anno Mundi 5063, 1300, conversus, solia 91 implens. [Hunt. 79.]
CCCXCIV.
Codex partim membranacens, chartaceus partim, a R. ELIEZER BAR MOSHE anno
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 75
Anno Mundi 5247, CHRISTI 1487, charactere descriptus tersissimo, soliis 324 constans. Ibi exhibetur R. JOSEPH ABEN SHEM TOB A IN ARISTOTELIS Ethica ad NICOMACHUM, quae in prologo a R. DON MEIR ALGUADESH dicuntur translata, Commentarius, in decem partes, decem Ethicorum libris respondentes, distinctus. Prima tractat de beatitudinis desiderio singulis hominibus innato; secunda, de virtute ethica; tertia, de virtutum actionibus; quarta, de bonorum morum praestantia; quinta, de justitia et judicio; sexta, de recta ratione et habitibus intelligentiae ; septima, de recto, peccato et voluptatibus; octava, de amicitia et variis ejus speciebus; nona, de inaequalitate amicorum ; decima, de voluptate et dolore in genere.. [Maresc. 12.]
CCCXCV.
Codex chartaceus, luculente exaratus, solia 142 implens. Complectitur AVERROIS in ARISTOTELIS quatuor Physicorum libros priores Commentarium: interprete anonymo. Nonnulla sub finem desiderantur. [Hyp. Bodl. 78.]
PHILOSOPHICI.
IN QUARTO.
CCCXCVI.
Codex chartaceus, una totus exaratus manu, ubi habentur:
i°. ABUCHAMED ALGAZALI de Philosophorum in Arte disserendi opinionibus tractatus, ex Arabico a R. ISAAC ALBALAG Hebraice conversus, et observationibus illustratus, soliis 36 constans. subjicitur Alphabetum Hebraicum.
20. Compendium Logicum ad mentem ARISTOTELIS, quod 32 paginas complet: auctore anonymo.
3°. R. MOSIS MAIMONIDAE Higgaion sive Logica, capitibus quatuordecim, soliis 19, comprehensa.
4°. succinctissimus incerti auctoris iii ARISTOTELIS de Categoriis, Interpretatione et Analyticis, Libros commentarius, soliorum 20. sequuntur in Categorias Chiddushin sive novae observationes.
50. ABUCHAMED ALGAZALI de Philosophorum in Metaphysica et Physica sententiis tractatus, solia continens 921 Titulus est : Liber Opinionum b. [Laud. L, 7.]
CCCXCVII.
Codex chartaceus, duplici exscriptus manu, in quo reperiuntur :
10. ARISTOTELIS Ethicorum ad NICOMACHUM Libri decem, a R. DON MEIR ALGUADESHI c, qui se pagina tertia MEIR BEN SHELOMO appellat, ex lingua Graeca in Hebraicam conversi, ac scholiis illustrati. Absolvitur opus soliis 124.
2°. R. JOSEPH BEN CASPI in ARISTOTELIS de Moribus Libros commentarius, in decem tractatus distinctus: complet 90 solia.
30. Ejusdem in PLATONIS de Republica Libros expositio, paginis 48 constans.
40. Excerptiones, partim ad animam ejusque divisiones, partim ad Musicam, pertinentes: junguntur his GALENI de anima humana sententiae. [Pocock. 17.]
CCCXCVIII.
Codex chartaceus, charactere lectu haud difficili exaratus, solia 116 numerans. Ibi exhibetur R. GERSHOM BAR SHELOMO Opus, Porta Coeli, nuncupatum, in tres partes diductum : prima, ad Physicam relata, disserit de quatuor elementis, exhalationibus, tonitru, fulgure, terrae motu, stellis cadentibus, lampade, igni perpendiculari, fluviis, mari,
74 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
mari, ventis, grandine, nubibus, iride; porro de montibus, metallis, lapidibus, plantis, ovibus, capris, tauris, equis, asinis, elephantis, canibus, lupis, porcis, felibus, leonibus, cervis, avibus, apibus, formicis, araneis, piscibus; denique de homine, ejusque ossibus, oculis, palpebris, auribus, naribus, dentibus, lingua, barba, collo, jecore, pulmone et anima. Reliquae partes, quarum prior de Astronomicis, posterior de unitate DEI rebusque divinis, agit, desunt. [Pocock. 42.]
CCCXCIX.
Codex chartaceus, luculente descriptus, complectens fragmentum Arabicum de utili Librorum lectione, soliis, quorum sex vacua sunt, 16 comprehensum: auctore R. MOSHE BEN MAIMON. Voces, inquit in initio is, sunt veluti formae conceptuum, eodem eos indicantes modo, quo corpus motum, in se existentem, indicat. [Pocock. 18.]
CCCC.
Codex chartaceus, universus Arabico sermone, absque anni nota, exaratus. Comprehenduntur eo:
1°. ALCHAPHEDH BEN ABDALLA IBN MOHAMMED ABI ALSAID ALPTOLEMAEUSI a Responsiones ad septem Quaestiones sequentes. Quid sibi vult hoc Philosophorum dictum: series entium a prima causa similis est circulo imaginativo, qui incipit a puncto et ad idem revertitur, et cujus reversio sit in forma hominis? Quid hoc: Essentia hominis ad id post mortem pertinget, ad quod scientia ejus in vita pertingebat; quippe scientia ejus similis est circulo imaginativo? Quid hoc: Intellectus particularis habet vim sibi formam intellectus universalis repraesentandi? Quid hoc: Numerus sunt circuli imaginativi, cuique illius gradui, unitatibus nempe, decadibus, centenariis, millenariis, etc. circulus est? Quid hoc: Attributa divina non recte attribuuntur DEO nisi per negationem? Quid hoc: DEUS benedictus non novit nisi se ipsum? Denique quae sunt argumenta pro immortalitate animae rationalis? Liber hic, infra Hebraice occursurus, non est distinctus ab eo, quem Clarissimus WOLF. Bibl. Hebr. Tom. 11. p. 1390, ex conjectura Plaustra cogitationum vocat.
2°. scriptum anonymum, in quo tria Quaesita, quorum quodque decem absolvitur sectionibus, cum rationis ac religionis legibus conseruntur: primum est de rerum, quae in tota natura constant, omnium Opifice; secundum, de anima, ejusque facultatibus; tertium, de prophetiis, et revelationis ratione. Nonnulla sub finem desunt.
3°. AvicENNAE de scientiarum divisionibus libellus, quatuordecim paginis constans.
40. Ejusdem de illa Philosophiae Orientalis parte, quae ad res naturales spectat, tractatus, paginas 180 complens. Quaedam in medio, ad quae supplenda 12 solia chartae purae adjecta sunt, desiderantur. [Pocock. 181.]
CCCCI.
Codex chartaceus, exilibus literis, fine anni mentione, descriptus, ubi reperiuntur:
10. R. ALI in Ifagogen PORPHYRII Commentarius, soliis 30 constans.
2°. Ejusdem in ARISTOTELIS de Categoriis Librum expositio : complet solia 59.
2°. Ejusdem in Librum de Interpretatione elucidatio, solia 50 implens. Titulus in codicis fronte generalis est hic: Illustratio in Libros Logices b. [Hunt. 519.]
CCCCII.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, in quo conspiciuntur :
1°. Ifagoge
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIAS. 77
10. Ifagoge PORPHYRII de quinque vocibus sive praedicabilibus, cum illustratione Philosophi AVERROIS, octodecim soliis constans.
20. AVERROIS in ARISTOTELIS Categorias, itemque Perihermenias sive de interpretatione librum, commentarii. Continent solia 86.
30. succinctissimus de syllogismo et Demonstratione tractatus, ex lingua Arabica in Hebraicam ab anonymo translatus. Hujus auctor ABUNASAR ALPHARABI.
4°. AVERROIS in Analytica priora et posteriora Commentarius, soliorum 54. Interpretatio horum Librorum, quos ABEN ROSHD composuit, absoluta est a R. JACOB BAR ABBA MORI BAR ANTOLI, ut ipse in calce profitetur, Neapoli mense Adar secundo, anno Mundi 4992, CHRISTI 1232. [Hunt. 419.]
CCCCIII.
Codex chartaceus, anno Mundi 5 244, CHRISTI 1484, scitissime exaratus, soliis 72 constans. Complectitur Opus Logicum, titulo Compendii a, idque ab ABEN ROSHD compositum, et a R. JACOB BAR MACHIR anno Mundi 5050, CHRISTI 1298, Hebraice translatum. Exscriptor appellatur R. SHABTAI BEN R. MOSHE CRETENSIS b. [BodI. Arch. D, 60.]
CCCCIV.
Codex chartaceus, minutissimo exaratus charactere, solia 90 complens. Ibi reperitur ABUCHAMED ALGAZALI Liber, de Philosophorum Opinionibus inscriptus, in duas partes distinctus, quem R. MEIR VIDAL illustri et dilucido commentario persequitur. Prior pars, ad res Metaphysicas pertinens, disputat de entium divisione; de prima causa; de attributis divinis; de actionibus DEI, rerumque omnium ad eum relatione; de modo,
quo creaturae ab eo existentiam suam acceperint: posterior, ad Physicam relata, agit de motu, loco et vacuo; de corporibus simplicibus; de mixtis et compositis; de anima vegetativa, sensitiva et humana; de iis, quae de intellectu agente in animam hominis influunt. [Museo 179.]
CCCCV.
Codex chartaceus, exili transcriptus litera, soliis, quorum ab initio quindecim, totidem a fine, vacua sunt, 56 constans. Exhibet ABUCHAMED ALGAZALI de Logica, ejus utilitate et partibus, tractatum, cum Commentario, cujus auctor R. MOSHE NARBONENSIS. Desideratur praefatio. [Museo 202.]
CCCCVI.
Codex chartaceus, haud ita pridem, fine indicato anno, exaratus, quo continentur:
1°. Compendium Logicae Aristotelicae, soliis 56 complexum : auctore R. JOSEPH ABEN CASPI. Considerata, inquit is, tenuissima hominum in disciplinis intellectualibus cognitione, exiguaque illorum ad temporis hujus studia inclinatione, cum brevitate vitae, consultum duxi compendium doctrinae Logicae concinnare brevius succinctiusque eo, quod ABUNASAR et AVERROES confecerint.
2°. R. ABRAHAM ABIGDOR de syllogismorum terminis, figuris item et modis, Libellus, octo constans soliis. [Rawlins. L.]
PHILOSOPHICI.
IN OCTAVO.
CCCCVII.
Codex membranaceus, una eaque eleganti manu exscriptus. ibi traduntur :
78 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
10. Tractatus Philosophicus, ex Arabico Hebraicus, solia 39 complens, et septem responsa, quae ALCHAFEDH BEN ABDALLA IBN MOHAMMED ABI ALSAID ALPTOLEMAEUSI ad totidem quaesita, sibi ab amico proposita, retulit, comprehendens; interprete R. MOSHE BAR SHEMUEL BAR JEHUDA GRANATENSI. EX quaestionibus his, supra Latine ad verbum expressis, tres priores, quae scilicet difficiliores sunt, hic in margine insero Hebraice lege a.
2°. R. MOSHE TIBBON BEN R. SHEMUEL TIBBON GRANATENSIS Macrocosmus sive de hominis dignitate, facultate ratiocinativa et natura, tractatus, soliis 14 constans. Descripsit R. TANCHUM BAR MOSHE anno Mundi 5085, CHRISTI 1325. [Pocock. 276.]
CCCCVIII.
Codex membraneus, nitide, sed absque memorato anno, transcriptus, solia 64 numerans. Tractatum continet de rerum naturalium principiis, illorumque natura, definitione, numero et discrimine, tripartitum, Liber Elementorum b nuncupatum, quem R. ISAAC BEN SHELOMO ISRAELITA, Medicus, Arabice primum confecit, deinde R. ABRAHAM BAR SHELOMO HALLEVI CHASDAI Hebraice convertit. Laudantur ibi HIPPOCRATES, GALENUS, ANAXAGORAS, PLATO. [Hunt. 576.]
CCCCIX.
Codex chartaceus, foeda exaratus manu, initio destitutus et fine. Ibi occurrit Arabicus in ABUCHAMED ALGAZALI de Philosophorum circa res Logicas, Metaphysicas et Physicas, sententiis Librum, commentarius: auctore R. SAID ABEN DAVID ADENENSI C. Aden est Arabiae felicis oppidum. [Hunt. 592.]
MEDICI IN FOLIO.
CCCCX.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, cum cura quadam in initio, negligentius sub exitum, exaratus, solia 216 numerans. Ibi repraesentatur Corporis Medicinae, ab ALZAHARAVI Arabice primum compositi, et Altasriph sive Praxis inscripti, deinde a R. MESHULLAM BEN JONA Hebraice translati, ac Desiderium perfectum d appellati, Tomus prior, cum praefatione, atque generali morborum ad calcem elencho. Opus dividitur integrum duas in partes, Theoricam et Practicam, singulis Libros quatuordecim complectentibus. Theorica res naturales, elementa videlicet, temperamenta, humores, partes, facultates, actiones, spiritus, considerat. Practica agit de omnibus omnino morbis tam universalibus quam singularibus, eorumque causis, signis, prognosticis, symptomatibus, remediis: ultimus liber de Chirurgia praecipit. Converti praestantissimum hunc Tractatum, inquit interpres, ideo imprimis, quod opus eo sit omni, qui desiderabilia quaerit, nihilque in eo, praeter titulum, mutavi. [Laud. A, 167.]
CCCCXL
Codex membranaceus partim, partim chartaceus, concinne satis, non consignato anno, exscriptus, paginis, duplici columna distinctis, 400 constans, quo comprehenduntur ABU ALI IBN SINAE, vulgo AVICENNAE, Canonis Medicinalis Libri
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 79
Libri priores tres: primus tractat de Medicinae speculativae et Practicae fundamentis; secundus, de medicamentis simplicibus, eorum natura et virtute; tertius, de morbis singulis corporis humani membris peculiaribus. Interpres salutatur R. NATHAN HAMATHAEUS.
[Laud. A, 170.]
CCCCXII.
Codex chartaceus, Arabicus, elegantissime anno Mundi 5112, CHRISTI 1352, exaratus, solia, quorum singulae paginae duas in columnas abeunt, 122 complens. Ibi exhibentur Musae IBN OBAIDALLAE ISRAELITAE CORDUBENSIS, clari olim Medici ac illustri laude conspicui, Aphorismi a, ex operibus GALENI collecti, atque in quinque et viginti capita distributi. Primum agit de partium corporis humani forma, facultatibus et actionibus; 11. de quatuor humoribus; 111. de Medicinae fundamentis et generalibus regulis; iv. de pulsibus, eorum indicationibus; v. de inspectione urinae; vi. de morborum signis; vii. de eorum causis; viii.de curandis morbis in genere; ix. de iis curandis in specie; x. de febribus; xi.de temporibus morborum et crisibus; xii. de sanguinis missione; XIII. de evacuatione per medicamenta cathartica; xiv. de vomitu ; xv. de curatione chirurgica; xvi. de morbis mulierum ; XVII. de tuenda valetudine in genere ; XVIII. de exercitatione ; xix. de balneorum usu ; xx. de alimentis; xxi. de medicamentis salubribus sive sanitatem conservantibus; XXII. de remediis, quae ex animantibus, lapidibus et radicibus, peti possunt; XXIII. de morborum, qui ambigui sunt nominis, distinctionibus; xxiv. de rebus quibusdam raris admodum et insolitis, in libris Medicorum lectis; xxv. de obscuris nonnullis et dubiis GALENI locis. Auctor vulgo vocatur R. MOSHE BEN MAIMON. [Pocock. 319.]
CCCCXIII.
Codex chartaceus, vetus, charactere, etsi. haud terso, lectu facili, transcriptus, solia 79 implens, Complectitur peregrinantibus commendatissimum de Medicina tractatum, subsidium itinerum b dictum, ex Arabica lingua, in qua primum AHMED BEN IBRAHIM BEN ABU CHALED composuit, in Hebraicam a R. MOSHE BEN TIBBON conversum, qui Libris septem, capitibus 156, absolvitur. Primus agit de alopecia, madarosi, hemicrania, aliisque capitis et cerebri morbis, eorum item causis et remediis. secundus, de medicamentis, ad morborum oculorum, aurium, narium, labiorum, dentium, oris et linguae, sanationem accommodatis. Tertius, de affectibus faucis, et iis, quae halitum intercludunt, eorum causis, signis, remediis. Quartus, de medicamentis, quibus aegritudines stomachi et viscerum curantur. Quintus, de morborum jecinoris et renum sanatione. sextus, de remediis partium, quae generationi inserviunt. septimus, de febribus, morbisque aliis, totum corpus exagitantibus, eorum causis, symptomatis, curatione. [Pocock .353.]
CCCCXIV.
Codex chartaceus, literis admodum impeditis et implexis anno Mundi 5029, CHRISTI 1269, exaratus, cui solia sunt 225. Ibi conspicitur ALZAHARABI Praxis, sive Corporis Medicinae, quod ex Arabico R. SHEM TOB BAR ISAAC DERTOSANUS Hebraice reddidit, Volumen primum, sex ex triginta, quibus totum constat opus, Libros complectens: primus de principiis Artis medicae universalibus; sextus, de gargarismatibus, medicamentis item catharticis et stomachicis, disserit. In praefatione, cui librorum capitumque recentior praemittitur index, inter alia de praevia Planetarum cognitione, Medico necessaria, sit sermo. [Hyp. Bodl. 3738, 1.]
Codex
80 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
CCCCXV.
Codex chartaceus, eadem, ac superior, manu exscriptus, soliis 377 constans. Comprehendit ALZAHARABI live ALZAHARAVI Corporis Medicinae Volumen secundum, Libros tres et viginti exhibens: septimus, unde initium ducitur, de medicamentis emeticis, clysteribus et balanis, agit; ultimus medicamentorum nomina, itemque pondera et mensuras, explicat. Liber tricesimus de Chirurgia desideratur. [Hyp. Bodl. 3739, 2.]
CCCCXVI.
Codex partim membranaceus, partim chartaceus, perite transcriptus, solia, quorum tria postrema dilacerata sunt, 120 complens. Ibi reperitur, sub Collectionis 8 titulo, ISAAC BEN SOLIMAN ISRAelitae, praestantissimi olim Medici et Philosophi, de Febribus tractatus, ex Medicorum antiquorum scriptis decerptus, inque quinque Libros digestus, Arabice: primus de essentia Febris ejusque desinitione; secundus, de Febribus ephemeris sive diariis; tertius, de Febribus hecticis, quae phthises nuncupantur; quartus, de Febribus acutis, et accidentibus eas concomitantibus; quintus, de Febribus ex humorum putredine oriundis, agit. [Hyp. Bodl. 4136, iii.]
CCCCXVII.
Codex chartaceus, initio praefationis destitutus, soliis 296 constans. Eo continetur Promptuarium anonymi Medicum, quadripertitum: pars prima disserit de Medicinae principiis ac fundamentis; secunda, de ratione tuendae valetudinis; tertia, de morborum, qui corpus hominis a vertice ad pedis plantam afflictare solent, causis, signis, symptomatis, remediis; quarta, de medicamentis, eorum praeparatione, virtute, utilitate. Opus Opobalsamum corporis b appellatur, quia contra omnes illius molestias balsamum praebet. Auctor forte R. NATHAN JOEL PALKEIRA.
[Hyp. Bodl. 3758, 21.]
CCCCXVIII.
Codex chartaceus, varia exaratus manu, in quo reperiuntur:
i°. Liber quartus Canonis AVICENNAE de morbis, qui non in unum aliquod corporis membrum cadunt, sed plura afficiunt, et de iis, quae ad ornamentum hominis conserunt, Arabice.
2°. Anonymi de medicamentis simplicibus et compositis, eorum virtutibus usuque, tractatus, ex AHMED BEN JOSEPH, ISAAC BEN AMRAN, RAZI, ISAAC BEN HONAIN, HIPPOCRATE et GALENO, collectus, atque ordine alphabetico digestus, solia 43 habens. Deest: et initium et sinis.
30. Opus Chirurgicum, quinque in partes, suis singulas capitibus constantes, distinctum : prima de primis Chirurgiae fundamentis; secunda de vulneribus et ulceribus, eorumque methodica curatione; tertia, de fracturis ossium, luxatione, restauratione, deligatione, et aliis huc pertinentibus; quarta, de illorum, quae quidem vulnera non sunt, at diversis membris persaepe accidunt, ut ephelides, alopecia, impetigo, tollendorum ratione; quinta de medicaminibus, quibus vis venenorum infringitur, disserit. Frontispicium, ut et auctoris nomen, desideratur.
4°. ABU AMRAN MUSA BEN TOB ISRAELITAE Carmen morale, Arabicum, quod, quia septuaginta tetrastichis constat, Alsabiniia c appellatur. [Hyp, BodI. 3744, 7.]
CCCCXIX.
Codex chartaceus, luculente, non una manu, descriptus, ubi continentur:
i°. Fragmentum
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 81
1°. Fragmentum medicum, initium a capite decimo sexto, de morbis oculorum disserente; finem in tricesimo sexto, quod de convalescentium regimine praecipit, habens.
2°. JOANNITII sive HONAINI BEN ISAAC de Medicina libellus, titulo Introductionis 1 praenotatus, qui paginis tribus et dimidia absolvitur: sequuntur 16 solia, commentarium anonymi in eum complectentia.
3°. Pars quaedam Libri Marsoriani, tractatus puta medici, quem ABUBECR ALRAZI Principi ALMANEOR inscripsit, agens imprimis de concilianda corpori forma, de alimentorum viribus et facultate: nectuntur ei Recepta sive praescripta medica.
4. Canonis AVICENNAE Liber quintus, acephalus, opera R. NATHAN HAMATHAEI anno Mundi 5039, CHRISTI 1279, translatus. sequitur medicaminum index, cum terminorum expositione. [Marsh. 410.]
MEDICI
IN QUARTO,
CCCCXX.
Codex chartaceus, haud imperite transcriptus, quo comprehenduntur:
10. Compendium Medicinae universae, Arabica primum lingua a R. MOSHE BEN EBED HAELOHIM Israelita CORDUBENSI b, vulgo MAIMONIDE, Contextum, industria exin R. NATHAN HAMATHAEI Hebraice redditum, tractatibus xxv. capitulis circiter 1160, soliis 200, constans. Titulum gerit hunc: Liber Aphorismorum.
2°. HIPPOCRATIS Aphorismorum Libri septem, cum succincto R. MOSIS MAIMONIDAE commentario : interprete R. NATHAN HAMATHAEO. Unum alterumve ad calcem deest solium. [Pocock. 405.]
CCCCXXI.
Codex chartaceus, Arabicus, situ corruptus soliis aliquot intermediis mutilus, paginas 154 implens. Complectitur incerti auctoris de Medicamentis compositis, eorum necessitate, praeparatione et utilitate, tractatum, anno Contractuum 1631, CHRISTI 1319, descriptum, cui inscriptio: Pars sexta de Medicamentorum compositione. Laudatur ibi ALI IBN REDHUAN. [Hunt. 209.]
CCCCXXII.
Codex chartaceus, manu transcriptus ineleganti, quo concluduntur:
i°. Remedia quaedam simplicia, ex IBN MESUE decerpta, illa praecipue, quae ad liquandam alvum conducunt.
2°. GERABET sive GIRBERTI DESHOL de Febribus tractatus, paginis 26, capitibus sex, absolutus : primum disserit de Febribus sanguineis; secundum, de Febribus phlegmaticis; tertium, de Febribus melancholicis; quartum, de Febribus lentis; quintum, de Febribus pestilentialibus; sextum, de clysteriis et suppositoriis. Titulus illi est: Isagoge Tironum C.
3°. Libellus eodem de argumento duplex: prior, auctoris expers nominis, paginas quatuor et viginti; posterior, quem ISAACUS HALLATEK d confecit, solia 28 complet.
4°. JOANNIS BEN MESUE Antidotarium, ex Arabico Hebraice ab anonymo conversum, soliis 69. capitibus xii. constans: 1. tractat de electuariis; 11. de opiatis; 111. de catharticis medicamentis;
82 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
camentis; iv.de fructuum condimentis; v. de loch sive eclegmatis; iv. de syrupis; vii. de decoctis; VIII. de catapotiis; ix. de pastillis; x. de gargarismis; xi. de emplastris; xii. de unguentis. Praeponitur index.
5°. ARNEBAT, id est, ARNAUD seu ARNALDI VILLANOVANI, Introductio ad Medicinam, a quodam GABRIELE Hebraice translata, solia 45 habens.
6°. Anonymi de Medicamentis compositis et antidotis tractatus, initio truncus: continet solia 56. [Marsh. 347.]
CCCCXXIII.
Codex chartaceus, vetus, sermone Arabico exaratus, solia numerans 76. Mille exhibet AphOrismos, ex MUSA CORDUBENSI, GALENO, HIPPOCRATE, IBN ZOHARJ collectos, inque Libros octodecim, qui Thesauri Medicorum a appellantur, distributos: auctore anonymo. Conjectae quaedam ad oram notae, litera rubra conscriptae. [Hyp. Bodl. 3770, 33.]
CCCCXXIV.
Codex membranaceus, Arabicus, quem se R. JOSEPH BEN R. SAADIA, Medicus Damascenus, anno Mundi 4672, CHRISTI nempe 912, fingit exscripsisse. Opus ibi reperitur hoc titulo insigne: systema scientiae de Medicina, compositum constructumque ab Illustri Aristotele, peritissimo et in Anatomia et in Doctrina Medica b. Dividitur quinque in Libros: primus agit de rebus Artis medicae universalibus; secundus, de medicamentis simplicibus; tertius, de aegritudinibus particularibus, quae in membris hominis a capite usque ad pedes fiunt, manifestis et occultis; quartus, de aegritudinibus particularibus, quae non sunt cum accidunt, uni membro propriae; et de decoratione; quintus, de medicaminum compositione. Collatio docuit, Libros hos, ex quibus hoc in codice primus duntaxat legitur, non distingui ab iis, qui Canonem AVICENNAE constituunt, ac proinde falso ARISTOTELI ascribi. [Hunt. 541.]
CCCCXXV.
Codex chartaceus, nitide, fine notato anno, exaratus, soliis 72 constans. Comprehendit HONAINI BEN ISAAC ad Artem medicam Isagogen C sive Introductionem, in dialogi modum compositam, cujus initium 1 tale: Medicina quotuplex? Duplex: Theorica et Practica. Theorica in quot dividitur partes? In tres: Res naturales, causas, signa. Res naturales quot sunt? septem, elementa nempe, temperamenta, humores, partes, facultates, actiones, spiritus. De interprete ne verbum quidem. [Hunt. 472.]
MEDICI
IN OCTAVO.
CCCCXXVI.
Codex chartaceus, Arabicus, anno Mundi 5295, CHRISTI 1535, exscriptus, solia 105 habens. Opus complectitur medicum, sectionibus quindecim, quae 676 Aphorismos comprehendunt, absolutum: prima agit de febribus; 11. de morborum temporibus et crisibus; III. de sanguinis detractione; iv. de evacuatione per medicamenta solventia; v. de vomitu; vi. de chirurgica curandi ratione; vii. de aegritudinibus muliebribus; VIII. de valetudine tuenda; ix. de exercitatione: x. de balneis; xi. de cibo et potu; xii. de medicamentis sive conservandae sanitati idoneis; XIII. de remediis per se et vi sua operantibus; xiv. de morborum ambigui nominis distinctionibus; xv. De Quibusdam
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 83
quibusdam natura mirandis rebus, apud medicos obviis. Nominatur auctor HOBAISH ALTAPHLISI.
CCCCXXVII.
Codex chartaceus, anno mundi 5166, CHRISTI 1406, exaratus, Foliis 114 constans. Ibi reperitur Compendium medicum, Arabicum, sufficiens dictum, cui partes sunt duae: prior capitibus 76 de variis morborum speciebus, qui in singula corporis humani membra, a calce usque ad verticem, cadere possunt, et eorum causis, signis, symptomatibus, remediis, agit; posterior, capita 55 complexa, de aegritudinibus ventriculi inscribitur. Auctor est MOHAMMED BEN ZACHARIA ALRAZI. [Museo L66.]
CCCCXXVIII.
Codex chartaceus, Arabicus, solia 112 complens. Tractatum continet de Pharmacopoea sive arte ac methodo praeparandi, conficiendique potiones medicas, syrupos, electuaria, opiata; cerata, trochiscos, catapotia, bolos, unguenta, emplastra, confectiones, aliaque id genus, ad omnium morborum, quorum simul ibi natura breviter exponitur, curationem pertinentia: auctore HONAIN BEN ISAAC. Ad calcem legis: Finita est Pars prima Cornucopiae. [Hunt. 491.]
CCCCXXIX.
Codex chartaceus, anno Mundi 5107, CHRISTI 1347, exaratus, cui solia sunt 45. Legitur ibi NICOLAI Antidotarium, Arabice conversum : interprete anonymo. Celeberrimus est, inquit is, Nicolaus hic apud Christianos. [Hunt. 505.]
MATHEMATICI
IN FOLIO.
CCCCXXX.
Codex chartaceus, a R. SHEMUEL BEN RUBEN, cognomento MARSAVI, in gratiam R. SHALOM BAR SHELOMO, cognomento IERUSHALAMI, Caesaraugustae anno Mundi 5244, CHRISTI 1484, scite exaratus, soliis 242 constans. Complectitur praestantissimum de Embolismi principiis et arcanis Opus, quinquepertitum, Fundamentum Mundi inscriptum, quod R. ISAAC BEN JOSEPH BEN ISRAEL anno Mundi 5070, CHRISTI 1310, in honorem Praeceptoris sui R. ASHER BEN R. JECHIEL elucubravit. Parsprima Arithmetica quaedam et Geometrica, dicendis in sequentibus lucem allatura, explanat. secunda disserit de machina, forma et dispositione, totius mundi; de orbium coelestium numero, loco et, situ; de terra parteque ejus habitabili; ubi, summatim traditur, qualis in ea accidat coeli conversio,quaeque dierum et noctium, varietas. Tertia tractat de sphaera duorum luminarium; de motu illorum medio et vero, loco apparente; de solstitiis et aequinoctiis; de noviluniis; de pluribus quae utrique sideri solent accidere, ac praesertim cum illorum sit conjunctio, aut inter ea terra sit interjecta. Quarta agit de Intercalatione ejusque causis; de dimetiendi temporis ratione, quae a priscis Judaeorum patribus usurpata est:: qua occasione nonnulla Talmudis loca intellectu difficiliora exponuntur. Quinta explicat Tabulas, ad Calendarium perpetuum spectantes, juxta rationes R. ADAE et SAMUELIS: ibi praeterea series nectitur Doctorum Judaeorum, quorum ope Traditio propagata est a MOSE ad postrema usque tempora. Sequuntur Tabulae
84 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
Tabulae ostendentes, quomodo inter Judaeos, Arabes et Christianos, descriptio ac divisio temporis differat. [Hunt. 299.]
CCCCXXXI.
Codex membranaceus, pulcherrime exscriptus, solia 112 numerans. In eo continentur:
1°. Elementorum EUCLIDIS Libri xv. cum suis figuris, titulo Radicum et Fundamentorum signati. Opus hoc, inquit R. JACOB BEN MACHIR, transtuli ex lingua Arabica in linguam nostram, ut nomen nobis, quale est nomen Magnorum, compararem, utque calumniam incircumcisorum, qui dicunt omni nos sapientia destitui, a nobis amoverem.
2°. THEODOSII TRIPOLITANI sphaericorum Libri tres, figuris instructi, quos Costa BEN LUCA, jussu AHMEDIS MOSTAINI BILLA, Chaliphae e stirpe Abbasidarum duodecimi, e Graeco Arabice convertit. Interpretis Judaei nomen non comparet.
30. MENELAI sphaericorum Liber primus, ex Arabica HONAINI BEN ISAAC interpretatione Hebraice a R. JACOB BEN MACHIR redditus. Uno sub finem solio caret. [Hunt. 16.]
CCCCXXXII.
Codex chartaceus, anno mundi 5313, CHRISTI 1553, exaratus, soliis 99 constans. Complectitur Domum Dei sive JOANNIS DE SACROBOSCO isto nomine appellatum de sphaera Mundi tractatum, cum commentario, quem R. MOSHE BEN BARUC ALMOSNINO conscripsit, In quatuor distinguitur partes: prima quid sit sphaera, centrum, axis, polus, forma item mundi, ostendit; secunda circulos, ex quibus sphaera materialis componitur, et coelestis componi intelligitur, considerat; tertia de signorum ortu et occasu, diversitate dierum et noctium, climatum divisione, disserit; quarta orbes et motus planetarum, eclipsium causas, exponit. Figurae in opere ipso quatuor et viginti, ad calcem 96, occurrunt. [Hunt. 98.]
CCCCXXXIII.
Codex chartaceus, a R. JOSEPH BEN R. JOEL anno Mundi 5268, CHRISTI 1508, Constantinopoli descriptus, ubi occurrunt:
1°. THEODOSII TRIPOLITANI sphaericorum Libri tres, e Graeco a COSTA BEN LUCA Arabice, Hebraice ex Arabico ab anonymo, conversi: primus figuras 24, secundus 33, tertius 22, continet.
2°. MENELAI sphaericorum Libri tres, figuris exornati; hos R. JACOB BEN MACHIR ex Arabica HONAINI BEN ISAAC interpretatione Hebraicos fecit. subjiciuntur Veterum quorundum in eosdem Libros observationes.
2°. MOHAMMED GIABER BEN APHLAH in MENELAI de sectionibus Figurarum similibus tractatum commentarius, quinque paginis constans.
40. TABETI BEN CORRA de eodem argumento Liber: huic paginae sunt septem, figurae 15. scholia Moslemae hinc inde inseruntur.
50. .Ejusdem de Cylindris et Conis 1 tractatus, paginas 14, figuras 42, continens. [Hunt. 96.]
CCCCXXXIV.
Codex chartaceus, characteribus Hebraicis, sermone Lusitano, exaratus, foliis
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 85
liis 410 constans. Exhibet Opus, Liber de Magica inscriptum, in septem partes distinctum, quarum prima, quae prolixior est, de siderum natura, viribus et proprietatibus, disserit; postrema de operationibus Magicis inscribitur: ubi, neglectis verae Philosophiae praeceptis, multa superstitiosa, insulsaque, traduntur: auctore JOANNE GEL BURGENSI. In fronte primae paginae haec occurrit nota: JOANNES DEE 1562 Januarii 8 Lovanii emit. [Laud. B. 136.]
CCCCXXXV.
Codex chartaceus literis Hebraicis, lingua Lusitana, exaratus, comprehendens soliis 245 ABULHOSAIN ALI BEN RAGEL de Apotelesmatibus et Judiciis astrorum Tractatum, in octo partes distributum, quem JOSEPH BAR GEDALIA FRANCO anno Mundi 5172, CHRISTI 1412, transcriptum a se profitetur. Partes priores tres desiderantur: quarta et quinta disputatur de nativitatibus; sexta, de annis climactericis; septima, de electionibus; octava, de annis mundi periodicis. In primae paginae fronte legis: JOANNES DEE 1562 Januarii 8 Lovanii emit. [Laud. B. 137.]
CCCCXXXVI.
Codex chartaceus, pulchra sub initium, sub finem pessima, manu exscriptus, solia 235 complens. Eo continetur R. ISAAC BEN JOSEPH BEN ISRAEL OpUS, Fundamentum Mundi dictum, in quinque partes distinctum, agens primo de Arithmetica et Geometria, quatenus disciplinarum istarum cognitio ad fastos et intercalandi rationem, quam perdocere auctoris est scopus, requiritur; deinde de compage, figura et dispositione, totius mundi, de orbium coelestium numero et situ, de coeli circa terram conversione, et quomodo ex hac conversione, per varias orbis habitabilis regiones, tum anni dies et noctes varia sint magnitudine, tum diversis incipiant ac desinant horae momentis; praeterea, de sphaera motuque solis et lunae, de quatuor anni cardinibus, noviluniis, eclipsibus; postea, de intercalatione, de metiendi temporis genere, quod a priscis Judaeis traditum est; postremo, de tabularum, ad Calendarium perpetuum pertinentium, artisioio et usu, de Cabbala orali, quae a MOSE usque ad haec tempora deducitur. subjiciuntur tabulae, annos Judaeorum, Arabum et Christianorum, complectentes. [Pocock. 368.]
CCCCXXXVII.
Codex membranaceus, capite et calce decurtatus, soliis 61 constans. Complectitur Tabulas Astronomicas, dilucidis significantibusque hinc inde praeceptis instructas, quibus siderum motus, conjunctiones et parallaxes, ortus item et occasus; praeterea Calendariorum variorum, utpote apud Judaeos, Arabes, Graecos et Aegyptios, receptorum, rationes repraesentantur: ascita in Tekuphis assignandis MAR SAMUELIS hypothesi. Incompertum est auctoris nomen. [Marsh. 114.]
CCCCXXXVIII.
Codex chartaceus, litera nitida recentique exaratus, soliis impletis 36, vacuis 22, constans, quo continetur tractatus de Computo Astronomico sive Calendarii ratione, tribus absolutus partibus: prima de noviluniis, illorumque probationibus, de translationibus et fixionibus, de Parashoth, quae unoquoque leguntur sabbato, inveniendis, de Tekuphis SAMUELIS et R. ADAE, denique de Gentium calculandi modo; secunda, de Intercalationis mysterio : ubi complura adducuntur ad illius explicationem facientia scripturae
86 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
scripturae loca; tertia, quae desideratur in codice, de syzygiis, eclipsibus, punctis cardinalibus, disserit. Auctor est R. ABRAHAM ABEN EZRA. [Museo 71.]
CCCCXXXIX.
Codex chartaceus, universus Arabicus, ubi reperiuntur:
1°. ABEN ROSHD, Vulgo AVERROIS, in ARISTOTELIS de Coelo et Mundo Libros quatuor commentarius, solia 38 implens. Expers est initii.
2°. Ejusdem in Libros duos de Generatione et Corruptione commentarius: continet solia 23.
3°. Ejusdem in Libros quatuor de Meteoris commentarius: habet solia 29. [Hyp. Bodl. 4045, 34.]
MATHEMATlCl IN QUARTO.
CCCCXL.
Codex chartaceus, litera fatis luculenta exaratus, quo continentur:
1°. ARCHIMEDIS SYRACUSANI DE sphaera et Cylindro Libri duo, cum figuris, a R. ISAAC BAR JEHUDA SHUINAT anno Mundi 5212, CHRISTI 1452, descripti: qui Arabice convertit COSTA BEN LUCA, qui Hebraice R. CALONYMUS FIL. CALONYMI, salutatur.
20. JORDANI RUFI CALABRI, Equitis, de Equis tractatus, sex in capita tributus: primum de formatione equi et generatione; secundum, de eo capistrando et domando; tertium, de eo condocefaciendo et fingendo; quartum, de signis quibus corporis ejus pulchritudo rectaque constitutio dignoscitur; quintum, de aegritudinibus equo peculiaribus; sextum, de remediis ad fanationem earum magis idoneis, disserit, Opus paginis 92 constat.
3°. Anonymi de Aquarum Poretae utilitatibus Libellus, trium soliorum, quinque sectionum. Prima insirmitates, quae ab aqua Poretae curantur, denarrat. secunda locum illius describit, ita incipiens: Fons aquarum Poretae oritur ex duobus montibus asperis et petrosis, positis in Comitatu Bononiae, longe a Bononia per milliaria 33, prope ad Alpes Florentiae et Pistoiae austrum versus. Tertia quo ordine dicta aqua potanda sit docet. Quarta qua hora quove momento, ubi aqua illa hausta est, cibus sit sumendus indicat. Quinta de Diaeta post potam aquam facienda agit. subjicitur interpretatio latina.
4°. Epistola ex Arabico Hebraice conversa, in qua instrumenti cujusdam, ad singulorum siderum motus observandos accommodati, quod ab inventoris nomine Plintbus ALZARCALIDAE nuncupatum est, fabrica et usus ostenditur. Habet capitula sexaginta, solia 20.
5°. R. JACOB BEN MACHIR BEN TIEBON de instrumenti, cui Quadrans lsraelis nomen, construendi et utendi methodo tractatus, capitibus decem et sex constans: ultimum de arcubus horariis in Quadrante delineandis praecipit.
6°. Liber de Astrolabii constructione et usu, quem R. JACOB BEN MACHIR ex Arabico convertit: continet capitula quadraginta, solia 17. [Laud. B. 108.]
CCCCXLI.
Codex chartaceus, litera lectu haud difficili exaratus, soliis 30 constans. Comprehendit Tractatum, Epistola de Itineribus Mundi inscriptum, in quo de tribus mundi partibus, insulis remotis,
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 87
tis, fluvio sabbatico, aliisque quos Judaei habitant locis, itemque horto Eden, triginta capitibus disseritur: auctore R . ABRAHAM PERIZOL. Opus hoc in Latinum convertit, et notis illustravit, omnibus et doctrinae et industriae praesidiis instructissimus TH. HYDE. [Laud. L. 19.]
CCCCXLII.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1873, CHRISTI 1561, luculente exscriptus. Ibi Arabice exhibentur:
i°. Dissertatio de Astrologia apotelesmatica, titulo, initio et auctoris nomine, carens, solia 25 implens.
2°. Tractatus ABDALLAE BEN MASRUR de Astrologiae judiciariae principiis et quinque judiciis: horum primum est de gentibus, imperiis, futuris rerum eventibus; secundum, de nativitatibus a vitae principio ad finem usque; tertium, de interrogationibus impulsuum, hoc est, de quaestionibus, quae ex naturali impulsu de re aliqua Astrologo fiunt, ut is inde ex figura coeli, ad momentum quaestionis erecta, praedicat, quid de re tali futurum sit ; quartum, de temporum ad initia operum capessenda electionibus; quintum, de electionibus eorum ad res graves et magni momenti perficiendas. Ita a Doctis, inquit auctor, dividuntur astrorum judicia. [Hunt. 224.]
CCCCXLIII,
Codex membranaceus charactere rubro et nigro belle exaratus, solia 87 complens. Ibi conspiciuntur tabulae Astronomicae motuum septem Planetarum, secundum hypotheses ALBATEGNI, PTOLEMAEI et aliorum; itemque Chronologicae ad inveniendas Arabum, Aegyptiorum, Romanorum, Graecorum, Epochas expeditae: quae omnes breviter, ubi opus est, explicantur, indicato simul earum usu: auctore incerto. Quaedam ab initio et fine deesse videntur. [Hunt. 327.
CCCCXLIV.
Codex chartaceus, literis partim nigris, rubris partim, exscriptus. In eo Arabice leguntur:
i°. Calendarium principio truncum, quod, quatuordecim capitibus constans, neomeniarum ferias, et mensium Hebraicorum dies, in quos sabbata incidunt, et in quibus sectiones Legales legi in synagogis consueverunt, per septem annos embolimaeos, totidemque communes, repraesentat.
20. Anonymi de temporum cognoscendorum ratione tractatus, soliis aliquot intermediis, itemque initio, carens. sectio secunda per Tabulas exhibet viginti cyclos decemnovales, annos 380 comprehendentes, quorum adminiculo nemini obscurum esse potest, quot effluxerint anni ab Orbe condito, Exitu de Aegypto, Jure remissionis, Aedificatione primi templi, desolatione ejus, Aera contractuum, Aedificatione secundi templi, desolatione ejus, Cyclus primus est ducentesimus septuagesimus quartus; ultimus 293.
3°. Institutiones Chronologicae, cum Tabulis, absque auctoris nomine. Continent paginas 80. [Hunt. 465.]
CCCCXLV.
Codex chartaceus, non una manu exaratus, ubi traduntur:
1°. MASHALLAE, gente Ismaelitae, religione Judaei, professione Astrologi, Problemata sive Quaesita Astrologica, Arabice primum ab eo conscripta, ab ABRAHAM ABEN EZRA dein Hebraice conversa. Libellus quatuor absolvitur paginis.
20. R. ABEN EZRAE de Electionibus iive temporum ad aliquid aggrediendum opportunitatibus assumendis opusculum, domos xii, solia 6, complectens.
30. Ejusdem de conjunctionibus Planetarum, et inde ferendis judiciis tractatus,
88 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
tatus, hunc praeferens titulum: Liber Mundi. Habet paginas 14.
4°. BERNHARDI DE GORDON Lilium Medicinae, dilaudatum olim, quod opus, septem partibus et 209 soliis constans, universam medendi artem complectitur. Fine est: mutilum; praeterea initium illius vitio librarii ad solium 142 trajectum. [Hunt. 606.]
CCCCXLVI.
Codex chartaceus, concinne, non consignato anno, exaratus, paginas 30 complens. Continet de sphaera mundi tractatum, Monstrator Orbium nuncupatum, qui dividitur in capita quatuor. Primum tractat de sphaera, centro, diametro, axe, polis, universi mundi figura; secundum, de circulis ex quibus materialis sphaera, itemque per imaginationem coelestis, componitur; tertium, de ortu siderum et occasu, de dierum varietate, de climatum divisione; quartum, de planetarum incessu, causa eclipsium: auctore R. SHELOMO BEN ABRAHAM ABIGDOR. [Hunt. 574.]
CCCCXLVII.
Codex chartaceus, duplici transcriptus manu, ubi reperiuntur:
Anonymi in quasdam ex Almagesto excerptiones commentarius, cum figuris motuum coelestium et eclipsium, Arabice. Initium: Opusculum hoc egregium depromptum est ex PTOLEMAEO. Prologus. Antequam aggrediar expositionem hujus tractatus incipiam praemittere praefationem, in qua explicabo quid sit dies, quid mensis lunaris, quid item sit annus lunaris et solaris. Soliis 36 constat.
2°. Tractatus Cabbalistico-Astronomicus, quo scilicet orbi notus sepher Jesira exponitur, capita quatuor, solia 33, continens. Auctoris nomen tacetur. [Hunt. 492.]
CCCCXLVIII.
Codex chartaceus, situ madoreque exesus, soliis 56 constans. Complectitur tractatum Astronomicum, figuris quatuordecim instructum, in capita xxii. quorum ultima duo periere, distinctum; auctore R. ISAAC ISRAELITA, qui videlicet Fundamentum Mundi com.posuit. Ecce, inquit pater ille filio suo, concinnavi tibi Librum hunc, quem vocavi Portam Coelorum, quo delineavi dispositionem orbium septem siderum errantium, horumque in illis positionem et cursus rationem, ex hypothesi ptolemaei in Libro suo, qui inscribitur Almagestum, satisfacere cupiens petitioni tuae. Praefationi praemittuntur 14 disticha, quorum primum : Intuemini filii Dei altissimi orbem coelorum, et aspicite aspectu cordis, non aspectu oculorum. Ultimum: Discite Fundamentum mundi, atque ad fores habitaculi vigilate, et aperientur portae coelorum. [Hunt. 423.]
CCCCXLIX.
Codex chartaceus, anno mundi 5264, CHRISTI 1504, eleganter exaratus, ubi occurrunt:
1°. R. ISAAC BEN R. MOSHE ALI HISPANI de Arithmetica, cum Theorica tum Practica, tractatus, solia 38 complens.
2°. Liber Arithmeticus, in septem discretus sectiones: prima agit de multiplicatione; secunda, de divisione; tertia, de additione; quarta, de subtractione; quinta, de fractionibus; sexta, de proportionibus; septima, de radicis quadratae et cubicae e dato numero extractione. Auctor ABEN EZRA.
30. R. MOSIS MAIMONIDAE Logica, capitibus quatuordecim, totidemque soliis, constans. [Pocock. 187.]
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 89
CCCCL.
Codex chartaceus, pure fatis terseque scriptus, solia undecim habens. Exhibet opusculum de sphaera mundi, hunc prae se gerens titulum: Generationes Coeli et Terae, cum crearentur.a Auctoris incompertum est nomen. Extant quatuor sub calcem paginae, quae quasdam ex ARISTOTELIS de Physica Auscultatione libris excerptiones continent. [Maresc. 81.]
MATHEMATICI IN OCTAVO.
CCCCLI.
Codex chartaceus partim, partim membranaceus, complectens EUCLIDIS Fundamentorum sive Elementorum Geometriae Libros quindecim, cum suis figuris, quos, ab ISAACO BEN HONAIN Arabice conversos, TABETUS BEN CORRA, ut in primi Libri fine legitur, recognovit emendavitque. Interpretis Judaei nomen tacetur. [Hunt. 561.]
CCCCLII.
Codex chartaceus, charactere nitido, minuto et recenti, exscriptus, comprehendens soliis 268 universae Astrologiae judiciariae syntagma, quod, Arabico sermone ab ALI BEN RAGEL elaboratum, quidam JEHUDA BAR MOSHE, jussu ALPHONSI Castiliae regis, Hispanice; peritus dein aliquis ex scribis ejus de Hispanico Latine, transtulit: ego vero, inquit ISAAC BEN SHEMUEL ABULCHAIR HISPANUS, in linguam nostram sanctam converti. Opus in octo distinguitur partes: priores tres principia scientiae hujus, et omnium quae fieri possunt interrogationum genera, exhibent; duae sequentes de horoscopis seu nativitatum ascendentibus agunt; sexta disserit de conversionibus annorum vitae humanae ; septima, de temporibus ad rem quamlibet inchoandam felicibus eligendis; octava, de annorum mundi conversionibus, de conjunctionibus magnis, eclipsibus, cometis. sic inscribitur: Liber omnes partes quinque judiciorum complectens. [Hunt. 385.]
CCCCLIII.
Codex chartaceus, Arabicus, magnam antiquitatem prae se ferens, ubi occurrunt:
i°. Anonymi de instrumenti, quod Astrolabium vocatur, constructione, utilitate et usu, tractatus, soliis 18 constans. Fine caret.
2°. Astrologia Isagogica, in quinque sectiones distincta : prima agit de proprietatibus Orbis signiferi essentialibus et accidentalibus; secunda, de septem siderum qualitatibus et significationibus; tertia, de iis, quae planetis tum in se, tum respectu unius ad alterum, consideratis accidunt; quarta, de conjunctionibus, rebusque magnas in mundo mutationes portendentibus; quinta, de fortibus sive partibus fortunae extrahendis. Auctor est CABISI. [Hunt 582.]
CCCCLIV.
Codex membranaceus, soliorum 92, scite, fine anni mentione, exaratus, ubi continetur tractatus Astronomicus,tabulis variis, planetarum motus indicantibus, constans, praemisso in easdem luculentissimo commentario: auctore R. JACOB BEN MACHIR BEN TIBBON. Tabula prima
90 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
ma est de loco saturni vero; postrema, de solis defectu. Ita incipit: quia videbo coelos tuos, opus digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti. [Maresc. 95.]
LEXICOGRAPHI
ET
GRAMMATICI IN FOLIO.
CCCCLV.
Codex chartaceus, idemque partim impressus, partim manu exaratus, complectens videlicet MUNSTERI Dictionarium Chaldaicum, ex Libro Aruch et aliis depromptum, ac Basileae 1527 editum, sed multis accessionibus notisque, tum in marginibus tum in charta pura, auctum. Accessionum auctor est WILLIAM BEDWEL, teste manu ejus in fronte: Auspicante Deo 1586 WILLIAM BEDWEL, Complura sunt ibi inserta vocabula Syriaca, Arabica, Aethiopica, Graeca, propriis characteribus, cum doctissimis annotationibus. Opus maximam partem ex BEN SYRA, R. MOSIS MAIMONIDAE Logica, TOBIA et MATTHAEO, collectum. Multa hausit ex eo EDMUNDUS CASTELLUS in Lexico Heptaglotto, qui auctorem literis B d passim indicat. [Laud. A. 173.]
CCCCLVI.
Codex chartaceus, Arabicus, nitide descriptus, soliis 140 constans. Eo comprehenditur R. JONAE BEN GANNACH sive ABULWALID MERWAN BEN GIANNAH Operis Grammatici, in duas partes distincti, pars prior, Liber splendoris appellata, agens de literis, verbis, nominibus, particulis. De elogiis, quibus a suis auctor ornatur, WOLFIUS est: videndus. [Pocock. 136.]
CCCCLVII.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1732, CHRISTI 1420, exaratus, solia 370 complens. Ibi reperitur Operis Grammatici, in duas partes distributi, pars posterior, Liber Radicum nuncupata, quae Dictionarium est, voces nimirum Hebraeas Arabice explicans: auctore ABULWALID MERWAN BEN GIANNAH CORDUBENSI. [Pocock. 133.]
CCCCLVIII.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1627, CHRISTI 1315, exscriptus, ubi Arabice occurrunt:
1°. R. JEHUDAE BEN DAVID sive JAHIAE BEN DAWUD FESSANI, qui et ABU ZECHARIA CHIUGI vocitatur, de literarum quiescentium, tum in nominibus tum in verbis, natura et indole tractatus, titulum prae se ferens: Commentatio de Literis mollitiei et productionis Hebraicis. Ita appellantur: quia frequenter et mutantur seu mollescunt et producunt syllabas quiete sua.
2°. Ejusdem de verbis secundam conduplicantibus Liber, solia 41 implens.
3. ABULWALID MERWAN BEN GIANNAH Opusculum, quo iis affertur praesidium et lux, quae a tironum intelligentia in Libris ABI ZECHARIAE CHIUGI remotiora et disjunctiora sunt, hoc notatum titulo : Manuductio et directio.
4°. Ejusdem in ABI ZECHARIAE CHIUGI de Verbis quiescentibus et mediam geminantibus libros Animadversiones. Opus solia 96 continet.
50. Ejusdem de rebus Grammaticis ad amicos Epistola, habens paginas 16.
6°. Ejusdem Complanatio sive Liber ea diluens, quae in proxime dictas animadversiones
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 85
madversiones objiciebantur, vel objici poterant, solia 14 complens. [Pocock. 134.]
CCCCLIX.
Codex chartaceus, a JOSEPHO BEN SAADIA anno Contractuum 1521, CHRISTI 1209, perite transcriptus, ubi Arabice leguntur:
i°. JAHIAE BEN DAWUD de Literarum Hebraicarum quiescentium, quas Arabes mollitiei et productionis vocant, natura et proprietatibus tractatus, soliis 98 constans.
20. Ejusdem de Verbis secundam congeminantibus disputatio, solia 24 complens.
30. Ejusdem de vocalibus et genuina vocum punctatione libellus, paginas 20 efficiens. Hic exaratus anno Mundi 5226, CHRISTI 1466. [Pocock. 99.]
CCCCLX.
Codex chartaceus, anno mundi 5148, CHRISTI 1388, pure nitideque descriptus, solia 258 implens. Continet Lexicon Talmudicum, praestantissimum, Arabice explicatum, quod R. TANCHUM HIEROSOLYMITANUS composuit, ac Morshid sive Directorem appellavit. Exscriptor vocatur R. SAADIA BEN JACOB. [Pocock. 297.]
CCCCLXI.
Codex chartaceus, totus belle exaratus, quo R. SEADIAE BEN MAIMON ABEN DANAN Miscellanea comprehenduntur, scilicet:
i°. Tractatus de Hebraeorum scriptura et literis, septem paginas complens. Colophon illi impositus dicitur anno Mundi 5236, CHRISTI 1476.
2°. Expositio ISAIAE cap. LII. 13: ubi, allatis in medium variis interpretum sententiis, de Rege HISKIA locus ille accipitur. Tria solia continet.
30. Instructio de mysteriis, aenigmatis,
proverbiis, praeceptis et historiis, in Lege conclusis; itemque de patriarcharum antediluvianorum longaevitate. Solia habet tria.
40. Animadversio in responsum, a R. SHEMUEL COHEN BEN COPHNI ad quaestionem quandam de Percussione rebellionis datum, una constans pagina.
4°. Explanatio in RASHII commentarium super EXODI caput primum, una pariter constans pagina.
6°. Explicatio loci cujusdam capitis tertii Codicis Kilaim, duo solia implens.
70. Libellus de miserabili quorundam circa festorum constitutiones ignoratione, indeque natis erroribus, Arabice. Trium est paginarum.
8°. Chronologia ab ADAMO ad obitum usque R. MOSIS MAIMONIDAE deducta, soliis 5 constans. Natus ille dicitur hic die 14 mentis Nisan anni Contractuum 1446, Mundi 4893; denatus in Zoan Aegypti die 18 mensis Cislev anni Contractuum 1517, Mundi 4964, aetatis circiter 72; sepultus in tractu Tiberiensi juxta R. JOCHANAN et R. COHANA primum.
90. Responsio ad Consultationem quandam de sponsalibus, sex paginas efficiens.
10. Liber rhythmicus, ad mores formandos virtutesque docendas pertinens, cui titulus: Proverbia R. HAI. sequitur computus ab O. C. usque ad nativitatem DOMINI nostri,
11 Epithalamium sive Carmen nuptiale, quod excipit literarum Alphabeti Hebraici expolitio.
12. Index duplex: prior locorum scripturae sanctae, qui in Opere En Jacob explicantur, soliorum triginta; posterior est rerum in Libro anonymi Amudim memoratarum, quinque paginas implens.
13. Expositio vocum difficiliorum, quae in Rabboth super PENTATUCHUM extant, ex Libro Aruch petita: habet solia 7.
14. Quaestiones
92 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
14. Quaestiones xviii. Cabbalisticae R. JEHUDAE CHAIIT, cum responsionibus R. ALKASTIEL XATIVIENSIS, Hispani: continent solia 10.
150. Responsio R. HAI GAON, data ad quaestionem R. PALTUI de decem sephiroth, et tredecim Middoth. Absolvitur tribus paginis. [Museo 104.]
CCCCLXII.
Codex chartaceus, initio et fine truncus, solia 117 habens. Complectitur Dictionarium Talmudicum, Aruch dictum, quod, incipiens a voce, in terminatur: auctore R. NATHAN BEN JECHIEL. Floruit is seculo undecimo. [Hunt. 70.]
CCCCLXIII.
Codex membranaceus, perite transcriptus, soliis 207 constans, quo comprehenditur R. DAVID BEN JOSEPH KIMCHI Liber Radicum sive Lexicon Biblicum, sed ab utraque mutilum parte: incipit enim a radice in desinit. [Hunt. 15.]
CCCCLXIV.
Codex membranaceus, litera exaratus exili, ubi reperiuntur:
1°. R. SHEMUEL BEN JEHUDA TIBBON Liber, quo voces difficiliores, in Philosophorum scriptis obviae, explicantur, soliis 12 constans. sequuntur EUCLIDIS Elementi primi Definitiones.
2°. R. ABRAHAM ABEN EZRAE area sapientiae et Paradisus cogitationis. Est Meditatio religiosa de vero mundi conditore, quae paginis duabus absolvitur.
3°. Anonymi in sepher Jesira observationes: junguntur his excerpta quaedam ex RASIELIS BEN APHIA Libro, Arcana Legis nuncupato. Continent simul paginas quinque.
4°. R. MOSIS MAIMONIDAE More Nebochim, a R. SHEMUEL BAR JEHUDA BEN TIBBON Hebraice translatus. Quaedam sub finem desunt. [Hunt. 46.]
CCCCLXV.
Codex chartaceus, blattas passus et tineas, soliis 164 constans. Comprehendit Lexicon Hebraicum, a radice ad literam Mem usque protensum, quod Liber Radicum nuncupatur : auctore R. DAVID KIMCHI. [Hunt. IOO.]
CCCCLXVI.
Codex membranaceus, cujus singulae paginae in duas columnas abeunt. Ibi continentur:
i°. R. ABEN EZRAE Linguae Elegantia d sive de rebus Grammaticis et stilo recte formando tractatus, soliis 3 6 constans. Descriptus est anno mundi 5068, CHRISTI 1308.
2. Ejusdem Grammatica, statera Linguae dicta, solia 23 complens. sequuntur verborum inflexiones.
3°. R. JEHUDAE BAR DAVID FESSANI, cognomine CHIUG, Libri duo, primum ab eo Arabice conscripti, dein a R. MOSHE COHEN BAR SHELOMO COHEN Hebraice redditi: prior de literis occultationis et protractionis sive quiescentibus, posterior de verbis secundam duplicantibus, agit. [Hunt. 128.]
CCCCLXVII.
Codex chartaceus, elegantissime, sine anni mentione, exaratus, solia 364 numerans. Complectitur R. DAVID KIMCHII Librum radicum sive Lexicon, ita ut tituli et radices literas rubras prae se ferant. [Hunt. 290.]
Codex
UNA CUM ARAB. CHARACT. HEBR. EXPRESSIS. 93
CCCCLXVIII.
Codex chartaceus, tineis mancipatus, anno Mundi 5211, CHRISTI 1451, exscriptus, exhibens Opus Morshid appellatum, quod est R. TANCHUM HIEROSOLYMITANI Lexicon Talmudicum, Arabice explicatum. Exscriptoris nomen SEADIA BAR DAVID. [Hunt. 129 ]
CCCCLXIX.
Codex chartaceus, solia 99 complens, quo comprehenduntur :
10. R. JONAE BEN GANNACH Libri Radicum sive Dictionarii vocum Hebraearum, Arabice explicatarum, pars, litera nimirum Pe, Ain et shin.
20. Ex ejusdem Grammatica Hebraea, Arabice explanata, capita decem: horum primum est de particulis et vocibus quibusdam, quae omittuntur in oratione, sed supplendae veniunt, ut RUTH III. 15. Et mensuravit sex hordei, scilicet mensuras. [Marsh. 695.]
CCCCLXX.
Codex chartaceus, anno Mundi 5153, CHRISTI 1393, exaratus, comprehendens R. TANCHUM HYEROSOLYMITANI Lexicon Talmudicum, Arabice expositum, titulo: Director. Descripsit R. SHELOMO BAR DAVID BAR BENJAMIN. [Hunt. 621.]
CCCCLXXI.
Codex chartaceus, luculentissime, fine anni nota, transcriptus. Continet R. DAVIDIS BEN JOSEPH BEN KIMCHI Librum radicum sive Dictionarium Hebraicum. [Hyp. Bodl. 3742, 5.]
LEXICOGRAPHI ET GRAMMATICI IN QUARTO.
CCCCLXXII.
Codex chartaceus, nitide, non indicato tempore, exaratus, solia 205 complens. Continetur ibi R. DAVID BEN JOSEPH BEN KIMCHI Operis bipartiti, Miclol nuncupati, pars prior, quae universa in distincte tradendis Grammaticae regulis versatur. Praefationi viginti praemittuntur disticha, quorum ultima duo sunt haec: Librum conscripsi tibi, aperi oculos tuos super ipsum, et in semitis ejus, et in viis ejus. Miclol appellavi ipsum, quia conclusa in ipso declaratio Linguae Hebraeae, et ordines ejus. [Laud. L. 18.]
CCCCLXXIII.
Codex chartaceus, a MOSHE BAR ELIAKIM in gratiam R. ELIAE BAR ASHER LEVI anno mundi 5280, CHRISTI 1520, exscriptus, quo comprehenditur R. ABRAHAM ABEN EZRAE de re Grammatica et sermone recte formando tractatus, Elegantia Linguae dictus, soliis 74 constans. Nonnulla ab initio desiderantur. [Laud. L. 20.]
CCCCLXXIV.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1694, CHRISTI 1382, descriptus, Dictionarium incerti scriptoris, ex variis auctoribus, praecipue KIMCHIO, contractum complectens. Soliis 238 constat. [Hunt. 292.]
CCCCLXXV.
Codex chartaceus, litera praesigni, absque anni nota, transcriptus, ubi occurrunt:
10. R. JOSEPHI BEN DAVID, qui plenius SERVUS LEGIS JESAIA, cognomento RAB BEN HARAB RABBENU JOSEPH BEN R. DAVID HARAB BEN R. JOSEPH BEN R. MICHAEL HARAB BEN R. ABRAHAM A a appellatur.
94 CODICES MANUSCRIPTI HEBR. ET CHALD.
appellatur, Candelabrum lucis sive Grammatica, quae, allusione ad septifidum Mosis candelabrum facta, in septem partes distinguitur: prima de literis et accentibus; ultima de verborum mediam congeminantium inflexione, agit. Soliis absolvitur 64.
20. Ejusdem Lexicon, fine mutilum, in radice quippe terminatum, solia 155 implens. [Hunt. 16l.]
CCCCLXXVI.
Codex chartaceus, soliis a tineis semicomesis 2OO constans. Complectitur R. DAVIDIS BEN JOSEPH BEN KIMCHI Grammaticam, quae in tres dividitur partes: prima de Verbis; secunda, de Nominibus; tertia, de Particulis, praecipit. Quaedam sub finem desunt. [Hunt. 184.]
CCCCLXXVII.
Codex chartaceus, literis exaratus grandiusculis, solia 204 complens. Occurrit ibi Dictionarii Talmudici, Arabice expositi, quod, tribus Voluminibus comprehensum, Morshid inscribitur, Volumen primum, incipiens ab Aleph, in Jod desinens : auctore R. TANCHUM BEN JOSEPH HYEROSOLYMITANO. Praefationis initium desideratur. [Pocock. 215 ]
CCCCLXXVIII.
Codex chartaceus, eadem qua prior transcriptus manu, comprehendens soliis 204 Dictionarii Talmudici, Arabice explanati, cui Morshid titulus, Volumen secundum, a Caph incipiens, in Ain desinens. Lexicon hoc passim ad partes vocat Eruditissimus Pocockius in Commentariis suis, speciatim praefatione in JOELEM ait, in eo non tam scripturae sanctae quam Mishnae voces explicari. Idem subinde laudat GUISIUS in notis suis ad Codices Mishnicos.
[Pocock. 216.]
CCCCLXXIX.
Codex chartaceus, anno Contractuum 1760, CHRISTI 1448, exaratus, soliis 202 constans. Complectitur Volumen praecedentis Dictionarii tertium, quod, incipiens a Phe, in ultima Alphabeti litera terminatur. [Pocock. 229.]
CCCCLXXX.
Codex chartaceus, vetustate corruptus putrefactusque, solia 130 implens, ubi reperitur Glossarium Hebraeo-Arabicum, in capita duo et viginti, secundum literarum numerum, distributum, cujus paginae singulae tres in columnas abeunt: prima vocabula Hebraica: secunda, Arabica; tertia, loca Biblica, columnae primae voces continentia, exhibet. Auctor appellatur R. ISAAC BEN HADDAIAN. Desunt sub finem nonnulla. [Pocock. 51.]
CCCCLXXXI.
Codex chartaceus, luculente, haud ita pridem, exaratus, soliis 245 constans. Continet Dictionarium Hebraicum, Poetis imprimis et Oratoribus utilissimum, tripartitum : pars prima, quae Rhythmorum vocatur, voces sonis similibus terminatas; secunda, voces aequivocas; tertia, voces synonymas, explicat, adductis plurimis hinc inde ad confirmandas explicationes scripturae locis. Contextum est a R. SHELOMO BEN MESHULLAM DAPHIRA, inscriptumque: Verba hominis spe destituti. [Pocock. 52.]
CCCCLXXXII.
Codex chartaceus, recentissima exscriptus manu, exhibens Dictionarii proxime recensiti Partem primam, quae foliis,
|